Caput X. Asseritur Purgatorium testimoniis Patrum Graecorum et Latinorum
Primus ex Patribus, Clemens lib. VIII. constit. c. 47. longam orationem describit pro defunctis fieri solitam. Dionysius de Ecclesiastica hierarchia, cap. 7. par. 3: «Accedens, inquit, ^einde venerandus Antistes, precem sacram super mortuum peragit, precatur oratio illa divinam clementiam, ut cuncta dimittat per infirmitatem humanam admissa peccata defuncto, cumque in luce statuat, et regione jivorum. » Athanasius vel quicumque fuit auctor quaest. 34. ad Antiochum, quaerit, num animae sentiant utilitatem ex orationibus vivorum. Respondet, sentire omnino. Basilius in liturgia instituit orationem pro mortuis.
Gregorius Nazianz. 'in orat, in Caesarium circa fin. « Ipsi Deo, inquit, et nostras et eorum, qui quasi in via paratiores prius ad hospitium pervenerunt, animas commendemus. » Ibidem orat pro anima ejusdem Caesarii. Ephrem in suo testamento: « Assidue, inquit, in vestris orationibus mei memoriam faciatis; etenim in vanitate, et iniquitate vitam peregi meam. »
Cyrillus catechesi 5. Mystagogica: « Denique pro omnibus oramus, qui inter nos vita functi sunt, maximum credentes esse animarum juvamen, pro quibus offertur obsecratio sancti illius, et tremendi sacrificii. » Eusebius lib. IV, de vita Constantini, dicit, eum voluisse sepeliri in celebri templo, ut fieret particeps multarum orationum. Epiphanius in fine operis contra hsereses, numerat inter dogmata Ecclesia; orationem pro defunctis, et ha;resi 73. Aerium haereticum facit, quia hoc negabat.
Chrysostomus homil. 41. in priorem ad Corinth: «Juvetur, inquit, mortuus nonlacrymis, sed precibus, supplicationibus, eleemosynis. » Et infra: « Ne fatigemur mortuis auxilium ferre, preces pro illis offerentes. » Homil. 69. ad populum: « Non temere ab Apostolis haec sancita fuerunt, ut in tremendis mysteriis, defunctorum agatur commemoratio: sciunt enim inde multum illis contingere lucrum, utilitatem multam. » Idem
homil. 32. in Matth. et 84. in Joan. homil.
- in epist. ad Philipp. et 21. in Acta Apostolorum, et alibi. Theodoretus lib. V. histor. cap. 26. scribit, Theodosium juniorem procubuisse ad reliquias S. Joannis Ghrysostomi, et orasse pro animabus parentum suorum Arcadii, et Eudoxiae jam defunctorum.
Theophylactus in cap. XII. Luc: « Hoc autem dico, inquit, propter oblationes et distributiones, qua; fiunt pro defunctis, quae non parum conducunt etiam iis, qui in gravibus delictis mortui sunt, n Damascenus in lib. de iis qui in fide migrarunt, probat hanc veritatem testimoniis multis Dionysii, Athanasii, Gregorii Nazianzeni,Gregorii Nysseni, et aliorum. Vide etiam Palladium in historia Lausiaca, cap. 41.
Veniamus ad Latinos. Tertullianus in lib. de corona militis, inter traditiones Apostolicas numerat suffragia pro defunctis, et lib. de Monogamia ultra medium: « Pro anima, inquit, ejus conjugis defuncti, oret, et refrigerium interim adpostulet ei, et in prima resurrectione consortium, et offerat annuis diebus dormitionis ejus; nam haec nisi fecerit vere repudiavit quantum in ipsa est. » Idem lib. de exhortatione castitatis procul a medio.
