Caput XI. Idem asseritur ratione
Argumentum quartum ex rationibus. Prima ratio: Quaedam peccata sunt venialia, solaque temporali poena digna. At fieri potest, ut cum solis talibus homo decedat ex hac vita; igitur necesse est in alia vita posse purgari.
Esse autem quaedam peccata venialia, pro* baturex Jacobo, qui sic ait, Jacobi I: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua; concupiscentia, cum conceperit, par it peccatum; peccatum, cum consummatum fuerit, generat mortem. Hic describitur peccatum veniale ex imperfectione actus. Neque locum hic habet distinctio haereticorum de imputatione; nam Jacobus explicat processum peccati secundum se, ac docet post tentationem concupiscentia;, quae sine peccato esse potest, continuo sequi peccatum, si quis non caveat; nam ex concupiscentia oritur delectatio in parte inferiori, qua; nonnullum peccatum est non tamen mortiferum, si non adsit consensus mentis deliberatus; ideo enim subjungit: Peccatum vero si consummatum fuerit, accedente nimirum pleno consensu, generat mortem.
Praeterea I. Corinth.IlI; Qui superaedificat ligna, fanum, stipulas, salvus erit quasi per ignem. Hic describitur veniale ex levitate materiae, et quomodocumque intelligamus
verba Apostoli sive de hac vita, sive de alia, sive de doctrina, sive de omnibus operibus necessario cogitur exponere per ligna, foenum, stipulas, peccata venialia, quandoquidem qui ista habet, salvatur quasi per ignem.
Augustinus lib. LXXXI1I. q. 26: « Alia, inquit, sunt peccata infirmitatis, alia imperitiis, alia malitiae; infirmitas contraria est virtuti, imperitia sapientiae, malitia bonitati. Quisquis igitur novit quid sit virtus et sapientia Dei, potest existimare quae sint venialia peccata; et quisquis novit quid sil bonitas Dei, potest existimare quibus peccatis certa poena debeatur, et hic j et in futuro saeculo, quibus bene tractatis, probabiliter judicari potest qui non sint cogendi ad poenitentiam luctuosam et lamentabilem, quamvis peccata fateantur, et quibus nulla omnino speranda sit salus, nisi sacrificium obtulerint Deo, spiritum contribulatum per* poenitentiam. »
Probatur ultimo ratione; namintelligibile non est quomodo verbum otiosum ex natura sua dignum sit perpetuo odio Dei, et sempiternis flammis. Hic enim in terris stultissimus haberetur, qui ob levissimam offensionem amici, nec malo animo factam, nollet amplius esse amicus, imo usque ad mortem persequeretur eum, quem amicum paulo ante habuerat. Maneat igitur, quaedam esse peccata venialia, ac sola poena temporali digna. Quod autem cum ejusmodi peccatis aliqui interdum de hac vita migrent, ac proinde in alia vita purgatione temporali egeant, probatur hoc modo. Potest quis dum moritur, habere voluntatem permanendi in peccato veniali, igitur tale peccatum deleri in morte non potest; praeterea cum septies in die cadat justus, ut dicitur Proverb.XXIV, 16, et multi moriantur repente, quomodo credibile est, non mori aliquos cum peccato veniali? Haec est igitur prima ratio.
Secunda ratio: Cum reconciliantur Deo peccatores, non dimittitur semper cum peccato tota poena temporalis; at potest fieri, et saepe fit, ut in tota vita aliquis non satisfecerit plene pro temporali illa poena: ergo necessario statui debet Purgatorium. Probatur major propositio breviter; nam alibi ex professo probabitur, II. Reg. XII. cum David dixisset; Peccavi Domino, ait Propheta, Deus quoque transtulit a te iniquitatem, sed quia blasphemare fecisti inimicos nomen Domini, filius qui natus est tibi morte morietur. Num. XII, Cum Maria murmurasset contra Dominum, punita est morbo leprae: orante autem pro ea Moyse, dimissa est ei culpa, et tamen plenam voluit Deus ut illa lueret per unam hebdomadam.
