Caput III. Purgatorium esse probatur ex Scripturis Testamenti veteris
Primum igitur Purgatorium esse, quinque generibus argumentorum probabimus. Afferemus, primo enim Scripturas Testamenti veteris. Secundo, Scripturas Testamenti novi. Tertio, Concilia. Quarto, Patres. Quinto, rationes, et tum demum solvemus argumenta. Primus locus habetur II. Machab. cap. XII. ubi posteaquam Scriptura narravit, Judam Machabaum misisse in Hierusalem 12000 drachmarum argenti in sacrificia pro mortuis expendenda, subjungit: Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.
Hinc enim sequitur, Primo, posse mortuos post hanc vitam a peccatis solvi, et proinde esse Purgatorium. Secundo, sacrificia, et orationes vivorum prodesse defunctis, Tertio, non expiari seraper in morte omnes peccatorum reliquias, ut Lutherus dicit: Nam isti pro quibus orari jussit, mortui erant morte violenta, et pro religione, tamen credebat Judas adhuc illos non plene esse purgatos. Quarto, posse hominem sancte et pie mori, et tamen habere debitum aliquod solvendum, vel propter venialia peccata non remissa in vita, vel propter satisfactionem pro mortalibus remissis non plene expletam: Nam Scriptura hoc loco dicit eos, pro quorum peccatis jussit orari Judas, cum pietate dormitionem accepisse. Quinto, hoc esse de fide.
Ad hunc locum respondent adversarii.
Primo, librum hunc non esse canonicum, cum auctor ipse in fine libri veniam petat, si qua in re erraverit: « Ergo, inquit Brentius, demus illi veniam quod erraverit, cum suffragia pro defunctis laudavit. »
Secundo, quia saltem haec pars non potest esse canonica {sancte et pie de resurrectione cogitans, nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum pro defunctis orare) continet enim exploratum errorem quod nimirum animae cum corporibus moriantur et resurgant, alioqui non esset superfluum et vanum orare pro mortuis, etiamsi non resurgerent. Addit Ochinus, ex hac ipsa particula tolli posse Purgatorium: Nam si Purgatorium esset, etiamsi resurrectio mortuorum non esset, non tamen fuisset vanum orare pro mortuis, quia profuisset illis oratio ad liberationem a po?nis Purgatorii.
Tertio, quia illa conclusio: Sancta ergo et salubris est cogitatio etc. non videtur historico convenire, et forte erat annotatio aliqua, marginalis, et inde in textum violenter intrusa est.
Quarto, quia non fit mentio in hac Scriptura Purgatorii, sed solum resurrectionis; dicitur enim Judas jussisse orare pro mortuis sancte, et pie de resurrectione cogitans.
Quinto, quia sacrificia, et orationes jubentur fieri a Juda Machabeeo pro illis, quos constabat in peccato mortali decessisse; nam ibidem habemus reperta fuisse sub tunicis omnium illorum occisorum quasdam de donariis idolorum, qute illi rapuerant contra expressam prohibitionem Deuteronom. VII: Invenerunt, inquit, sub tunicis interfectorum de donariis indo lorum, quoe apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judoeos. Omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam cos corruisse, ergo vel superstitiosum fuit factum hoc Judae, vel non orarunt ut animas illas juvarent, sed solum ut seipsos consolarentur.
Sexto, quia non sequitur: oratum et sacrificatum est pro mortuis, ergo erant in Purgatorio; nam potuerunt, pro quibus orabatur, esse in inferno, et potuerunt qui orabant, orare et sacrificare, ut pium erga eos affectum, et memoriam ostenderent, et seipsos consolarentur.
Septimo, quia Scriptura ista non profert legem aliquam, aut decretum, sed solum unius hominis exemplum, non tenemur au¬
tem imitari, imo nec possumus omnia exempla Scripturarum. Neque obstat quod laudatur hoc loco exemplum Judse; nam in eodem libro laudatur exemplum Raziae, qui se occidit, II. Machab. XIV.
