Caput XIV. Solvuntur objectiones ex ratione depromptae
Ultimo, argumenta sumunt a rationibus. Prima ratio; Post remissam culpam nulla remanet poena; Nam remissio culpae fit per meritum passionis Christi, quod est infinitum et sufficientissimum ad tollendum omnem culpam et poenam, nihil igitur purgandum superest post justificationem.
Respondeo, primum retorquendo argumentum, nara si Christus satisfecit pro omni culpa, et poena nostra, cur post remissam culpam adhuc tam multa patimur, et tandem etiam morimur? et ne dicant esse paternas castigationes in remedium futuri peccati cur infantes baptizati aegrotant, qui non sunt capaces peccati actualis? Dico igitur Christi meritum sufficere ad omnem culpam, etpoeaam tollendam, sed debere applicari, ut sit efficax, alioqui omnes homines salvarentur.
Porro applicatio fit per actus nostros et Sacramenta. Voluit autem Deus ut post Baptismum per contritionem et confessionem, cum absolutione Sacerdotis, applicetur meritum Christi ad tollendam culpam, per opera autem satisfactoria applicetur ad tollendam poenam temporalem; nam poena aeterna commutatur in temporalem, quando remittitur culpa; quia cum remittitur culpa, redditur amicitia, et datur consequenter jus ad gloriam, ac proinde non debet puniri in aeternum, quia eo modo numquam ad gloriam perveniret, et tamen justitia exigit: ut peccatum puniatur aliquo modo, ideo mutatur poena aeterna in temporalem, de qua re dictum est aliquid supra, et plura dicentur in disputatione, de satisfactione.
Secunda ratio; In Baptismo remittitur omnis culpa et poena; sed Poenitentia est quaedam Baptismi commemoratio, imo est Baptismus quidam; nihil igitur post pceni-.tentiam remanet purgandum.
Respondeo, si Sacramentum poenitentiae accipiatur Catholice, et integre, ut comprehendit contritionem, confessionem, et satisfactionem, plenam et jam perfectam, potest admitti totum argumentum; si autem accipiatur pro sola absolutione, in qua praecipue Sacramentum consistit, negatur consequentia: Nam maximum discrimen est inter Sacramentum ablutionis, et Sacramentum absolutionis, cujus ignoratio causa est omnium errorum de satisfactione, de clavibus, de indulgentiis, de Purgatorio.
Dicimus ergo, in Sacramento Baptismi, Deum liberalissime agere, et applicare Christi meritum par unam illam actionem ablutionis, ad tollendam omnem culpam et poenam futuri saeculi, id est, tam Gehennae, quam Purgatorii: nam poenas temporales
hujus vitae ne Baptismus quidem aufert, ut patet in pueris baptizatis aegrotantibus, et morientibus. At in Sacramento absolutionis Deum contrahere nonnihil manum, et applicare Christi meritum ad tollendam culpam, et poenam aeternam; tamen adhuc requirere opera poenitentiae, quibus redimamus temporales poenas, id quod patet ex cap. VI. ad Haebraeos, ubi dicit Apostol: Impossibile esse eos, qui semel sunt illuminati, id est, baptizati, iterum renovari ad poenitentiam, nimirum baptismalem, quia Deus semel tantum utitur ea liberalitate. Et cap. X: ‘ Voluntarie peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, id est, post illuminationem Baptismi, non relinquitur hostia pro peccato, id est non relinquitur alius Christus patiens, et moriens, cui possimus rursum commori per Baptismum; Sic enim exponunt haec duo loca omnes veteres Graeci, et Latini.
Ex quo habetur argumentum insigne pro Purgatorio: Nom statim ponitur, adversativa particula, sed terribilis expectatio judicii, et ignis aemulatio, quce consumptura est adversarios. Si enim iste ignis significaret solum ignem Gehennae, sequeretur, omnes qui peccant post Baptismum necessario damnandos, vel certe Paulum inepte loqui. Nec enim recte dicimus, peccanti post Baptismum, non relinquitur alius Baptismus, sed Gehenna, si praeter Baptismum sunt alia remedia, ut revera sunt.
