Skip to the text

Caput VII. Probatur ex novo Testamento

Quartus locus est, Matth. V. et Luc. XII: Esto consentiens adversaido tuo cito, dum es cum eo in via, ne forte tradat te adversarius judici, et judex tortori, et mittaris in carcerem. Arnen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem,- exponendum est quid sit via, quid adversarius, quid judex, quid tortor, quid carcer, quid quadrans.

De primo Chrysostomus in cap. V. Matth. docet, viam hic accipi proprie pro vera via, qua itur adjudicem in hoc mundo; Chrysostomus enim existimat nullam hic esse parabolam, sed Dominum ad litteram terrere dissidentes comminatione humani periculi, ita ut etiam judex intelligatur homo, tortor homo, carcer materialis hujus vitae, et quadrans verus nummus aereus. Quo etiam modo contendit Ochinus esse hunc locum exponendum. De qua explicatione duo dico.

Primo, eam simpliciter non esse probabilem, tum quod repugnent omnes alii expositores, Origenes, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, Beda, Anselmus, et recentiores, Abulensis, Lyranus, Cajetanus, Jansenius, et alii, qui omnes docent, hic viam significare vitam praesentem, ut cum dicitur: Beati immaculati in via, Psalm. CXYIII, et magna ex parte hunc sermonem esse metaphoricum; tum etiam quod

non soleat Dominus tam serio docere et instruere humanam prudentiam, cum ipse saepe testatus sit, filios hujus saeculi prudentiores esse filiis lucis. Adde, quod non tam asscrtive Dominus diceret: Arnen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem; si loqueretur de humano judicio, cum saepe videamus contrarium accidere, ut rei liberentur favore alicujus, vel per se fugiant et nihil solvant.

Dico secundo, si Chrysostomi sententia recipi debeat, ut probabilis, solum recipi posse pro iis verbis quae habentur Matthaei V. quae ipse exponit; pro iis autem quae habentur Lucae XII. nullo modo recipi posse; ut enim Ambrosius recte notavit, bis Dominus haec verba locutus est, diversisque oblatis occasionibus. Nam Matthaei Y. dixit haec verba, cura loqueretur de amore inimicorum, et de injuriis condonandis, et ideo tolerari ut#mque expositio Chrysostomi potest. At Lucae XII. Dominus loquitur de judicio futuro; dicit enim: Sint lumbi vestri praecincti. Et postea: Vigilate quia qua hora non putatis Dominus veniet. Et in fine concludit: Cum ergo vadis cum adversario tuo ad Principem. Ubi aperte ostendit se loqui de futuro judicio, quod erit post hanc vitarii; quod etiam confirmatur ex verbisimmediate praecedentibus, ait enim: Quid autem et a vobis ipsis non judidicatis quod j ustum est? Cum enim vadis cum adversario etc.. Vult enim eos admonere, parabolam hanc sumptam ex iis quae homines facere solent; nam debitores, dant omnem operam liberandi se a creditore antequam ad judicium veniatur. Quocirca Theophylactus, et Euthymius qui in cap. V. Matth. sequuntur Chrysostomum, tamen in cap. XII. Lucae dicunt recte intelligi per viam, vitam; per judicem, Deum etc.

De secundo, etsi parum refert, quod attinet ad qostrum propositum de Purgatorio, quis sit adversarius, quia tamen res est dignissima cognitione, explicemus breviter. Quidam per adversarium intelligunt Diabolum, ut Origenes liorn. 35. in Lucam; Ambrosius, Euthymius, et Theophylactus in c. XII. Lucae, et Hieronymus in epist. 8. ad Demetriadem. Neque Hieronymus hanc sententiam reprehendit in commentario Matth. V. cum ait: « Quidam coactius differunt etc. » Nam illud, Coactius, est error impressorum, et debet legi, Cautius.

Si petas quomodo debemus esse consentientes Diabolo, cum e contrario jubeamur illi resistere? Respondet Hieronymus, debere nos consentire illi, quatenus tenemur stare pactis cum ipso mitis in Baptismo; tunc enim renuntiavimus Diabolo, et pompis ejus; si enim rursum appetamus ct invadamus pompas ejus, quibusrenuntiavimus, merito nos coram Domino accusabit. Hcec opinio non est multum probabilis, et ab August. refellitur lib. I. de sermone Domini in monte, cap. 22. nam Graeca vox est hvoH v, id est. Benevolus, et concors, at Diabolo non possumus esse benevoli; deinde cum ipse cupiat ut concupiscamus pompas ejus, et ad hoc nos tentet, tunc essemus consentientes illi, si appeteremus ejus pompas, et Deum offenderemus.