Ad haec et similia respondet Calvinus lib. III. Instit. cap. 4. § 31. duo esse genera flagellorum Dei; quaedam enim sunt proprie pcenae, et infliguntur a Deo ut judice in vindictam peccatorum praeteritorum, ut justitiae satisfiat; quaedam autem sunt castigationes, quae infliguntur a Deo ut patre, non in vindictam peccatorum praeteritorum, sed ad futurorum remedium, nimirum ut homo admoneatur flagello, ne iterum facilis sit ad peccandum. Primum genus, inquit Calvinus, ad solos inimicos pertinere, secundum ad solos amicos; et proinde cum non sint istae poenae ex justitia luendae, non esse opus ut maneat earum debitum post mortem, quando non est periculum recidendi in peccatum.
At frustra laborat Calvinus; nam etsi fatendum est flagella justorum esse etiam paternas castigationes, et remedia contra peccata futura, tamen simul est agnoscenda vera poena et satisfactio debita culpa1 praeteritae ex justitia. Quod sic probatur; nam in primis II. Reg. XII. exprimitur causa cur puniretur David, et non dicitur: ne iterum pecces; sed: Quia blasphemare fecisti nomen Domini.
Deinde mors est vera poena peccati originalis, et eam luunt homines justi, non ut abstineant a peccato, sed ut satisfaciant justitiae divinae. Quod patet, quia non est inflicta a Deo post peccatum, ut sunt castigationes paternae, sed est lege statuta ante peccatum tamquam poena peccati, et eadem perseverat post peccatum et peccati remissionem, ut patet Genes. II: Quacumque die comederis, morte morieris. Et Rom. V: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, in quo omnes peccaverunt. Et Rom. VI: Stipendium peccati mors. Et Calvinus ipse lib. II. Institut. cap. 1. § 8. aperte confitetur, mortem veram esse peccati poenam; denique quomodo potest esse mors flagellum paternum ad peccatum cavendum institutura? Qui enim moritur non potest amplius emendari.
Prader mortem istam communem quae, est poena peccati originalis, habemus alia exempla in Scriptura eorum, qui puniri sunt morte violenta, cum eis remissum esset peccatum, cum tamen mors non possit esse paterna castigatio in remedium peccati futuri; nam Exod. XXXII. Deus pepercerat populo orante Moyse, et tamen Moyses in vindictam peccati jussit occidi multa millia de populo sine ullo delectu. Et similiter Numer. XIV. Cum populus murmurasset, et Deus placatus a Moyse fuisset, plurimi tamen in deserto perierunt. Incredibile est autem ex tot milibus nullum fuisse quem delicti poenitu^rit. III. Regum XIII. Propheta Domini quia inobediens fuit voci Domini, a Leone extinguitur, juxta quod ei ab altero Propheta praedictum fuerat, et tamen ut intelligeremus ei culpam antea remissam fuisse, et sancte illum obiisse, neque ejus cadaver, neque jumentum, quo vectus fuerat leo tetigit, sed utrumque potius custodivit, donec venerunt qui eum sepelirent; denique I. Corinth. XI. dicitur: Ideo inter vos multi imbecilles, et dormiunt midti. Ubi, ut exponunt Ambrosius et alii, Apostolus indicat in primitiva Ecclesia multos eorum, qui indigne communicabant, morte a Deo punitos fuisse, quibus tamen culpam antea remissam patet ex eo quod Apostolus subjungit: A Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur.