B. Cyprianus lib. I. epist. 9: « Episcopi, inquit, antecessores nostri cer.fuerant, ne quis frater excedens ad tutelam vel curam, Clericum nominaret, ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec sacrificium pro dormitione ejus celebraretur. » Et infra: (i Et ideo Victor cum contra formam nuper in Concilio a sacerdotibus datam Geminium Faustinum Presbyterum ausus sit actorem constituere, non est quo pro dormitione ejus apud vos fiat oblatio, aut deprecatio aliqua »
B. Ambrosius lib. II. epist. 8. ad Faustinum de obitu sororis: « Itaque, inquit, non tam deplorandam, quam prosequendam orationibus reor, nec moestificandam lacrymis tuis, sed magis oblationibus animam ejus Deo commendandam. » Vide etiam orationes de obitu Theodosii, de obitu Valentiniani, et de obitu Satyri, in quibus omnibus pro animabus praedictorum Deo supplicat, et sacrificia se oblaturum pollicetur.
B. Hieronymus in epist. ad Pammachium de obitu Paulina; uxoris ante medium:« Caeteri mariti, inquit, super tumulos conjugum spargunt violas, rosas, lilia, floresque purpureos, Pammachius noster sanctam favillam, ossaque veneranda eleemosynae balsamis rigat, his pigmentis, atque odoribus fovet cineres quiescentes, sciens scriptum: sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna peccatum. »
B. Paulinus Nolanus ii? epist- ad eumdem Pammachium laudat eum, quod et corpori, et animae uxoris defunctae satisfecerit, corpori lachrymis, animae eleemosynis. Idem in epist. 5. ad Delphinum Episcopum commendans illi animam fratris sui: « Fac, inquit, ut orationibus tuis condonetur tibi, et ut illius animam de minimo sanctitatis tuse digito destillans refrigerii gutta respergat. » Et in epist. sequenti, quae est prima ad Amandum, similia dicit, commendans eamdem animam Amando Episcopo.
B. Augustinus de cura pro mortuis, cap. 2: <i In Machabseorum, inquit, libro legimus oblatum pro mortuis sacrificium, sed et si nusquam in Scripturis veteribus legeretur, non parva est universae Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret auctoritas, ubi in precibus sacerdotis, quae Domino Deo ad ejus altare funduntur, locum suum habet etiam commendatio mortuorum.» Et cap. 4: « Cum itaque recolit animus ubi scpultum sit carissimi corpus, et occurrit locus nomine Martyris venerabilis, eidem Ma'rtyr animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus: qui cum defunctis a fidelibus exhibetur, eum prodesse non dubium est. » Et infra: « Non sunt praetermittendae supplicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in Christiana, et Catholica societate defunctis, etiam tacitis nominibus quorumque, sub generali commemoratione suscepit Ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicumque cognati, vel amici, ab una eis exhibeatur pia matre communi. » Vide eumdem in Enchirid. cap. 110. lib. IX. Confess. cap. 13. serm. de verbis Apostoli 17. et 34. lib. XXI. civitat. cap. 24. tract. 84. in Joan. quaest. 2. ad Dulcitium, ac demum lib. de haeresibus, cap. 53. ubi propterea haereticum facit Aerium, quod negasset pro defunctis sacrificia offerenda.
B. Gregorius lib. IV. Dialog. cap. 55: « Multum, inquit, solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiae salutaris adjuvare, ita ut hanc nonnumquam ipsae defunctorum animae expetere videantur. » Et cap. 50: «Quos gravia, inquit, peccata non depri¬
munt, hoc prodest mortuis, si in Ecclesia sepeliantur, quod eorum proximi, quoties ad eadem sacra loca conveniunt, suorum, quorum sepulchra conspiciunt, recordantur, et pro eis Domino preces fundunt. »
Isidorus lib. I. de officiis divinis cap. 18: « Nisi Catholica Ecclesia crederet fidelibus defunctis dimitti peccata, non pro eorum spiritibus, vel eleemosynam faceret, vel Deo sacrificium offerret. » Victor, lib. II deperseq. Wandal.: «Qui nos solemnibus orationibus sepulturi sunt morientes? »
Denique B. Bernardus serm. 66. in Cantica, et Petrus Cluniacensis in lib. contra Petrobrusianos, directe in hunc errorem scripserunt. Malachias apud Bernardum: « Nec parum spei mihi repositum, inquit, in illa die, qua defunctis tanta a vivis beneficia, impenduntur. » •
Sed operai pretium est audire quid ad haec Calvinus, et Petrus Martyr respondeant. Petrus Martyr respondet, fere omnes patres in aliqua re errasse, et enumerat eorum errores. At errarunt in privatis opinionibus, quas alii refutarunt, at simul omnes in uno errore convenire non possunt, quin Ecclesia universa erret, et pereat.