Alii exponunt per adversarium, carnem; sed refelluntur merito ab Augustino, cum non possit juberi spiritui ut consentiat carni, cum hoc peccatum sit. Alii intelligunt spiritum per adversarium, cui caro jubetur consentire. Refellit hoc Hieronymus, quia non est credibile spiritum traditurum judici suam carnem; neque ibit in carcerem caro sine spiritu, sed vel solus spiritus et caro. Alii per adversarium, saltem apud Lucam, intelligunt peccatum, quia Lucas dicit: Da operam liberari ab eo, ita Ambrosius, sed non est probabile; nam liberari ab adversario, non est ab illo fugere, vel illum extinguere, sed componere cum illo, ut patet tum ex Matthaeo, tum ex verbo avriSixoj, id est, litigator, sive actor. Alii intelligunt per adversarium, alterum hominem, qui nimirum nos laesit, aut nos illum; ita Hilarius, Anselmus, et Hieronymus in caput Matthaei V. Quae sententia etsi probabilis est, quantum ad locum Matthaei, tamen eam refellit Augustinus loco citato. Primo, quia videtur hic Dominus loqui de adversario quisemper nobiscum est invia, et cum quo semper possumus concordare, dum via durat: at adversarius homo saepe moritur ante suum adversarium, et illum deserit in via. Nec tamen dicendum est, non posse justum, qui est in via, per poenitentiam salvari, licet non possit cum adversario consentire.

Secundo, quia non proprie unus homo tradet alterum Deo judici; vel saltem multa sunt alia: quae magis proprie dicantur tradere, ut dicemus, praesertim quia vox Graeca est «vriStxoj, quae non significat adversarium

ratione injuriae, sed ratione litis, id est, actorem, sive accusatorem.

Est ergo verissima expositio, adversarium esse Dei legem, sive Deum ipsum, quatenus praecipit contraria carni, sive conscientiam, quae Dei legem semper objicit peccanti; haec enim fere in idem coincidunt; ita exponunt Ambrosius, Beda, et Bonaventura in cap. XII. Lucae. Item Anselmus, et Augustinus in c. Y. Matthaei, necnon idem Augustinus homil. I. de verbis Domini, homil. 5. in lib. 50. homiliarum, et in libro de decem chordis, cap. 3. Gregorius homil. 39. et Bernardus serm. 83. in Cantica. Nam lex Dei et conscientia nostra semper sunt nobiscum in via, semper adversantur pravis desideriis, ii«que utilissimum est cito consentire, et ab eorum inimicitia liberari, denique accusato*- res et testes erunt contra nos in judicio.

Unum solum obstare videtur huic expositioni, quod M-atth. Y. immediate ante hanc parabolam Dominus loquebatur de reconciliatione adversarii hominis. Respondeo, Dominum posteaquam docuit debere hominem homini reconciliari, monere voluisse hac parabola, ut etiam recordaretur reconciliari cum Deo sive cum ejus lege. Praeterea, etiamsi probabile sit propter eam rationem, Matthaei V. per adversarium intelligi hominem, tamen Lucae XII. non possumus intelligere nisi legem Dei, aut conscientiam; unde Cajetanus qui Matthaei Y. exposuit de homine, Lucae XII. exposuit de conscientia.

De tertio, conveniunt omnes, judicem esse Christum; nam Scripturae passim hoc docent, et praecipue Joan. V: Pater omne judicium dedit filio.

De quarto, Ambrosius in cap. XII. Lucae, et Augustinus lib. 1. de sermone Duraini in monte, cap. 21. intelligunt per ministros, Angelos bonos. Gregorius homil. 39. et Theophylactus in XII. Lucae, intelligunt Daemones, utrumque est probabile.

De quinto, conveniunt similiter omnes carcerem esse infernum, in quo tamen multae sunt mansiones, aliae pro damnatis, aliae pro his, qui purgantur. Exstitit olim absurdissima haeresis Carpocratis, ut refert Irenaeus lib. I. cap. 24. qui dicebat, debere unumquemque exerceri in omni genere Hagitiorum, et ideo animas a corpore, quasi a carcere abeuntes examinari a judice, et nisi omnia flagitia patrassent, rursum remitti in aliud corpus tamquam in carcerem, et toties id fieri, donec per omnia omnino flagitia transissent, et hoc voluisse Dominum dicere cum ait: Non exies inde donec reddas novissimum quadrantem. Sed absurdior est sententia, quam ut refutari debeat..