Oportet ergo dicere, B. Paulum per ignem intelligere ignem in genere, sive Gehennae, sive Purgatorii, ita ut hic sit sensus; Peccanti post Baptismum, non relinquitur alius Baptismus, neque aliquod remedium aequivalens, id est, aeque facile, quod mox liberet ab omni poena; sed relinquitur ignis necessario, aut perpetuus, si homo non convertatur, aut temporalis, si convertatur, qui tamen ignis temporalis Purgatorii erit in alio saeculo, nisi afflictionis ignis voluntarie assumptus purgaverit hominem in hac vita, et haec est quam vocamus satisfactionem.
Idem patet ex Patribus, qui propterea Baptismum aquae vocant Baptismum facilem, et comparant navi, qua facile trajiciuntur flumina; At poenitentiam vocant Baptismum laboriosum, lachrymarum, ignis et secundam tabulam post naufragium.
Denique ratio idem suadet; nam post primam reconciliationem qui peccat, tanto gravius peccat, quanto est magis ingratus, et majus lumen, et auxilium habuit. Vide Gregorium Nazianzenum oratione in sancta lumina et Theodoretum in Epitome divinorum decretorum, capite penultimo, et Damascenum lib. IV. cap. 10.
Tertia ratio; Christi honor debet illibatus manere, ipse enim solus est liberator, et redemptor noster. At si nos satisfacimus, jam dividimus cum Christo honorem; sumus enim et nos ex parte aliqua redemptores nostri, nec totam salutem nostram, sed solum partem Christo debebimus.
Respondeo, si de verbis agitur, Scriptura aperte dicit Daniel IV: Peccata tua eleemosynis redime. Et Philipp. II: Cum metu et tremore salutem vestram operamini (]), ubi homo sui ipsius redemptor et salvator appellatur; nec propterea ulla sit Christo injuria, siquidem tota virtus operum et satisfactionis nostrae a Christi sanguine pendet, et si redimimus peccata, vel operamur salutem, id facimus per ejus spiritum nobis donatum, vel potius ipse Christi spiritus in nobis ista operatur, sicut nihil detrahitur Deo, quod per secundas causas operetur; imo potius additur ad gloriam ejus, «quia hinc apparet magis potentia et efficacitas Dei, cum non solum operari possit, sed etiam dare aliis rebus vim operandi.
Quarta ratio; Si applicatur nobis per nostra opera Christi satisfactio, vel sunt duae satisfactiones simul junctae, una Christi, altera nostra, vel una tantum; si duae, ergo bis punitur eadem culpa, et duae poenae respondent uni culpae, si una tantum, vel illa est Christi, et tunc nos non satisfacimus; vel nostra, et tunc excluditur Christus, aut vere dividemus cum Christo honorem; Nam ille solvet pro culpa, nos pro poena.
Respondeo, tres esse modos dicendi. Primus quorumdam est, qui asserunt esse, unam tantum, et illam Christi esse, ac nos proprie non satisfacere, sed solum facere aliquid, cujus intuitu Deus applicat nobis Christi satisfactionem, quod est dicere, nostra opera non esse nisi conditiones, sine quibus non applicaretur nobis Christi satisfactio, vel ad summum, esse dispositiones. Ita Michael Baius lib. de Indulgentiis cap. ultimo, quae sententia erronea mihi videtur, nam Scriptura et Patres passim vocant nostra
opera satisfactiones, et peccatorum redemptiones. Deinde si potest homo justift suis operibus mereri de condigno \iram adernara cur non satisfacere pro poena temporali, quod est minus?
