Skip to the text

Caput XV. Purgatorii confessionem ad fidem Catholicam pertinere

Superest nunc, ut Petri Martyris sententiam discutiamus, qui in commentario cap. III. prioris ad Corinthios contendit, Purgatorium esse, non posse ad dogma fidei ullo modo pertinere; quae fuit prima Lutheri opinio, sive primus ejus error. Rationes ejus sunt quinque.

Prima, quia scriptura tacuit Purgatorium in iis locis, ubi maxima fuit occasio de eo loquendi. Nam in Genesi cap. XLIX. describuntur funera Abraham,isaac, Jacob, Sarae, Rachelis, diligentissime, et tamen ne verbum quidem de Purgatorio. Item in Levitico instituuntur sacrificia plurimorum generum pro variis rebus, et nullum instituitur pro defunctis. Denique Paulus in priori epistol. ad Thessal. ca^. IV. cum ex professo de mortuis agat, nihil dicit de Purgatorio, sed solum asserit eos resurrecturos, ct concludit: Consolamini invicem in verbis istis.

Secunda ratio est, quia Ecclesia Graeca, quae est altera pars Ecclesiae, diu restitit huic dogmati in Concilio Florentino, ergo si usque ad nostra fere tempora media pars Ecclesiae non credidit Purgatorium, quomodo est articulus fidei?

Tertia ratio est, quia Dionysius cap. ult. Ecclesiasticae hierarchiae, quaestionem proponit; Cur Antistes in sepultura fidelium oret pro defunctis, et Purgatorii non meminit, sed anxie laborat, ut quaestionem salvat. At si Purgatorium esset dogma fidei, potuisset statim facillime respondere, orare pro defunctis, ut a Purgatorio liberentur.

Quarta ratio est, quia B. Augustinus disertis verbis asserit, se habere opinione tantum incerta, non certa fide Purgatorium esse, in Enchiridio cap. 69: « Tale, inquit, aliquid etiam post hanc vitam fieri incredibile non est, et utrum ita sit, quaeri potest, et aut inveniri, aut latere nonnullos fideles, per ignem quemdam Purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusve salvari. » In libro de octo quaestionibus Dulcitii quest. 1: « Sive ergo, inquit, in hac vita tantum homines ista patiuntur, sive etiam post hanc vitam talia quaedam judicia subsequuntur, non abhorret quantum arbitror a ratione veritatis iste intellectus hujus sententiae. » Idem habet lib. de fide et operibus cap. 16. Denique lib. XXI. de Civitate Dei cap. 26. ait:

« Post istius sane corporis mortem, donec ad illum veniatur: qui post resurrectionem corporum futurus est damnationis, et remunerationis ultimus dies, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum ejusmodi ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi, qui non habuerunt tales mores, et amores in hujus corporis vita, ut eorum ligna, fcenum, et stipula consumatur: alii vero sentiant, qui ejusmodi secum aedificia portaverunt, sive ibi tantum, sive hic, et ibi, sive ideo hic, ut non ibi, saecularia, quamvis a damnatione venialia, concremantem ignem transitoriae tribulationis inveniant, non redarguo, quia forsitan verum est. »

Quinta ratio est, quia Scriptura aperte repugnat, Joan. V. Luc. XIII. Apocal. XIV. ut supra attulimus, et refutavimus.

Haec sunt ipsius firmamenta, quaj adeo nos nihil movent, ut constanter iterum asseramus, dogma esse fidei Purgatorium, adeo ut qui non credit Purgatorium esse, ad illud numquam sit perventurus, sed in Gehenna sempiterno incendio cruciandus. Nam dogmata fidei quatuor modis probari solent.

Primo, ex testimonio expresso Scripturae cum Ecclesiae declaratione, quomodo proba-

mus, Christum esse 6uooii<xiov Patri, ex illo Joan. X: Ego et Pater unum sumus, addita Nicaeni Concilii declaratione; nam alioqui numquam iis cum Arianis finiri potuisset, cum eum locum, et omnia alia, quae afferri solent, ipsi aliter exponerent.

Secundo, per evidentem deductionem ex iis, quae habentur expresse in Scriptura; quomodo probamus, Christum habere duas voluntates, divinam et humanam, quia secundum Scripturas Deus et homo est, addita Concilii sexti declaratione.