Ad primum dico, lib. Machabajorum non esse Canonicum apud Judaeos, sed apud Christianos esse, siquidem Ecclesia universa legit hunc librum in Missa, et legebat jam olim, ut patet ex epistola Petri Cluniacensis contra Petrobrusianos, et tamen prohibitum fuerat in Concilio III Carthag. cap. 47. ne ullus liber legeretur in Ecclesia sub nomine divinorum librorum, nisi canonicus esset. Praeterea eum numerat cum divinis libris, ex Conciliis Carthaginens. III. canon 47. ex Pontificibus, Innocentius I. in epist. ad Exuperium, cap. ult. ex Patribus, August. lib. XVIII. Civ. Dei cap. 36. ubi sic ait: « Libros Machabaeorum non Judaei, sed Ecclesia pro canonicis habet. »
Ex quibus testimoniis refellitur mendacium impudentissimum Ochini, qui in Dialogo de Purgatorio sic ait’«: Quod apocryphi sint, ex Laodicensi, et Africana Synodo manifestum est, imo ex omnibus sacris doctoribus qui sacrorum librorum catalogum percensentes, de Machabancis nullam mentionem faciunt.» Haec ille. Qui quam aperte mentiatur, facile cognoscet, qui legerit Carthagin. Concilium III, quod Ochinus Africanum vocat, et praeterea Innocentium loco citato, Augustin. lib. II. de doctrina Christiana cap. 8. Gelasium in decreto de libris canonicis, quod edidit in Concilio 70 Episcoporum, Isidorum lib. VI etymologiarum, cap. I. aliosque Patres a nobis citatos lib. I. de Verbo Dei, cap. 15.
Respondet Petrus Martyr in cap. 3. I. Corinth. ab Augustino, et Ecclesia ipsa hunc librum receptum inCanonem, non eorum librorum, qui valent ad confirmanda dogmata, sed eorum qui valent ad morum a;dificationern, et probat: quia August. lib. II. contra epist. Gaudentii. cap. 23. dicit hunc librum non esse paris auctoritatis cum lege, prophetis et Psalmis, sed tamen utilem esse si sobrie legatur. (Item quia Cyprianus in expositione Symboli dicit, hos libros non valere ad probanda dogmata.)
At perfide agit Pseudomartyr; nam August. adeo putabat hunc librum valere ad confirmanda dogmata, ut lib. I. de cura pro mortuis, cap. I. ex solo hoc libro argumenta petat ad probandum orandum esse pro mortuis, et hoc esse dogma fidei; idem August.
docet, cum in lib. de haeres. cap. 53. ponit Aerium in numero haereticorum, quia negaverat orationes pro defunctis. In II. #autem lib. contra Gaudentium, cap. 23. non dicit eos libros non esse pares Psalmis, Legi, et Prophetis in Ecclesia, sed apud Judaeos: « Et hanc quidem Scripturam, inquit, quse appellatur Machabaeorum, non habent Judaei sicut Legem, et Prophetas, et Psalmos, sed recepta est ab Ecclesia non inutiliter, si sobrie legatur, vel audiatur. » Ex quo apparet insignis fraus Martyris. Quod autem Augustin. dicit, debere sobrie legi, non ideo dicitur, quia sint in hoc libro aliqui errores, sed propter exempla eorum, qui se occiderunt, qui in hoc libro narrantur, et imitanda non sunt; quomodo etiam Genesis sobrie legenda est, ne putemus imitandum factum Judae Patriarchae, qui incestum perpetravit.
Deceptus est autem idem Martyr, cum Cyprianum pro Ruffino adduxit; illaenim Symboli explicatio, Ruffini est, non Cypriani, ut patet ex praefatione, ubi auctor indicat, se esse Aquileiensem, et Aquileiae baptizatum, et educatum, etibidem meminit Photini haeretici, qui centum annis Cypriano posterior fuit, et ubi libros sacros enumerat, ibidem meminit Donati, Manichaei, Arii, Eunomii, aliorumque haereticorum, qui post Cypriani obitum exorti sunt. Neque mirum esse debet, si Ruffinus hos librosnonesse canonicos putavit: Nam libri Machabaeorum sunt ex eorum numero, dequibus aliquando etiam inter Catholicos dubitatum est, et postea tamen ab universa Ecclesia, tamquam vere canonici, recepti sunt.
Ad probationem dico, auctorem non petere veniam errorum, sed elocutionis, quomodo etiam B. Paulus excusat sermonis sui imperitiam.
