Caput primum. Joannes à Turrecrematâ pontificiæ potestatis sub Eugenio IV defensor præcipuas, in fidei quæstionibus concilii auctoritatem Papæ auctoritati anteponebat : communis…
Joannes à Turrecrematâ pontificiæ potestatis sub Eugenio IV defensor præcipuas, in fidei quæstionibus concilii auctoritatem Papæ auctoritati anteponebat : communis erat tum illa sententia : Bulla, Deus novit, sub Eugenii nomine edita.
Hic quærimus an antiquiores scholastici et canonistæ, qui conciliorum superioritati vehementissime omnium adversantur, à nobis omnino diversa senserint, et an in quibus dissentiant, pari immodestiâ cum recentioribus saevierint ? Eugenii IV certe tempore , quo maxime efferbuit illa contentio, è Fratrum Prædicatorum Ordine Joannes à Turrecrematâ, sacri Palatii apostolici magister extitit : acris ingenii vir, quem Eugenius ipse unum Basileensibus vel maxime opposuit, et de se bene meritissimum evexit ad purpuram. Is ergo, cum Papam concilio superiorem vehementissime assereret, tamen in apologia sive responsione pro Eugenio IV, quam cum ipsis Basileensibus coram Pontifice tractans, ejusdem Pontificis jussu, viva voce primum, deinde eliam scripto protulit, hæc habet : « Si talis casus contingeret, quod Patres universi in synodo universali convenientes unanimiter aliquam definitionem fidei facerent, cui sola persona Papæ contradiceret : dicerem judicio, quod synodo standum esset, et non personæ Papæ. Judicium enim tantorum Patrum universalis unius synodi, in materia fidei, merito præferendum videtur judicio unius hominis ; in quo casu optime venit illa glossa quæ habetur in caput Anastasius, distinctione xix, quod ubi de fide agitur, Papa [528] tenetur requirere concilium episcoporum1 ; quod intelligendum est quando casus est valde dubius, et synodus convocari poterit, et tunc Synodus major est Papa, non quidem potestate jurisdictionis, sed auctoritate discretivi judicii et amplitudine cognitionis.2«
Quid sit judicium discretivum, canonistarum et theologorum ejus ævi sensu, facile intelliget, qui apud ipsos passim legerit duplicem clavem : alteram discretionis ac scientiæ , qua verum à falso discernitur ; alteram, jurisdictionis ac potestatis, cum aliquid pro potestate et sub pœna decernitur. Porro decretum illud, seu judicium juridicum, maxime in rebus fidei, discretivo judicio niti constat. Neque enim quis de fide decernat aliud, quam quod discretione et scientia verum esse perspexerit . Quare Turrecrematæ certum erat, concilii auctoritatem, quocumque tandem nomine appellandam, Papæ auctoritati omnino anteponendam esse.
Quid si Papa esset contumax ? Nam id quoque prævidit. Audi quid post relata verba statim subdiderit : « Ubi autem id ita eveniret, inquit, quod talibus quæ ad fidem pertinere tota synodus, per apertissima testimonia sacræ Scripturæ aut sanctorum Patrum doctrinam, unanimiter declararet Papa acquiescere, obedire, et stare nollet, sed contumaciter contradiceret, talibus aperte ad fidem catholicam pertinere declaratis, jam utpote hæreticus, subjectus veniret concilio, sicut quilibet alius à fide devius.3« Vicies apertissime Papam in fidei quæstione à synodi sententia contumaciter discrepantem ; neque eo secius à sancta synodo, Papa contradicente, supremo judicio quæstionem definitam, et in Papam pro potestate animadversum, et synodi stare sententiam. Hæc Turrecremata, cum is pontificiæ auctoritati, quanta excogitare posset maxima, à Christo attributa esse vellet, ipso Pontifice audiente et approbante, dixit, ac jubente perscripsit.
Neque vero tum quisquam ea de re ambigebat. Idem enim docet eadem ætate Petrus de Monte, episcopus Brixiensis, Jurisconsulte nobilis et Eugeniarum partium studiosissimus : nempe ubi [529] agitur de fide et schismatis causa, etiam indubium Pontificem à synodo deponi posse, ac « si contrariatur sententia Papæ sententiæ concilii, potius standum esse sententiæ concilii.4« Quin etiam edita est tum Eugenii IV nomine, Bulla Deus novit, à Turrecrematâ, ut videtur, dictata : adeo cum ejus scriptis, sensus, spiritus, ipsa denique verba conveniunt. Ibi, quantumcumque pontificiam potestatem in immensum extollerent, sic tamen dicebant : « Si Papa vel legatus ejusdem nollet disponere aliqua, contra concilium affectaret ; Papæ sententia vel ejus legati personam Pontificis repræsentantis, non concilii voluntas sequenda foret ; cum super omnia concilia Papa habeat potestatem ; nisi forte quæ statuenda forent, catholicam fidem respicerent, vel si non flerent, statum universalis Ecclesiæ principaliter perturbarent ; quia tunc concilii sententia esset potius attendenda.5«
Video nunc plerosque eos qui conciliis Pontifices anteponant, ita animatos esse, ut pontificiam auctoritatem , eam quæ concilio antecellat, in fidei quæstionibus maxime eminere putent. At contra Eugenii tempore, quo exarsit maxime illa de conciliorum auctoritate dissensio, cum Pontificem synodo in omnibus anteferrent, generalia negotia, ac præcipue fidei, excepta volebant : in iis concilium prævalere, ut certum supponebant.
Qui tamen si rogarentur an propterea concilio Papam subjicerent (mirum et incredibile) præfracte negabant. Nam tunc « synodum majorem esse Papa, non potestate jurisdictionis, sed auctoritate discretivi judicii, et amplitudine cognitionis, » audivimus6 : et « licet revera sit ipso Papa minor, majorem tamen diei, sed diverso respectu ; quod Papa cum per hæresim à papatu cadat, factus est omni fideli minor. » Et alia hujusmodi ex anterioribus canonistis et glossis, subtiliora quam solidiora jactant. Quæ si ad fidem pertinere pugnaciter velis, ac Pontificem re subjectum, et in ordinem à synodo redactum, verbis tamen superiorem dici, næ tu ad minuta et levia, christianæ doctrinæ gravitatem auctoritatemque deducis . [530]
Footnotes
Chapter 21 of 49