Calvinus autem quatuor dicit, lib. IU. Institut. c. 5. §. 10. Primo sic ait: «Ante 1300 annos usu receptum fuit, ut precationes fierent pro defunctis. » Et aliquot interpositis: « Sed omnes, fateor, in errorem abrepti fuerunt. » Certe ista confessio sufficit ad Calvinum damnandum. Quomodo enim credibile est Ecclesiam per annos mille trecentos in tam crasso errore versatam, et nullum fuisse ex antiquis, qui restiterit, excepto Aerio, quem et nos, et Calvinistee pro haeretico habemus?
Secundo dicit, veteres orasse pro mortuis, non ut eos juvarent, sed ut ostenderent erga eos pium affectum, et ut seipsos consolarentur. At hoc mendacium est; aperte enim patres citati dicunt juvari animas, et distinguunt solatia vivorum ab auxiliis mortuorum, ac praesertim Augustinus in Enchirid. cap. 110, et libro de cura pro mortuis passim.
Tertio dicit, vulgus Christianorum coepisse orare pro mortuis ex imitatione gentilium, Patres autem se accommodasse opinioni vulgarium, ut patet ex Augustino, qui in libro de cura pro mortuis, ubi pra:cipue de hac re agit: « Ita dubie, tuesitanter et frigide disputat, ut suo frigore zelum extinguere possit pugnantium pro Purgatorio; Quod autem oravit pro matre, id fecit, inquit Calvinus, quia anile votum matris non examinavit ad Scripturas, et privato quodam affectu omnibus probari voluit. »
At hoc etiam mendacium est; nam in primis numquam fuerunt Patres diligentiores in Ethnicorum ritibus prohibendis, quam quando mi*lti Ethnici convertebantur. Certe Tertullianus et Cyprianus severissimi fuerunt castigatores omnis Ethnicae superstitionis, adeo ut Tertullianus acerrime reprehenderit Christianos milites, qui coronam gestarent more militum Ethnicorum; et tamen isti ipsi ad orationem pro defunctis hortantur. Praeterea Patres non solum non reprehendunt hunc usum, sed etiam statuunt in suis.Conciliis sic esse faciendum, hortantur ut sic fiat, ipsi exemplo suo praecedunt, ac demum multi eorum dicunt, hanc esse Apostolicam traditionem, et inter haereticos numerant Aerium contrarium sentientem; quid amplius dicere poterant? B. Augustinus autem in lib. de cura pro mortuis, cap.
diserte dicit, non dubium esse quinjuventur animae, et in toto libro non est una syllaba, quae dubium vel insinuet, de quo Calvinus loquitur; quod vero vocat anile votum
Monicae, et B. Augustinum arguit quod illud implere curaverit, non est mirum; est enim familiare Calvino reprehendere, et ridere sanctos.
Quarto dicit, de Purgatorio autem adeo nihil asseruisse Patres, ut illud pro re incerta haberent. At haec etiam est intoleranda impudentia, vel imperitia; nam in primis, etiamsi nusquam nominassent Purgatorium tamen satis intelligi poterat quid Patres de eo sentirent ex eo, quod tam perspicue docent, animas quorumdam fidelium egere refrigerio, et juvari orationibus viventium.
