Caput VI
opera quaetransierunt; rursum cum secundo isto igne dicat Apostolus omnia opera examinanda; tertio vero, non opera, sed operarios, et eos non omnes, sed eos solum, qui aedificant lignum, farnum, stipulam; necessario diversi ignes esse debent. Nec tamen proprie aequivocatio,sed elegans allusio mihi videtur esse in verbis Pauli. Hic enim est sensus totius hujus loci: Dies Domini per ignem conflagrationis declarabitur, et sicut ipsa dies per ignem declarabitur, ita eadem dies manifestabit per ignem, nimirum judicii, uniuscujusque opus; et sicut opera per ignem manifestabuntur, ita etiam operarii, qui purgatione egebunt, per quemdam ignem purgabuntur.
Secundo dico, non esse insuetum B. Paulo in eadem sententia uti varie aliquo nomine; varie enim accipit vocem peccati, cum ait II. Corinth. V: Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit. Et Rom. VIII: De peccato damnavit peccatum.
Tertio dico, quod si quis omnino non vellet significationum varietatem admittere, sed ubique acciperet ignem pro judicio, adhuc non efficeret, quin ex hoc loco Purgatorium statueremus. Tunc enim hic esset sensus: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, id est, si cujus opus judicium Dei sustinere non poterit, opus quidem reprobabitur, ipse vero salvus erit, sed sic tamem quasi is, qui per ignem divini judicii transiit, quod judicium cum sit justissimum, omnino aliqua poena eum affecit.
Objiciunt secundo particulam, quasi, quae non veritatem, sed similitudinem significare solet. Respondeo, particulam, quasi, similitudinem significare non ignis, quasi ignis ille non sit verus, sed phantasticus, sed transeuntis per ignem, ita ut sit sensus: Ad salutem perveniet, qui aedificavit foenum, sed ad eum modum perveniet, quo pervenit ad aliquem locum is, qui transit per ignem, sicut dicitur Joannis I: Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, id est, vidimus eum gloriosum ad eum modum, quo decet gloriosum esse Filium Patris unigenitum.
Probatur ex novo Testamento.
Tertius locus est, I. Cor. XV: Quid facient qui baptizantur pro mortuis, si mortui non resurgunt? ut quid baptizantur pro illis? Hic locus aperte convincit, quod volumus, si bene intelligatur, ideo breviter eum expendamus. Sex invenio hujus loci expositiones.
Prima est, quod Apostolus probetfuturam resurrectionem, ex errore quorumdam, qui Baptismum suscipiebant nomine alicujus amici sui defuncti sine Baptismo; existimabant enim, quod sicut orationes et jejunia vivorum prosunt defunctis, ita et Baptismus prodesset. Ha exponunt Tertullianus lib. V. in Marcionem, et libro de resurrectione, Ambrosius, Anselmus, et Haymo; secundum quam expositionem colligitur oratio pro defunctis ex hoc loco, quia docent isti Patres, quod Apostolus, licet non probet errorem istorum, tamen probat intentionem, quam habebant juvandi defunctos, et ex ea argumentatur; si igitur Apostolus probat intentionem juvandi mortuos, certe reprobari noij potest, nec debet ab ullo Christiano; tamen non puto veram hanc expositionem.
Primo, quia Apostolus debuisset saltem insinuare hunc esse errorem, ne daret occasionem errandi. Secundo, quia non solide argumentaretur Apostolus; posset enim responderi, non bene probari resurrectionem ex eo, quod ita credant quidam errantes. Sicut enim errant in eo, quod baptizant unum pro alio, sic possunt errare in eo, quod credunt futuram resurrectionem. Tertio, quia nullus veterum historicorum tradit hunc errorem tempore Apostolorum fuisse; tribuit enim Phylaster hunc errorem Montanistis qui 100> annis post obitum S. Pauli exorti sunt; eamdem tribuunt Chrysostomus et Theophylactus, ubi supra, Marcionistis, qui etiam post obitum Pauli 80. annis inceperunt; denique Epiphanius haeresi 28. hoc tribuit Cerinthianis, quorum secta 20 annis post obitum Pauli orta est. Adde quod
Chrysostomus et Epiphanius, non ipsi Marcioni et Cerintho, sed posteritati eorum hunc errorem tribuunt, et merito. Alioqui enim quomodo Iremeus et Tertullianus hunc errorem non refutassent, qui diligentissime refutarunt omnes errores Cerinthi, et Marcionis. Dicit quidem Tertullianus, hunc errorem fuisse tempore Apostolorum, sed non habet nisi hinc. Itaque merito Chrysostomus et Epiphanius et Theophylactus, hanc expositionem ut falsam rejiciunt.
Altera expositio est, quod Apostolus nomine mortuorum intelligat peccata, cum dicit, qui baptizantur pro mortuis, quasi dicat: Quid facient, qui baptizantur pro mortuis, id est, pro peccatis diluendis? ita Sedulius, et B. Thomas in hunc locum Apostoli.
