Skip to the text

Caput VIII. Probatur ex novo testamento

Quintus est Matth. V: Qui irascitur fratri suo, reus ei'it judicio; qui dixerit fratri suo raca, reus erit Concilio; qui dixerit fatue, reus erit Gehennae ignis. Nota, hic certum esse agi de poena injungenda in foro Dei, ut patet ex illo: Reus erit Gehennae ignis. Unde Augustinus lib. I. de serm. in monte, cap. 19. exponit omnia tria de poenis animarum post hanc vitam. Nota secundo, certum etiam esse hic distingui tria genera peccatorum, et poenarum, ut ibidem Augustinus exponit, et damnationem aeternam solum tribui tertio generi peccatorum, id est, criminibus. Aliis autem utpote levioribus peccatis, poenas leviores, ac proinde temporales; ex quibus infertur, animas aliquas post hanc vitam puniri temporalibus poenis.

Dices, at Christus dixerat: Qui occiderit, reus erit judicio; ergo reum esse judicio est damnari ad Gehennam: nam homicidium crimen laetliale est. Respondeo, cum ait Dominus: Dictum est antiquis: qui occiderit, reus erit judicio, loquitur de judicio humano, et temporali, quo homicidia mulctantur morte temporali; nec enim lex vetus aliam mortem comminabatur homicidis, jut patet Exodi XXI. Vult ergo Dominus dicere homicidium puniri morte in hoc mundo, at in alia vita commotionem irae internam, etiamsi peccatum sit veniale, puniri poena quadam, temporali quidem, sed quae aequetur morti tem¬

porali; iram autem exterius prodeuntem puniri adhuc gravius; at verbum contumeliosum, et multo magis homicidia puniri morte aeterna.

Dices rursum, esto, hoc loco loquatur Dominus de poenis infligendis judicio Dei, non tamen sequitur in alia vita esse poenas temporales; nam Deus in hac vita potest infligere hujusmodi poenas.

Respondeo primo, ab Augustino aliisque Patribus hunc locum intelligi de poenis post hanc vitam. Secundo dico, saltem ex hoc loco posse deduci poenas aliquas post hanc vitam purgatorias esse; nam hinc habemus quaedam peccata non mereri nisi poenam temporalem; sed potest fieri, ut quis moriatur cum talibus peccatis, quia potest mori repente; vel dormiens, ita ut nullum habeat spatium poenitentiae, ergo in alia vita purgabitur, alioqui vel ibit in coelum alioqui coinquinatum, vel injuste damnabitur ad poenas aeternas, qui non merebatur nisi temporales.

Sextus locus est Luc. XYI: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Per (deficere) intelligunt omnes mori, per (amicos) intelligunt sanctos, qui cum Christo regnant, ex quibus sequitur homines post mortem juvari precibus Sanctorum.

Sed quia posset aliquis dicere hic agi de virtute eleemosynae, et sensum esse, eos qui eleemosynas fecerunt, cum moriuntur salvari propter opera illa bona, quae fecerunt; observandum est, non hoc solum velle Dominum, sed etiam velle post mortem juvari animas precibus Sanctorum; nam primo ad id cogunt verba illa: Facite amicos, qui recipiant. Nam eleemosyna, quae datur malis hominibus, bona tamen intentione, meritoria est, et tamen non facit amicos, qui possint recipere in aeterna tabernacula; unde Hieronymus lib. contra Vigilantium in fine, dicit, hic Dominum hortari ut detur eleemosyna potius bonis quam malis, ut bonorum intercessione salventur qui eleemosynas faciunt; similiter Ambrosius in hunc locum, et Augustinus libro XXI. de civit. Dei, cap. 27. dicunt, hic per amicos intelligi sanctos cum Christo regnantes, qui suis precibus nos juvant, et juvabunt cum mortui fuerimus.

Secundo, ad id nos cogit ipsa similitudo; nam parabola sumpta est a quodam ceconomo, qui depolitus ab officio, et egenus factus opera implorabat amicorum suorum: quod autem in applicatione parabolae deponi ab officio sit mori, Dominus ipse explicat.

Adde tertio, quod Augustinus lib. XXI, de civit. Dei, cap. 27. ex hoc loco Purgatorium demonstrat. Dicit enim esse quosdam tam sanctos, qui recta ad coelum evolant post mortem, et qui non solum ipsi salvantur, sed etiam alios juvare possunt; rursum quosdam alios tam malos, qui nec seipsos juvare possunt, nec ab aliis juvari, sed ad poenas aeternas sine remedio descendunt. Denique esse quosdam medios, qui ita moriuntur, ut nec digni sint morte aeterna, nec tamen sufficiant eis propria merita ad salutem, nimirum statim recipiendam, et isti sunt, inquit, qui recipiuntur in aeterna tabernacula precibus amicorum.