Ad secundum dico, ideo videri ineptam sententiam hujus libri, quia non observatur apud Judaeos olim fuisse usitatissimum, habere pro eadem quaestione illam de resurrectione et illam de animorum immortalitate, etsi revera distinctae sunt. Nam apud Judaeos, qui negabant unum, negabant alterum, ut Sadducaei; etquiunum fatebantur, fatebantur alterum, ut Pharisaei, ut patet Actor XXII. Nec immerito; nam cum anima rationalis sit vera forma corporis, et proinde vera pars hominis, non est verisimile, Deum voluisse animam'perpetuo vivere sine corpore. Hinc Dominus Mat-
th. XXII. probaturus Sadducaeis resurrectionem, utiturillo testimonio Scripturae: Egosum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob,e tsubgit: Non est Deus mortuorum, sed viventum, ex quibus inferre intendit, ergo mortui resurgunt.
At hoc argumentum nihil concludit, nisi praesupponatur, quaestionem de immortalitate animorum, et de resurrectione corporum accipi pro una et eadem; posset enim alioquin negari consequentia. Nam Deus erit Deus viventium, etiam si mortui non resurgant, quandoquidem animi ipsi vivunt. Pari ratione Apostolus cum ait I. Corinth. XV: Quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? comedamus, et bibamus, cras enim moriemur, nisi praesupponat animas esse mortales, si corpora non resurgunt, nihil concludit. Nam si animus est immortalis, etiamsi corpora non resurgant; multum proderit jejunare, et bene vivere, quia proderit ad gloriam animae acquirendam. Scriptura ergo libri Machabaeorum loquitur omnino eodem modo, quo hic B. Paulus, et idem praesupponit. Yult enim dicere: Si mortui non resurgunt, inde sequi, animas esse mortales, et proinde superfluum et vanum orare pro mortuis, nisi speretur resurrectio.
Ad tertium dico, in textu Graeco non haberi particulam. Ergo, sic enim legimus: etr' epftsxov -rot? ge r' ivaefisiav mtgughoi; xaXkigov cwroxsifzsvov yjxpKrrripiov, ocia xsi ivarefing h imvoix, 60sv mpi twv TcOvvr/oTwv zov i^duirgov inoimuro,
zris xu-xpriug ebr olvOrivcu, hoc est; Deinde considerans, iis qui cum pietate obdormierant optimam repositam gratiam, quee sancta et pia consideratio fuit, ideo pro mortuis expiatio-, nem fecit, ut a peccato solverentur. Tamen sensus est omnino idem. Nec potest rejici Latina lectio, quin rejiciatur etiam Graeca. Neque est insolitum historicis, aliquid interdum colligere ex rebus gestis, quod ad imitationem, et bonos mores pertineat.
Ad quartum dico, non esse necesse fieri mentionem expressam Purgatorii, cum satis -aperte colligatur ex iis, quae hic habentur. Non enim de nomine, sed de re ipsa contendimus. Neque vero cum dicitur Judas jussisse orare pro mortuis, bene et religiose de resurrectione cogitans, sensus est, j ussisse eum orare pro mortuis, ut resurgerent, sed esse sensus, Judam, cum religiose cogitaret resurrectionem futuram, et proinde animas
esse immortales, et formidaret ne animae interfectorum militum suorum, propter peccatum aliquod, in alio saeculo punirentur, jussisse pro eis orari et sacrificari, ut a peccatis solverentur, ut in fine capitis exprimitur.
Ad quintum dico, peccatum illorum aut fuisse veniale, quia forte ignorabant legis prohibitionem, et non acceperunt ex donariis illis in honorem idolorum, sed solum ditescendi cupiditate, quae venialis esse potest; aut certe si mortale fuit, in mortis articulo milites illos doluisse de peccato, et quoad culpam remissum illis fuisse, juxta illud Psalm.LXXVII: Cum occideret eos, qucerebanteum, et revertebantur; aut saltem Judam Machabaeum ita existimasse, alioqui non diceret Scriptura, eum considerasse eos, qui cum pietate obdormierant, optimam habere repositam gratiam. Adde ultimo, saltem incertum fuisse statum illorum, et propter'ea licuisse pro eis orare, etiamsi damnati fuissent.
