Praefatio
Disseruimus hactenus cie indulgentiis scholastico more, tum ut Catholicis satisfaceremus, tum ut futuras disputationis fundamenta jaceremus. Voluimus autem quaestiones scholasticas a disputatione adversus haereticos separare, ne cogerentur Catholici, aut haeretici omnia legere, sed liberum esset unicuique quod vellet eligere. Igitur respondebimus primum iis, quae Martinus Lutherus adversus indulgentias in assertione articulorum suorum scripsit. In qua re breviores erimus, quoniam sunt ea omnia a Joanne Rotfensi, beate memoriae viro, diligentissime confutata. Deinde excutiemus ea, quae Joannes Calvinus in Institutione sua, doctrinae Catholicae de indulgentiis objecit. Tertio breviter refutabimus nugas Tilmanni Heshusii. Ad extremum respondebimus Martino Kemnitio, qui
praeter caeteros copiose de indulgentiis Concilii Tridentini.
Chapter 15 of 35