Tertio, ex verbo Dei per Apostolos non scripto, sed tradito, quomodo probamus Evangelia et Epistolas Pauli esse divinas Scripturas.

Quarto, per evidentem deductionem ex verbo Dei tradito; quomodo B. Augustinus passim probat, peccatum originale esse in pueris necessario credendum, etiamsi iu Scripturis non haberetur, quia deducitur evidenter ex traditione Apostolica de Baptismo parvulorum. Sufficientia horum quatuor modorum inde patet, quia id solum est de fide, quod est a Deo revelatum mediate, vel immediate; revelationes autem divinae partim scriptae sunt, partim non scriptae. Itaque decreta Conciliorum, et Pontificum, et Doctorum consensus, et alia omnia ad ista quatuor reducuntur, tunc enim solum faciunt rem de fide, cum explicant verbum Dei, aut inde aliquid deducunt.

Jam vero his omnibus modis probatur Purgatorium. Nam de primo modo patet ex viginti locis Scripturae, quae attulimus, quorum aliqua a tota Ecclesia exponuntur de Purgatorio, ut patet ex Conciliis et Patribus, quos citavimus.

De secundo modo patet ex duabus primis rationibus, quas fecimus.

De tertio modo perspicuum est ex eo, quod non invenimus initium hujus dogmatis, sed omnes veteres Graeci et Latini ab ipso tempore Apostolorum constanter docuerunt Purgatorium esse. Talia enim ad Apostolicam traditionem referenda esse, B. Augustinus affirmat lib. IV. de Baptismo contra Donatistas cap. 24.

De quarto modo patet ex Clemente, Tertulliano, Epiphanio, et Chrysostomo supra citatis; quia asserunt, orationem pro defunctis esse Apostolicam traditionem; et nulli unquam veterum contrarium dixerunt. Hinc

enim evidenter colligitur Purgatorium esse. Nam si traditio est Apostolica, orandum esse pro defunctis; quis non advertat, continuo inde sequi, ut animae post hanc vitam egeant auxilio, et proinde sint in pcenis non sempiternis, sed temporalibus. Neque argumenta Petri Martyris difficulter solvi possunt.

Ad primum ergo respondeo, primo non esse necesse, ut Scriptura ubique omnia dicat.

Dico secundo ad illud de Genesi, in Genesi non fuisse occasionem ponendi doctrinam de Purgatorio. Nam Genesis non est liber dogmatum, sed historia quaedam Patriar-* charum. Porro doctrina eo tempore non Scriptura, sed traditione conservabatur. Nam alioqui dicemus, ante Abrahee tempora neminem fuisse justificatum, quia Scriptura non tradit, quomodo justificarentur homines tempore Adae, Henoch, Noe.

Dico ultimo, implicite saltem contineri in Genesi mentionem Purgatorii; quando enim dicitur Gen. XXIII: Et surrexit Abraham ab officio funeris, quis prohibet per illud, Officium, intelligere non solum lachrymas, sed etiam orationem et jejunium? et cur, quaeso, Jacob et Joseph, in Egypto morientes, cupierunt ossa sua deferri in terram promissionis, nisi quia ibi solum sacrificia pro defunctis facienda esse noverant.

Ad illud de Levitico, nego non fuisse in Levitico instituta sacrificia pro defunctis, quandoquidem illa, quae instituta sunt pro peccatis, intelligebantur pro peccatis tam vivorifm, quam mortuorum, ut patet ex lib* II. Machab. XII.

Ad illud ex Paulo, dico, Paulum in eo loco solum voluisse dicet?, non esse mortuos immoderate deflendos, quomodo Ethnici faciebant. Ad hoc autem propositum non solum non proderat, sed etiam oberat mentio purgatorii. Dicere enim, animas propinquorum gravissime torqueri in Purgatorio, non est adferre materiam consolationis, sed majoris luctus; Paulus autem consolari volebat eos, ut patet, et ideo meminit resurrectionis et gloria}; et concludit: Itaque consolamini invicem in verbis istis. In aliis autem locis, ut in priori epist. ad Cor. cap. III. et XV. et ad Ilebrams X. diserte Paulus ponit ignem Purgatorii, et Baptismum laboriosum pro mortuis susceptum.