Secundus 'est aliorum, quod sint duas, sed una ab altera pendens, qui modus non videtur mihi improbabilis; Nam etiamsi una sufficeret, tamen ad majorem gloriam Dei, oui satisfit, et majorem honorem hominis satisfacientis, placuit Christo conjungere nostram suae: Quomodo una gutta sanguinis Christi sufficiebat redimere mundum, et tamen voluit totum sanguinem effundere, ut esset copiosissima redemptio; quomodo etiam homo justus adultus, duplici titulo jus habet ad eamdem gloriam, uno ex [meritis Christi sibi communicatis per gratiam, altero ex meritis propriis.
Tertius tamen modus videtur probabilior, quod una tantum sit actualis satisfactio, et ea sit nostra; neque hinc excluditur Christus, vel satisfactio ejus; nam per ejus satisfactionem habemus gratiam, unde satisfacimus, et hoc modo dicitur applicari nobis Christi satisfactio, non quod immediate ipsa ejus satisfactio tollat poenam temporalem nobis debitam, sed quod mediate eam tollat, quatenus videlicet ab ea gratiam habemus, sine qua nihil valeret nostra satisfactio.
Praeter has haereticorum objectiones discutiemus etiam duas alias objectiones, quas Theologi proponere solent, ut rei veritas clarius elucescat. Sit igitur.
Quinta ratio; In Purgatorio non est meri-# tum, ergo nec satisfactio: Nam idem requiritur ad merendum, et satisfaciendum, et omnis satisfactio est meritoria.
Respondeo, negandam esse consequentiam; nam requiruntur quidem communia quaxlam ad meritum, et satisfactionem, sed etiam quaedam propria, ex quorum defectu aliquod est meritum sine satisfactione, et e contrario. Requiritur ad utrumque gratia inhabitans, sed hoc non sufficit? Nam ad satisfactionem requiritur, ut opus, quod fit, sit poenale, quod non requiritur ad meritum. Ad meritum requiritur libertas, quam sequitur laus; id quod non requiritur ad satisfactionem; qui enim a judice cogitur solvere debitum, vere satisfacit, etiamsi coactus. Requiritur praeterea ad merendum status viae; Deus enim Agonotheta noster stadii tempus, praesentem vitam esse voluit; hinc igitur animae, degunt in Purgatorio,' quia mediae sunt, quoad statum inter viatores et beatos, vel damnatos; (nam sunt confirmatae in bono, et tamen adhuc retardantur a consecutione summi boni) ideo possunt satisfacere, non mereri, cum nos utrumque possimus; beati et damnati neutrum.
Sexta ratio; Purgatorium constituitur partim ad remissionem culpae venialis, partim ad satisfaciendum pro poena, sed neutrum habet locum post hanc vitam; nam ejus est a culpa resurgere, cujus est in culpam incidere, sed post hanc vitam non possunt animae committere venialia peccata. Praeterea peccata omnia remittuntur per poenitentiam, sed post hanc vitam non est poenitentia; nam idem est hominibus mors, quod Angelis casus, ut Damascenus dicit lib. II. cap. 4. Sed Angeli per casum facti sunt immobiles in malo. Denique in hac vita, sicut potest homo justus mereri gratiae augmentum, ita etiam remissionem venialium offensarum. At post hanc vitam nullum est meritum. De poena autem probatur sic: Poena est propter culpam, crescente culpa, crescit poena, decrescente culpa decrescit poena: ergo remota culpa, removetur poena.
Respondeo, nec defuerunt, qui propter haic argumenta negarent peccatum veniale post hanc vitam posse remitti, ut B. Thpmas refert in IV. dist. 21. quaest. 1. artic.2. Sed dicebant remitti omnia venialia in ipsa morte per gratiam finalem; At errabant, quia Scripturae et Patres diserte docent post hanc vitam remitti peccata levia, neque fundamentum eorum est solidum; nam gratia finalis non potest remittere peccatum, quod actu placet, imo quod non displicet aliquo modo; At potest quis mori in complacentia peccati venialis, vel certe sine ullo actu, ut si moriatur repente, vel phrameticus, vel dormiens.