De sexto, conveniunt etiam fere omnes, per novissimum quadrantem intelligi minuta peccata, quadrans enim est minima moneta. Quod enim Augustinus dicit, ultimum quadrantem significare peccata terrena, quia terra est ultimum elementum, nimis durum, et coactum videtur, quia tamen non vult dicere Dominus, solum quadrantem solvendum, sed totum debitum usque ad ultimum quadrantem, dubium manet, an haec solutio fiat in Gehenna, an in Purgatorio. Augustinus putat hic agi de poenis aeternis Gehennae, et ideo dicit, illud: Donec reddas, non significare certum tempus, sed aeternitatem, sicut cum dicitunMatth. I. Non cognovit eam donec 'pareret filium suum. Et Psalm. CIX: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et I. Cor. XV: Oportet illum ccelum suscipere, donec omnia subjiciantur pedibus ejus. Non enim licet colligere, ergo postquam Maria peperit, cognovit eam Joseph etc.

Alii, ut Albertus et Cajetanus exponunt de Gehenna, et purgatorio simul, ut sensus sit; si debitum erit insolubile, numquam exibis,; si erit solubile, exibis, cum totum exacte solveris; alii intelligunt de solo Purgatorio, nempe ii, quos statim citabimus.

Tertia haec sententia est omnium verissima. Probatur primo, quia hoc modo hunc locum intellexerunt vetustissimi Patres. Tertullianus libro de anima, cap. 17: « Ille te in carcerem, inquit, mandet infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. » Ubi nofa, solum esse manendum in carcere Purgatorii ad summum, usque ad resurrectionem.

Cyprianus lib. IV. epist. 2, « Aliud est ad veniam stare; aliud ad gloriam pervenire; aliud missum in carcerem non exire inde, donec solvat novissimum quadrantem; aliud statim fidei et virtutis accipere mercedem: aliud pro peccatis Jongo tempore cruciatum emendari, et purgari diu igne: aliud peccata omnia passione purgasse. »

Origenes homil. 35. in Lucam: « Quod si magnam pecuniam debuerimus, sicut ille,

qui scribitur decem millia talenta debuisse, quanto tempore claudamur in carcere, nom possum manifeste pronuntiare: si enim |qui parum debet non egreditur nisi exsolvat minutum quadrantem, utique qui tanto debito fuerit obnoxius infinita ei ad reddendum secula numerabuntur. » Et in epistola ad Rom: « Quamvis, inquit, promittatur exeundum esse quandoque de carcere, tamen designatur non inde exiri posse, nisi reddat quisque novissimum quadrantem. »

Eusebius Emissenus seu potius Csesarius Arelatensis, vel quicumque fuit auctor earum homiliarum, homil. 3. de Epiphania: « Hi vero, inquit, qui temporalibus poenis digna gesserunt, ad quos sermo Dei dirigitur, quod non exeunt inde, donec reddant novissimum quadrantem, per fluvium igneum transibunt etc. n

Ambrosius in cap. XII. Luc. exponens hunc locum: « Quadrantem, inquit, in balneis dare solere reminiscimur, cujus oblatione, ut illic unusquisque lavandi accipit facultatem, ita hic accipit eluendi. Quia uniuscujusque peccatum suprascriptse genere conditonis eluitur, cum tamdiu exercetur noxius poenis, ut commissi supplicia erroris expendat. »

Hieronymus in cap. V. Matth: « Hoc est, inquit, quod dicit, non egredieris de carcere, donec etiam minuta peccata persolvas. » Bernardus serm. de obitu Huberti: « Illud, inquit, scitote, quia post hanc vitam in purgatoriis locis centupliciter, quee fuerint hic neglecta, redduntur, usque ad novissimum quadrantem. »

Probatur secundo, quia illud: « Donec solvas ultimum {quadrantem, non videtur recte posse dici, nisi aliquando sit futurus finis solutionis. Neque exempla B. Augustini satisfaciunt; nam cum dicitur: Non cognoscebat eam donec pareret, non licet quidem inferre, ergo postea cognovit eam, sed inferre licet, ergo illa aliquando paritura erat; similiter cum dicitur: Sede a dextris meis, donec ponam etc. recte infertur, ergo aliquando ponentur omnes inimici Christi sub pedibus ejus; alioqui illud: Donec, inepte diceretur; ita ergo cum dicitur: Non exies donec solvas ultimum quadrantem, inferimus recte, ergo aliquando solvet ultimum quadrantem, et consequenter exhibit inde.

Tertio probatur ex fundamento et scopo

ipsius parabolae; nam similitudo non est sumpta t»b homicida, vel adultero, vel proditore, qui damnantur ad mortem, vel ad perpetuos carceres, vel triremes, sed a debitore, qui non propter crimen, sed propterdebitum pecuniarium conjicitur in carcerem, donec solvat. Solent autem hujusmodi homines ordinarie egredi post aliquod tempus, ut patet. Itaquae scopus parabolae est, ut in hac vita componamus cum Deo, quando facile impetramus remissionem poenae peccatis nostris debitae, nec exspectemus saeculum futurum, in quo severissime agetur. Atque haec de isto loco.

Chapter 8 of 34