Deinde sunt apertissima loca in Patribus, ubi asserunt Purgatorium, quorum pauca quaedam afferam. Gregorius Nyssenus in orat, pro mortuis procul a medio: « Yel, inquit, in praesenti vita precibus sapientiaeque studio purgatus, vel post obitum per expurgantis ignis fornacem expiatus, ad pristinam vellet redire foelicitatem. » Et infra: « Non poterit, inquit, a corpore egressus divinitatis particeps fieri, nisi maculas animo immixtas purgatorius ignis abstulerit. » Et infra: « Aliis, inquit, post hanc vitam purgatorio igne materiae labes abstergentibus etc. »
Ambrosius in illud Psalm. XXXYI. Gladium evaginaverunt peccatores: « Et si salvos faciet, inquit, Dominus servos suos, salvi erimus per fidem, sic tamen salvi quasi per ignem. Etsi non exuremur, tamen uremur. Quomodo tamen alii remaneant in igne, alii pertranseant, alio loco nos doceat Scriptura divina, nempe in mare rubrum demersus populus est ^Egyptiorum, transivit autem populus Hebraeorum, Moyses pertransivit, praecipitatus est Pharao, quoniam gravia eum peccata merserunt, eo modo praecipitabuntur sacrilegi in lacum ignis ardentis etc. » Vide etiam eumdem serm. 20. in Psal. CXVIII.
B. Augustinus lib. XXI. civit. Dei, cap. 16. loquens de infantibus baptizatis morientibus:
« Non tantum pcenis, inquit, non praeparatur aeternis, sed nec ulla post mortem purgatoria tormenta patitur. » Et cap. 24. loquens de adultis fidelibus, qui tamen cum levibus peccatis decedunt: « Tales, inquit, constat ante judicii diem per poenas temporales, quas eorum spiritus patiuntur, purgatos, aeterni ignis suppliciis non tradendos. » Idem homil. 16. ex lib. 50. homiliarum: « Qui temporalibus poenis, inquit, dignagesserunt, per ignem quemdam purgatorium transibunt; de quo Apostolus inquit: salvus erit sic tamen quasi per ignem. » Et lib. II. de Genes, contra Manich. cap. 20: « Qui forte agrum non coluerit, et. spinis eum opprimi permiserit, habet in hac vita maledictionem terrae sua2 in omnibus operibus suis; et post hanc vitam habebit vel ignem purgationis, vel poenam aeternam. » Denique in Psal. XXXVII: « Quia dicitur, inquit, salvus erit, ille ignis contemnitur, ita plane quamvis salvus per ignem, gravior tamen erit ille ignis, quam quidquid potest homo pati in hac vita. »
Quare cum B. Augustinus lib. XXI. civit. Dei, c. 26. et in Enchirid. cap. 69. dicit, posse dubitari, et quaeri, an post hanc vitam animae torqueantur purgatorio igne: non dubitat dq. poena animarum, sed de modo et qualitate; nam in priore loco solum dubitat, an ignis purgatorius sit idem in substantia cum igne Gehennae; de quo dicitur Matth. XXV; Ite in ignem ceternum. In posteriore autem dubitat, an post hanc vitam urentur animae igne illo doloris de amissione temporalium, quo hic uri solent, cum rebus valde dilectis carere coguntur.
B. Hieronymus in fine commentarii in
Isaiam: « Sicut, inquit. Diaboli, et omnium negatorum, atque impiorum, qui dixerunt in corde suo, non est Deus, credimus aeterna tormenta, sic peccatorum atque impiorum, et tamen Christianorum, quorum opera in igne probanda sunt, atque purganda, moderatam arbitramur et mixtam clementia; Sententiam judicis. »
B. Gregorius lib. IV. Dialogorum, cap.39: « De quibusdam, inquit, levibus culpis esse ante judicium, purgatorius ignis credendus est. » Et in Psalmum tertium poenitentialem in ipso initio: « Scio, inquit, futurum esse, ut post hujus vitae exitum, alii flammis expientur purgatoriis, alii sententiam aeternae subeant damnationis. »
Origenes homil. G. in Exodum: « Qui salvus fit, inquit, per ignem salvus fit, ut si quid forte de specie plumbi habuerit admixtum, id ignis decoquat, et resolvat, ut efficiantur omnes aurum purum. »
Gregorius Nazianz. orat, in sancta lumina, circa finem: « In altero suo, inquit, igni baptizabuntur, qui postremus estBaptimus, nec solum acerbior, sed et diuturnior, qui crassam materiam instar ferri depascitur, vitiique levitatem absumit. »