Alii, ut Scotus in IV. dist. 21. quaest. i. dicunt, peccatum relinquere solum in homine, postquam actus transiit, reatum poenae, et ideo peccatum veniale dici remitti in Purgatorio, quia totaliter ibi punitur; mortale autem non dici remitti post hanc vitam quia non punitur unquam ibi totaliter; nisi enim in hoc mundo mutetur reatus poenae aeternae in reatum poenae temporalis, et sic incipiat hic remissio, non poterit ibi purga¬
ri. Haec sententia falsa est, tum quia sine ullo dubio peccatum relinquit in homine praeter reatum poenae, etiam maculam, aut aliquid simile, per quod dicatur homo formaliter peccator, et dignus poena, tum etiam, quia hoc modo revera peccata venialia non possent dici remitti in Purgatorio, non enim remittitur, quod totaliter punitur; remissio enim sonat condonationem.
Alia est opinio ejusdem Scoti ibidem, pec-. cata venialia remittbin primo instanti separationis animae a corpore, remitti autem per merita praecedentia. Dicit enim ipse, omne opus bonum quod magis placet Deo, quam displiceat veniale peccatum, remittere Amnialia peccata; eseterum dum homo vivit, non remitti omnia venialia per hujusmodi opera bona, quia est impedimentum ipsius complacentiae peccati, quo impedimento sublato, quod fit in primo insta*nti post mortem, mox remitti peccatum. Non placet, quia non est probabile per omne opus bonum remitti venialia, nisi adsit displicentia saltem virtualis illorum peccatorum.
Deinde, quia sequeretur post hanc vitam numquam remitti nisi unum peccatum, nimirum illud, cujus actus continuatur usque ad mortem, id quod ipse admittit, sed est contra Scripturas et Patres; ut ex dictis patet. Tertio, quia non esset opus orare pro defunctis, ut a culpis venialibus solverentur, ut Ecclesia orat, ut patet apud Dionysium cap. ult. Eccles. liierarctn et ex orationibus Ecclesiae, quibus petimus dimittantur eis, quae humana fragilitate contraxerunt.
Est ergo opinio vera B. Thomae in IV. distinet. 21. quaest. 1. articul. 2. dimitti in Purgatorio culpas veniales, per actum dilectionis et patientiae; illa enim acceptatio poenae a Deo inflictae, cum ex charitate prodeat, dici potest virtualis quaedam poenitentia, et licet non sit proprie meritoria, quia non meretur gloriae vel gratiae augmentum, tamen est remissoria peccati.
Ad primum negatur majo» universaliter; Nam habet locum solum in mortalibus peccatis; quod enim ad venialia attinet, potest in purgatorio anima liberari a veniali, quia habet media convenientia, id est, actum dilectionis peccato contrarium, non tamen potest cadere in peccatum veniale, quia caret fomite, et praeterea quia est in bono confirmata.
Ad secundum dico, post hanc vitam non esse poenitentiam de mortalibus, quia damnati sunt obfirmati in malo, et hoc sibi vult Damascenus, tamen in animabus Purgatorii bene potest esse displicentia peccati, eaque ex charitate, et proinde utilis.
Ad tertium dico, animas Purgatorii non esse omnino in via, et propterea non posse mereri augmentum gratiae: tamen neque esse omnino intermino, etideo posse aliquid facere, quod pertineat ad peccati venialis -remissionem.
Ad alteram partem argumenti respondeo, poenam pendere a culpa in fieri, non in esse, et ideo illud (decrescente culpa, decrescit poena) si intelligatur quod quo minor est culpa, eo minorem generat poenam, verum est, alioqui est falsum, nam etiam ob culpam praeteritam debetur poena.
Chapter 15 of 34