Ad secundum dico, Ecclesiam Grajcam

numquam dubitasse de Purgatorio, ut patet ex Patribus citatis: Dionysio Areopagita, Origene, Athanasio, Basilio, Gregorio Nazianzeuo, Gregorio Nysseno, Ephrem, Chrysostomo, Gyrillo,' Epiphanio, Theodoreto, QEcumenio, Theophylacto, Damasceno, et ex ipso Concilio Florentino. Nam quod Petrus Martyr dicit, in eo Concilio Patres Graecos diu restitisse, mendacium est; siquidem in prima sessione, et rursum in ultima, affirmant, se perpetuo Purgatorium credidisse, et orationem pro defunctis, sed solum ambigere de qualitate poenae; An sit videlicet ignis, an aliquid aliud. Quod ergo de Graecis jactatur, quod Purgatorium negent, aut est falsum, aut de particularibus hominibus intelligendum est.

In tertio argumento miror Petrum Martyrem; nam etsi Dionysius non nominat Purgatorium, tamen expresse dicit, orari pro defunctis, ut a peccatis liberentur. Sic enim ait cap. 7. part. 3: « Precibus, inquit, a divina benignitate contendit, ut omnia peccata quae humana fragilitate admissa sunt ei, qui excessit e vita, remittat. » Deinde quaerit, cur oretur pro defunctis, ut eis peccata remittantur, cum scriptum sit omnes accepturos, prout in corpore gesserint? Et respondet, ideo orari, quia illi per merita hujus vita? digni facti sunt, quibus preces viventium prodessent. Nisi ergo S. Dionysius secum ipse pugnaverit, non potuit Purgatorium ignorare, aut negare cum tam aperte orationem asserat pro defunctorum peccatis. •

Ad quartum, opponimus alia loca S. Augustini. Nam in eodem Enchiridio cap. 110. asserit, orationes et suHaficia prodesse animabus, et similiter q. 2. ad Dulcitium et lib. XXI. de Civit. Dei cap. 24. dicit, constare, animas purgari post hanc vitam, et cap. I. de cura pro mortuis agenda dicit: «Non du¬

bium est, prodesse orationem defunctis. »

Respondet Petrus Martyr, debere haec loca exponi per illa, in quibus dubitat. At quomodo, quaeso, exponemus: constat, ct non dubium est, per illa; Incredibile non est, et; Forsan verum est? Necesse est igitur dicere: Augustinum aliquid de Purgatorio certa fide tenuisse, et de aliqua re dubitasse, quid sit de quo dubitavit, nos facile exponemus. At non ita poterit ille exponere quid sit, de quo non dubitavit; nihil enim minus dari potest, quam eum non dubitasse de Purgatorio in genere, id est, quod sit aliquod Purgatorium post hanc vitam. Cum qua fide certa, potest consistere dubitatio de qualitate pcenae, quae infligitur; de qualitate peccati, quod punitur; de loco, tempore etc At cum dubitatione de Purgatorio in genere, no'n potest consistere ulla certa fides circa Purgatorium, quam tamen Augustinus habere se dicit.

Dico igitur, Augustinum in illis quatuor locis dubitare solum de genere peccati, quod punitur; An videlicet, sicut in hac vita immoderatus amor erga temporalia, purgatur a Deo variis afflictionibus, ut mortibus uxoris, liberorum etc. ita etiam'credibile sit, post hanc vitam adhuc remanere in anima separata aliquas reliquias talium affectionum actualium, quae purgari debeant tribulationibus, et molestiis. Etsi enim animae corpore vacantes, non videntur posse tangi ejusmodi affectionibus corporalibus, tamen cum sint formae corporum, et in corpore diu fuerint, et rursum appetant conjungi corpori, non est incredibile, eas recordari adhuc voluptatum, quas per instrumenta corporea perceperunt, et earum desiderio aliquo teneri. Quia vero res ista difficillima est, ideo recte Augustinus dicit, posse quaeri, et numquam forte inveniri etc.

Ad quintum supra responsum est.

Chapter 16 of 34