At contra; Primo, quia Apostolus subdit: Si mortui non resurgunt: ut quid baptizantur pro illis? nimirum hominibus mortuis, qui non resurgunt; itaque clare docet, se non de peccatis, sed de hominibus agere. Non enim vult probare, quod peccata resurgant, sed quod homines resurgant. Secundo, quia tota vis argumenti perit, si dicatur, quid facient qui baptizantur pro peccatis diluendis, si^mortui non resurgunt? Posset enim responderi, multum prodesse diluere peccata, etiamsi mortui non resurgant, quia bonum est in hac vita frui testimonio bonse conscientiae. Tertio, quia peccata non dicuntur mortua, nisi quando sant deleta, et extincta, non ergo Paulus nomine mortuorum intelligit peccata, quse adhuc delenda sunt.
Tertia expositio est, baptizari pro mortuis, esse, baptizari simpliciter Baptismo Christi, sed ideo dici baptizari pro mortuis, qui baptismum suscipiunt, quia antequam baptizentur, recitant Symbolum, in quo est unus articulus: Carnis resurrectionem, ita illud pro mortuis, signilicet pro spe resurrectionis, vel pro corporibus mortuis, id est, in eum finem, ut corpora nostra quae moritura sunt, aliquando immortalia resurgant. Ita Chrysostomus, Oecumenius et Theophylactus; sed certe dura et violenta expositio est.
Primo, quia non diceret Apostolus: Quid facient qui baptizantur pro mortuis, sed, quid facimus qui baptizamur pro mortuis? Non enim quidam, sed omnes sic baptizantur. Apostolus autem de quibusdam tantum lo¬
quitur, ut patet tum ex forma verborum, tum ex eo quod sequitur, ut quid et nos periclitamur tota die? Secundo, quia inauditum est, ut nomine mortuorum intelligatur spes resurrectionis, vel corpora mortua, cum in Graeco sit vexpot, in genere masculino, et corpora sint generis neutri ffuuu- «. Tertio, quia si ideo diceremur baptizari pro mortuis, quia recitamus articulum de mortuorum resurrectione, etiam possemus dici baptizari pro Deo Patre, et pro Christo, et pro Spiritu sancto, et pro Ecclesia, quia hcec omnia recitamus in Symbolo. Quarto, quia Apostolus videtur omnino nomine mortuorum, homines mortuos intelligere, et nihil aliud, cum enim ait: Si mortui non resurgunt, ut quid baptizantur pro illis? quid possumus intelligere per vocem, illis, nisi illis mortuis, qui non resurgunt?
Quarta expositio est, baptizari pro mortuis esse baptizari Baptismo Christi; dici autem Baptismum pro mortuis, quia dum baptizamur, agimus et repraesentamus personam mortui, dum mergimur in aquam; et resurgentis, dum surgimus ab aquis, et sic profitemur resurrectionem, et ex hac professione Apostolus probat futuram resurrectionem. Ita exponunt Theodoretus et Gajetanus.
At contra; Primo, quia neque Hebraice, neque Graece, neque Latine, agere pro aliquo, significat eum representare, sed agere loco ejus, vel in ejus utilitatem. Quis unquam dixit de agente in theatro personam Davi, aut Pamphili, ille egit pro Davo, aut pro Pamphilo?
Secundo, quia qui baptizantur, repraesentant mortem Christi, et simul mortem suam, ut patet ex Apostolo, Rom. VI: Quotquot baptizat i sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per Baptismum etc. Itaque baptizari pro mortuis, erit baptizari pro se, et pro Christo, quod absurdissimum est. Nec in Scripturis unquam reperitur baptizari pro Christo, sed solum baptizari in Christo, vel in ejus nomine, ut patet Roman. VI. Gal. III. Act. X et XIX.
Tertio, quia argumentum Apostoli nullum esset; nam ex eo quod qui baptizatur, agit personam mortui, non sequitur quod profiteatur resurrectionem. Debuisset ergo Apostolus dicere: Quid facient qui baptizantur pro suscitatis, vel pro mortuis, et suscitatis? sed etiamsi hoc dixisset, adhuc leve esset argumentum ejus, quia posset responderi, in Baptismo repraesentari resurrectionem, non carnis a morte, sed animae a peccato. Id enim Apostolus significat Rom. VI: Ut in novitate vitee ambulemus. Et Colos. III: Si consurrexistis cum Christo, quee sursum sunt queerite.
Quinta expositio est Epiphanii. haeresi 28. quam adfert Petrus Martyr, quod Paulus loquatur de Baptismo eorum, qui baptizabantur in lecto, cum essent in extremis, qui olim dicebantur Clinici, et quos Cyprianus festive opponit Peripateticis lib. IV. epist. 7 ad Magnum, quod nimirum Clinici non ambulent, sed haereant lecto affixi; enim lectum significat. Volunt ergo quidam hunc esse Apostoli sensum: Quid facient qui bajflteantur pro mortuis, id est, baptizantur quando habentur magis pro mortuis, quam viventibus, quanto certum est eos non baptizari pro ullo commodo hujus vitae, cum pro mortuis habeantur.