Ad hunc locum nihil respondet Petrus Martyr, sed objicit sibi nomine Catholicorum ea, quae sequuntur post hanc parabolam, aitque nos asserere Epulonem fuisse in Purgatorio, cum ab Abrahamo auxilium petiit, et hoc argumentum, quasi noster esset Achilles, operose solvit, et simul inde deducit non posse animas juvari a viventibus; quandoquidem nec Abraham, nec Lazarus Epulonem juvare potuerunt, et per jocum miratur, cur Epulo non petierit anniversaria et Missas pro se fieri. Sed catholici fere omnes Epulonem in Gehenna esse dicunt, proinde Petrus Martyr in ventum pugnat.

Septimus locus est Luc. XXIII: Memento mei dum veneris in regnum tuum. Numquam hoc diceret bonus ille vir a Spiritu sancto edoctus, nisi crederet post hanc vitam posse remitti peccata, et auxilio animas indigere, et juvari posse. Certe Augustinus lib. VI. in Julian. cap. 5. hinc probat aliqua peccata remitti post mortem.

Octavus est Actor: Quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri eum ab illisQl). Hunclocum itaintelligitB. Augustin. epist. 99. adEvodium,etlib. XII. Genes, cap. 33. ut sensus sit, Christum cum descendit ad inferos, multos liberasse a cruciatibus inferni, quod cum non possit intelligi de damnatis, necessario videtur accipiendum de iis, qui purgabantur. Quod etiam affirmat Epiphanius in haeresi Tatiani, quse est ultima primi libri; dicit enim Chris¬

tum, cum descendit ad inferos, liberasse eos, qui per ignorantiam peccaverunt, nec tamen a Dei fide recesserunt; et praeter horum Patrum auctoritatem, probatur ex ipsis verbis Scripturos; nam illud: Solutis doloribus inferni, non potest intelligi de doloribus ipsius Christi, dolores enim Christi in cruce finiti sunt, ut patet ex illis verbis Luc. XXIII: Hodie mecum eris in Paradiso. Nec de doloribus damnatorum, ut patet, quia illi aeternis ignibus addicti sunt; nec de doloribus sanctorum Patrum, illi enim nullos patiebantur dolores, ut Augustinus docet locis citatis, et Gregorius homil. 22. Relinquitur igitur ut de doloribus animarum Purgatorii hoc loco agatur.

Dices: Graeci non legunt solutis doloribus inferni, sed solutis doloribus mortis rou Qavarou, non rou aSou. Respondeo, nobiscum facere Primo, vulgatam antiquam editionem Latinam. Secundo, Syriacam, quae similiter legit: Deus, inquit, excitavit illum, et solvit funes inferni. Tertio, - antiquissimos Patres Graecos et Latinos; naraB. Polycarpus initio epistolae suae, citans hunc locum, scribit solutis doloribus inferni. Item Cyprianus serm. de ccena Domini initio ad hunc locum respiciens ait: « Sed volebat, inquit, pius Magister ostendere impossibile esse suam animam ab inferno detineri. » Epiphanius quoque et Augustinus sine dubio ita legerunt. Denique probatur ex verbis sequentibus; nam probat Petrus id quod dixerat ex Psalm. XV: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

Nonus locus est Philipp. II; Ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, tertxstrium, etinfernorum. Utitur hoc loco B. Augustinus lib. XII. de Gen. c. 33. quamquam per illud infernorum non improbabiliter accipiuntur Daemones. Similis huic est locus Apocal. V. Quis dignus est aperire librum, et solvere septem signacula ejus? et nemo inventus est neque in coelo, neque in terra, neque subtus terram. Per eos qui sunt in coelo intelliguntur Angeli, per eos quQin terra homines justi, per eos qui sub terra, non possunt intelligi animae Purgatorii, nec enim id damnatis tribueretur. Patres autem qui fuerant in limbo jam liberati erant.

Utuntur nostri hoc loco, sed tamen non videtur multum urgere; nam probabile est intelligi per eos qui sunt infra terram, Patres, qui erant in limbo; etsi enim quando Joannes hsec scripsit Patres exierant ex limbo, non tamen exierant eo tempore, quo loquitur; loquitur enim de tempore, quod praecessit Christi mortem, ideo enim subjungitur: Vicit Leo de tribu Juda radix David aperire librum etc. Christus enim morte sua aperuit mysteria libri usque ad illam diem clausa; similiter quod affertur ex hoc eodem cap. Y. Apocal. ubi dicuntur creaturae quae sunt in ccelo et in terra, et quae subtus terram dedisse laudem Deo, non convincit; nam possunt hic per creaturas intelligi res inanimes, ut, Ignis, grando, etc. Quae in Psalm. CXLYI1I. ad Deum laudandum invitantur, praesertim cum Joannes addat etiam ea quae sunt in mari.

Chapter 9 of 34