Ad sextum dico, nostram consequentiam non esse istam, orarunt pro illis, ergo erant ia Purgatorio; sed, orarunt pro quibusdam defunctis, ergo existimarunt posse fieri, ut illi essent in Purgatorio; vel istam, laudatur in Scriptura oratio pro defunctorum peccatis, ergo Purgatorium est in alia vita: Nam alioquin frustra oraretur, et Scriptura erraret laudando ejusmodi orationem. Quod autem hoc loco laudetur oratio pro expiatione peccatorum, et non pro humano affectu ostendendo, patet, tum ex eo, quod occasio hujus orationis fuit peccatum illorum mortuorum detectum ob donaria inventa sub vestibus eorum, ut historia dicit, tum ex eo, quod expresse dicitur Judas misisse 12000. drachmas offerri sacrificium pro peccatis mortuorum, et infra, ut a peccatis solvantur.
Adde, quod si nullum esset Purgatorium, liceret quidem flere ad humanum affectum ostendendum; at orare non item. Quorsum enim oratio pro illis, qui aut non egent, aut juvari non possunt?
Ad septimum dico, argumentum non sumi ab exemplo unius hominis, sed partim ab antiquo et solemni ritu Ecclesite Testamenti veteris; partim a testimonio infallibili scriptoris sacri. Quod enim hic fuerit solemnis ritus Ecclesiae, patet, cum hoc loco dicitur: Omnes qui cum Juda erant ad preces conver¬
sos, et deinde; Collatione facta, id est, singulis conferentibus aliquid, collectam esse multam pecuniam, et missam a Juda, nomine omnium in Hierusalem, ad sacrificia pro mortuis; et hoc quidem magnum est argumentum: sed majus est, ad fidem Catholicam faciens, quod sumitur a verbis Scripturm sacras laudantis orationem pro peccatis mortuorum tamquam sanctam, piam et religiosam. Neque valet instantia de laude Razia?, qui se occidit; Nam, ut Augustinus ostendit lib. II. contra epist. Gaudentii, cap. 23. Razias laudatur, quod fortiter et viriliter egerit, non quod pie et sancte, vel, si volunt probari hoc factum ab auctore hujus libri, potius dicendum est, habuisse Raziam peculiarem inspirationem, et prseccptum Dei, ut hoc faceret sicut habuit Samson, teste Augustino lib. 1. de Civ. Dei cap. 24. quam dicendum esset, hunc auctorem potuisse errare. Praeter hunc locum sunt alia qutedam, quse solum probabiliter suadent, et quibus tamen sancti Patres usi sunt. Igitur ea quoque luo breviter adnotabimus.
Secundus locus est Tobiae IV; Panem tuum et vinum super sepulturam justi constitue, ei noli ex eo manducare, et bibei'e cum peccatoribus. Hujus loci non potest esse alius sensus, quam is, quem communiter expositores tradunt, videlicet. Instrue convivium, et voca fideles pauperes, ut ipsi post acceptam eleemosynam orent pro anima defuncti. Hinc enim nata est illa consuetudo, quse et olim in Ecclesia fuit, et nunc etiam est, ut affines defuncti convivium faciant, et mittant etiam cibum et potum pauperibus et religiosis, ut orent pro anima defuncti. Chrysostomus liom. 32. in Mattii. « Gur, inquit, post mortem tuorum pauperes convocas? Cur Presbyteros, ut pro eis velint orare obsecras? » Neque valet quidquam commentum Munsteri, qui interpretatur nomine sepulchri, ora pauperum justorum, quia scriptum estPs.V: Sepulckrum patens esi guttur eonm, ut sensus sit: Pone panem tuum in ore justorum, ut non moriantur fame. Htec enim falsa expositio est. Primo, quia nusquam Scriptura vocat sepulchrum os justi, sed solum os peccatoris, unde exhalant faetores vitiorum. Secundo, quiaTobias in eodem capite multis verbis commendaverat pauperes vivos, et deinde transiit ad commendationem mortuorum, ut in littera patet.