Haec expositio refellitur. Primo, ex illis verbis, ut quid baptizantur pro illis? nam dicere debuisset, ut quid baptizantur pro se, non pro illis; Secundo, quia illud, pro mortuo, non potest dici, nisi in iis actionibus quae fiunt circa mortuos. Verbi gratia, recte dicimus, ille cecidit ex loco edito; et pro mortuo sublatus fuit, vel pro mortuo totus, sepultusque fuit, etiamsi viveret. At non recte dicitur, ille ambulabat, vel comedebat, vel loquebatur pro mortuo. At baptizari aliquem pro mortuo, etiamsi agat in extremis, sed potius deberet dici baptizari pro vivo, etiamsi fere sit mortuus.
Est igitur sexta expositio vera et germana, quod Apostolus loquatur de Baptismo lachrymarum et poenitentiae, qui suscipitur orando, jejunando, eleemosynas faciendo etc. Et sensus sit: « Quid facient qui baptizantur pro mortuis, si mortui non resurgent, » id est, quid facient qui orant, jejunant, gemunt, affligunt se pro mortuis, si mortui non resurgunt? ita exponunt Ephrem in suo testamento, Petrus Cluniacensis in lib. contra Petrobrusiauos, Dionysius, Ilugo, Gagneius, et alii in hunc locum.
H«c expositio verissima est. Primo, quia baptizari passim in Scriptura et Patribus accipitur pro affligi, ut Mare. X: Potestis
bibere calicem quem ego bibiturus sum, et Baptismoquo ego baptizor baptizari? Luc. XII: Baptismo habeo baptizari. Patres passim vocant poenitentia} afflictionem Baptismum laboriosum, et secundam tabulam. Cyprianus in sermone de ccena Domini: « Lacrymis, inquit, se baptizat. » Et in Prooemio lib. de exhortatione martyrii, mori pro Christo, frequenter vocat Baptisma; et Gregorius Nazianzenus oratione de Epiphania: « Scio, inquit, quartum Baptisma, quod per martyrium, et sanguinen fit, scio et quintum, lacrymarum et poenitentiae. »
Secundo, quia ipsa poena Purgatorii a Scriptura et^Patribus vocatur Baptisma; nam quod legimus Matth. III: Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. B. Hieronymus exponit in Spiritu sancto, in hac vita, igne vero, in futura; sicut ante eum exposuerat B. Basiliuslib. de Spiritu sancto, cap. 15. et post eos Beda in cap. III. Lucae. Item Gregorius Nazianzenus in fine orationis de Epiphania, vocat ignem Purgatorii in alia vita, ultimum Baptisma. Itaque elegantissime Apostolus dixit, eos baptizari pro mortuis, qui affligentes se oratione et jejunio, sumunt in se partem illius Baptismi ignei, quo animae baptizantur in Purgatorio.
Tertio, quia haec expositio maxime quadrat cum sequentibus: Ut quid et nos periclitamur tota die? quasi dicat; Cur quidam se affligunt orando pro mortuis, et ego affligo me praedicando Evangelium, si mortuorum resurrectio non est?
Quarto, quia ista sententia eadem est cum illa: II. Machab. XII. si mortui non resurgunt, superfluum est et vanuna orare pro mortuis.
At contra hanc expositionem duo argumenta objiciuntur. Primum est, quia non debuisset Apostolus dicere, quid facient qui baptizantur pro mortuis, sed quid faciemus qui baptizamur pro mortuis; nam omnes Christiani orant pro mortuis. Respondeo, Apostolus argumentari voluit non a consuetudine Christianorum, quae tamquam nova rejici potuisset ab incredulis, sed a consuetudine Judaeorum, qui more veteri, etsecundum scripturarum exempla orabant et jejunabant pro mortuis, quasi dicat: Quid facient illi qui imitantes antiquos Patres jejunant, et orant, ac se affligunt pro mortuis, si mortui non resurgunt?
Secundum argumentum est, quia non videtur bene probari mortuorum resurrectio, ex eo, quod oratur pro mortuis, quia oratur non ut resurgant, sed ut a pcenis illis liberentur, atque ad requiem transeant. Respondeo, quaestionem de resurrectione et de immortalitate animorum itafuisse conjunctas tempore Apostolorum, ut pro una haberentur, ut supra ostendimus, cum testimonium ex libris Machabteorum exponeremus. Sive igitur hanc expositionem sequamur, quae nobis verissima videtur, sive primam, quae melior est caeteris tribus, aperte colligitur oratio pro defunctis.
Chapter 7 of 34