Basilius in cap. IX. Isaise: « Si igitur per confessionem, inquit, detexerimus peccatum, jam succrescens gramen arefecimus, dignum plane quod depascatur ac devoret purgatorius ignis. » Et infra: « Non, omnimodam, inquit, internecionem, et exterminium comminatur, sed innuit expurgationem, juxta Apostoli sententiam. Ipse autem salvus erit quasi per ignem. »
Eusebius Emyssenus homil. 3. de Epiphania: « H<ec poena, inquit, infernalis illos manebit, qui amisso, et non servato Baptismo 'in aeternum peribunt. Hi vero qui temporalibus poenis digna gesserunt, per fluvium igneum, per vada ferventibus globis horrenda transibunt. »
Theodoretus in scholiis Graecis in I. Corinth. III: « Ilunc ipsum ignem purgatorium credimus, in quo animae defunctorum probantur, et repurgantur, sicut aurum in conflatorio.» QEcumenius in eumdem locum:
« Salvabitur et ipse quoque, non tamen citra dolorem, ut par est eum qui transit per ignem, et a concretis levioribus maculis expiatur.» Tertullianus lib. de anima, cap. 17:
« In carcerem te mandet infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso. » Cyprianus
lib. IV. epist. 2: « Aliud est pro peccatis longo tempore cruciatum purgari, et emendari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse. »
Hieronymus lib. I. contra Pelagianos ultra med.: « Si autem Origenes omnes rationabiles creaturas dicit non esse perdendas, et Diabolo tribuit poenitentiam: quid ad nos qui Diabolum et satellites ejus,* omnesque impios et praevaricatores dicimus perire perpetuo, et Christianos, si in peccato praeventi fuerint, salvandos esse post poenas. »
Paulinus epist. I. ad Amandum: «Obhoc impense rogamus, ut quasi frater orandi labore conspires, ut misericors Deus refrigeret animam ejus stillicidiis misericordiae suae per orationes vestras etc. » Boetius lib. IV. Prosa 4. « Nulla ne supplicia animarum post defunctum morte corpus relinquis? et magna quidem, quorum alia poenali acerbitate, alia purgatoria clementia exerceri puto. » Isidorus lib. I. de divinis officiis, cap. 18: « Nam et cum Dominus dicit: Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc suculo, neque in futuro, demonstrat quibusdam illic dimittenda esse peccata, et quodam purgatorio igne purganda. »
Beda in Psalm. XXXVII: « Quidam, inquit, committunt qutedam peccata venialia graviora et leviora, et ideo necesse est, ut hi tales in ira corripiantur, id est, in purgatorio igne nunc interim ante diem judicii ponantur, ut quse in eis immunda sunt, per illum exurantur, et sic tandem idonei esse cum his, qui in dextra coronandi sunt, inveniantur. » Ibidem dicit hunc ignem graviorem esse poenis latronum, martyrum etc.
Petrus Damianus in serm. 2. de S. An- <Jrea: « Non tibi blandiaris si graviter peccanti levior poenitentia a mansueto, vel a dissimulante dictatur, cum in purgatoriis ignibus perficiendum sit quidquid hic minus feceris, quia dignos poenitentia; fructus quserit Altissimus. »
Anselmus in I. Gorinth. III: « Nam de quibusdam levibus culpis esse ante corporum resurrectionem, purgatorius ignis credendus est. » Et ibidem asserit esse gravissimam poenam.
Bernardus serm. de obitu Humberti: «Volat fratres irrevocabile tempus, et dum creditis Vos cavere istam poenam minimam, incurritis ampliorem: Illud enim scitote, quia post hanc vitam in purgatoriis locis centupliciter, quae fuerint hic neglecta, redduntur usque ad novissimum quadrantem. Scio ego quam durum sit homini dissoluto apprehendere disciplinam, verboso silentium pati, vagari solito stabilem permanere, sed durius, et multo durius erit futuras molestias tolerare. »
Lactantius lib. VII. cap. 21: «Quorum peccata pondere aut numero praevaluerint, perstringentur igne atque amburentur etc.»
Hilarius in Psal GXVIII. in illud: Concupivit anima desiderare judicia justitiae tuae: « Nobis, inquit, est ille indefessus ignis obeundus, in quo subeunda sunt gravia illa expiandae a peccatis animae supplicia. »
Chapter 11 of 34