Tertius locus esi I. Reg. ult. ubi legimus, quod habitatores Jabes Gnlnad audita morte Saul, jejunaverunt septem dies. Et II. Rog. I. David flevit, et jejunavit pro Saule, et Jonatha, et aliis occisis, quod idem fecit pro Abner, II. Regum III. Quamvis enim hsec videbantur fieri in signum doloris et tristitiae, tamen credibile est, prajcipue facta esse ad juvandas animas defunctorum, ut Beda exponit in fine commentarii in lib. I. Reg. id quod ex duobus colligimus. Primo, ex eo, quod irrationabile fuisset in signum doloris septem dies jejunare. Secundo, ex eo, quod David II. Reg. XII. jejunavit, et oravit pro filio suo infantulo, dum aegrotaret; postea vero quando audivit eum esse mortuum, non amplius jejunavit, quo facto suo ostendit, se jejunare solitum, ut aliquid a Deo impetraret; ideo enim pro morte pueri non jejunavit, quia sciebat, non esse puerum ad vitam rediturum, et praeterea eum suffragiis non egere, quo etiam spectat illa sollicitudo Patriarcharum, qui cupierunt in terra promissionis sepeliri, Genes. XLYII et L. nimirum ut essent participes precum et sacrificiorum, qua^ ibi offerebantur.
Quartus locus est Psal. XXXYII: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Etsi enim haec verba varie exponi possint, tamen B. Augustinus ita exponit, ut in furore argui a Deo, sit in aeternum damnari; in ira corripi, sit puniri severe post hanc vitam, ad correptionem tamen et emendationem. Unde subdit: « In hac vita, inquit, purges me, talem me reddas, cui jam emendatorio igne non opus sit etc.» Eodem modo exponit Beda, Haymo, Dionysius Carthusianus, et alii.
Quintus locus est Psal. LXV: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Hic etiam locus potest habere varios sensus, tamen Origenes hom. 23. in Num. et B. Ambrosius in Psalm. XXXVI et serm. 3. in Psalm. CXVIII. exponit per aquam, Baptismum; per ignem, Purgatorium: «Hic, inquit, per aquam, illic per ignem; per aquam ut abluantur peccata; per ignem ut exurantur. »
Se$tus locus estlsa.IV: Purgabit Dominus sordes filiorum et fliarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum spiritu judicii, et spiritu combustionis. Hunc locum exponjt
de poena Purgatorii B. Augustinus lib. XX. de Civit. Dei cap. 23.
Septimus locus est Isai. IX: Succensa est quasi ignis impietas, et spinas devorabit. Basibus in hunc locum dicit, per confessionem peccatum arefieri, ut igne Purgatorio post hanc vitam absumi possit, et ex hoc loco probat.
Octavus locus est Michaeae VII: Ne Iceteris inimica mea; nam si cecidi, resurgam; cum sedero in tenebris, iram Domini portabo, donec causam meam judicet. Adducet me in lucem, videbo justitiam ejus. Hunc locum afferri solitum pro Purgatorio, docet Hieronymus in cap. ult. Isa. et Glossa ordinaria exponit; Iram Domini portabo hic vel in Purgatorio.
Nonus locus est Zach. IX; Tu autem in sanguine Testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Etsi enim hunc locum adducunt passim pro liberatione Patrum ex limbo, tamen melius convenit liberationi animarum ex Purgatorio, quas Christus eduxit, cum eo descendit post mortem suam. Primo, quia isti rectius dicuntur vincti. Secundo, quia in Purgatorio non est aqua consolationis, quae est in limbo: ut patet Luc. XYI. de Lazaro: Hic vero consolatur. Unde Augustinus epistol. 99. ad Evodium, et lib XII. in Genes, cap. 33. contendit, Christum, cum descendit ad inferos, non solum Patres invisisse, sed etiam eos, qui cruciabantur in inferno, id est, in Purgatorio, et multos eorum inde liberasse.
Decimus locus est Malach. III: Ipse sedi « bit quasi ignis confans, et purgabit suos Levi, et colabit eos etc. Hunc locum exponunt de poena purgatoria Origenes hom. 6. in Exod. S. Ambrosius in Psalm. XXXYI. B. Augustinus lib. XX. de Civ. Dei cap. 23. et B. Hieronymus in hunc locum, et quamquam poena illa purgatoria non est ea, de qua nunc agimus: Nam illa purgabit viventes, nos autem agimus de poena mortuorum; tamen inde recte infertur Purgatorium. Nam ideo tunc praecedet tribulatio gravissima, et postea etiam ignis descendet, et purgabit celerrime omnes reliquias peccatorum in hominibus justis, quia, ut Irenaeus etiam notat in fine lib.. V. tunc repente Ecclesia, quae est in terris, assumenda erit ad sponsum, nec erit tempus purgationis ulterius, ut nunc est post mortem ante judicium.
Chapter 4 of 34