Ilis accedant duo clarissima B. Augustini testimonia. Primum est tract. 424. in Joan.: « Cogitur homo tolerare etiam remissis peccatis, quamvis, ut in eam veniret miseriam, primum fuerit causa peccatum, productior est enim poena quam culpa, ne parva putaretur culpa si cum illa finiretur et poena: ac per hoc vel ad demonstrationem debitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae, ad exercitationem necessariae patientiae, temporaliter hominem detinet poena etiam quem jam ad damnationem sempiternam' reum non detinet culpa. » Secundum est in Psalm. L: «Veritatem, inquit, dilexisti: hoc est, impunita peccata eorum etiam quibus ignoscis non reliquisti, sic praerogasti misericordiam ut servares et veritatem, ignoscis confitenti, ignoscis, sed seipsum punienti, sic servatur misericordia, et veritas. »
Probatur jam assumptio hujus argumenti;
nara multi qui plurima peccata commiserunt, in articulo mortis convertuntur, quarido nullam possunt agere poenitentiam; ex quo certe illud sequitur, ut post hanc vitam satisfacere debeant. Respondent in morte deleri omnia. Contra: nam mors est poena peccati originalis, et ideo communis omnibus etiam infantibus, ergo pro actualibus debet inveniri alia poena. Praeterea Deus injuste ageret, nec videretur habere providentiam rerum nostrarum, si una et eadem poena, id est, naturali morte puniret peccata magna et parva, multa et pauca.
Tertia ratio sumitur a communi opinione omnium Gentium: id enim confitentur Hebraei, Mahumetani, Gentiles, iique tam Philosophi, quam Poetae. De Hebraeis patet ex libr. II. Machabaeorum, cap. 12. nam saltem fides adbibenda est ei libro quae adhibetur Livio: praeterea Josephus filius Gorionis in libro de bello Judaico cap. 19. indicat Judaeos consuevisse orarepro mortuis, non tamen pro illis qui se interimunt.
De Mahumetanis patet ex Alcorano, ubi Purgatorium diserte confitentur. De Ethnicis patet ex Platone in Gorgia, et Phaedone: ex Cicerone in somnio Scipionis in fine: et Virg. YI. iEneid: « Ergo exercentur poenis, veterumque malorum supplicia expendunt»: et ex Claudiano lib. II. in Ruffinum circa finem.
Quos ubi per varios amnes, per mille figuras. Egit Lethaeo purgatos flumine etc.
Neque dicat aliquis hos potius argumentum esse erroris, et fabularum, quandoquidem id sentiunt Ethnici, et Mahumetani; nam illa in quibus omnes fere nationes conveniunt, vixpossuntaliundeprovenire, quam a naturali lumine omnibus hominibus communi. Quae enim sunt excogitata et conficta ab hominibus, varia sunt, et diversa pro Gentium varietate. Sicut ergo Deum esse, in quo omnes nationes conveniunt, dicimusverissimum esse, nec tamen recipimus in particulari Deos varios et multiplices, quos sibi quaelibet natio fabricavit: et sicut post hanc vitam esse poenas, et prcemia, in quo etiam conveniunt omnes, recipimus ut verum, nec tamen recipimus varias fabulas, quibus hoc explicant (nam esse poenas, et proemia post hanc vitam docuit omnes homines cognitio divinae providentiae, fabulas autem ex se finxerunt) ita etiam Purgatorii confessionem,
in qua omnes fere Gentes conveniunt, oportet dicere esse confessionem luminis naturalis; ejusdem enim providentiae divinae cognitio docuit Purgatorium, quae docuit infernum, et paradisum, saltem generali et confuso quodam modo, quia nimirum videmus poenas, et proemia ita distribui in hac vita, ut plura bona habeant mali, et plura mala boni, ut plurimum: inde judicamus divinam providentiam in aliam vitam distulisse judicium, et veram distributionem prcemiorum et poenarum.
Rursum videmus ex iis, qui migrant ex hac vita, alios esse valde bonos, alios valde malos, alios mediocriter bonos, et mediocriter malos: quocirca judicamus naturali lumine esse post hanc vitam poenas aeternas pro valde malis, proemia aeterna pro valde bonis, ac poenas temporarias, et per eas transitum ad proemia pro iis qui sunt mediocriter mali, vel boni. Hanc rationem secutus est Plato, et alii, qui solo lumine naturali praediti, Purgatorium esse confessi sunt.
Quarta ratio sumitur ab apparitionibus animarum, quae se in Purgatorio esse renuntiaverunt, atque opem a vivis imploraverunt, quas apparitiones cum viri gravissimi retulerint, non immerito veras fuisse credimus, rideant licet Lutherus, et Magdeburgenses. S. Gregorius lib. IY. Dialog. cap. 10. scribit de anima Paschasii, quae in Thermis Puteolanis apparuit S. Germano Episcopo, et ejus precibus liberata est, et cap. 55. scribit aliud simile exemplum; et praeterea de quodam Monacho suo, pro quo triginta Missas ipsemet Gregorius dici jussit, et ex ejus apparitione didicit liberatum.
Gregorius Turonicus lib. de gloria Confess. N cap. 5. scribit, B. Martino S. virginem quamdam nomine Yitalinam jam defunctam significasse se adhuc in purgatorio degere ob leve quoddam peccatum, ac paulo post precibus ejusdem S. Martini liberatam.
Petrus Damiani in epist. ad Desiderium scribit, B. Severinum Coloniensem Episcopum apparuisse cuidam Presbytero ejusdem Ecclesiae, eique significasse se adhuc in Purgatorio graviter torqueri, quod horas cano,- nicas non distinctis temporibus persolvisset, sed mane omnes horas simul coacervasset, ut tota die negotiis Imperialibus liberius vacare posset.
Beda lib. III. hist. Anglorum cap. 19. scribit B. Fursseum a mortuis resurgentem narrasse multa, quae vidit de purgatoriis poenis, et lib. V. cap. 13. refert mirabilem visionem cujusdam Dicthelmi, qui similiter mortuus, et postea reviviscens mira narravit de inferno, purgatorio et paradiso. Et vita ejus sequens, ac fructus spiritualis, quem in aliis multis operatus est, testabatur veram fuisse visionem.
S. Bernardus in vita. B. Malachiae refert, B. Malachiae sororem ejus defunctam non semel apparuisse cum adhuc in purgatoriis poenis degeret, et tandem, frequenti Eucharistiae ad Deum oblatione liberatam: et lib. I. vitee B. Bernardi cap. 10. refert Guglielmus Abbas, qui vitam Sancti Bernardi scripsit, ipso adhuc vivente, apparuisse aliquando B. Bernardo unum ex defunctis Monachis, in Purgatorio laborantem, et precibus, ac sacrificiis viri Sancti paulo post liberatum. Quod exemplum ipsum B. Bernardum narrare solitum scribit auctor ejus vitae.
Libro primo vitae B. Anselmi similiter legimus, B. Anselmum annum integrum institisse sacrificiis quotidianis, et tandem apparente sibi amico defuncto, pro quo tamdiu oraverat, didicisse eum de Purgatorio liberatum. Plura similia legi possunt apud Vincentium lib. XXIII. speculi historialis, in revelationibus S. Brigittae, et in vita Christinoe mirabilis: sed quae attulimus sunt magis authentica.
Respondent Magdeburgenses, esse fabulas. At nec est credibile, tam sanctos viros decipere voluisse, neque etiam ipsos deceptos fuisse, cum haberent spiritum discretionis, et essent amici Dei.
Ultima ratio esse potest, quia ista opinio, quee tollit purgatorium, non solum est falsa, sed etiam perniciosa: siquidem homines sccordes facit in peccatis cavendis, et bonis operibus faciendis. Qui enim cogitat nullum esse purgatorium, sed omnia peccata per mortem aboleri in iis, qui moriuntur cum fide, facile dicet apud se: Quorsum ego laboro in jejuniis, precibus, continentia, eleemosynis? Cur fraudo cor meum deliciis et voluptatibus? quandoquidem in morte sive pauca, sive multa peccata habuero, omnia delebuntur. At qui cogitat remanere preeter Gehennam, ignem acerrimum Purgatorii, et quidquid hic deletum non fuerit per debitae poenitentiae opera ibi diluendum, certe diligentior, cautiorque evadit.
Chapter 12 of 34