Skip to the text

Caput VIII. Bellarmini judicium : ab illo concilii Lateranensis auctoritas trepidé profertur de sententia superioritatem synodis vindicante : ejusdem censuræ titubantes

Bellarmini judicium : ab illo concilii Lateranensis auctoritas trepidé profertur de sententia superioritatem synodis vindicante : ejusdem censuræ titubantes.

Nunc Bellarminus prodeat, unus omnium nobis infensissi mus, quem eliam recentiores vel maxime seculi sunt. Duplex quæstio est ; an Papa superior, an infallibilis . Bellarminus de prima sic ; « Sumus Pontifex simpliciter et absolute est supra universalem Ecclesiam, et supra concilium generale, ita ut nullum in terris supra se judicium agnoscat . Hæc etiam est fere de fide.1 » Quid hoc monstri est ? Quod est fere de fide, totum de fide non est.

Placet enim analytico ordine, et subtili enucleatione resolvere ad sua principia illud fere de fide. Vel enim ad primam Dei revelationem refert, vel ad Ecclesiæ consequentem declarationem, ut sensus sit, fere de fide , quod Deus fere revelaverit, vel fere de fide, quod fere Ecclesia definiverit. Atqui quod neque Deus plane revelaverit, neque Ecclesia plane definiverit, nullo modo de fide esse constat ; neque enim ex parte fides, sed ex loto plenoque et perfecto est.

Vel aliquem demonstra, non modo ex antiquitate illa gravi et sobria, aut ex theologicis Facultatibus doctis illis celebratisque, sed etiam ex recentioribus privatisque Doctoribus alicujus nominis, qui, ante te, censuræ loco usurparit illud tuum fere de fide. Hoc quidem probat condemnandi animum inesse, non causam.

Ut autem intelligamus quid sit illud fere de fide, videamus oportet quid maxime Bellarminus urgeat ; nempe concilii Lateranensis sub Leone X decretum, ubi dicitur : « Romanum Pontificem super omnia concilia auctoritatem habere.2 » Quæ ubi protulit Bellarminus, hæc subit : « Ad hunc locum (concilii Lateranensis) nihil potest responderi, nisi, vel non fuisse concilium generale, vel non fuisse ab Ecclesia receptum, vel non definivisse hoc tanquam de fide .3 » [545]

Has tres propositiones sigillatim probat. Sic primam : « Sed non fuisse generale vix dici potest . » O certam auctoritatem et ineluctabilem ! ô claram decisionem firmamque censuram : Fere de fide ; et ; Vix dici potest.4

Secundam responsionem, an fuerit receptum concilium illud, nihil moror . Si enim constaret et vere esse œcumenicum, et rem definivisse tanquam de fide, omnino recipiendum esset. Sed jam œcumenicum fuisse, ipso Bellarmino teste, non constat.

De tertio quid dicat audiamus : « Quod concilium hoc rem istam non definierit proprie, ut decretum fide catholica tenendum, dubium est. » Deus immortalis ? Hoccine erat, cur nunc perdita omnia conclamarent ?

Pergit porro : « Et ideo non sunt proprie hæretici qui contrarium sentiunt, sed à temeritate magna excusari non possunt, » De temeritate postea videbimus ; interim à graviore censura, ab hæresi , ab errore, ipso Bellarmino judice, absoluti sumus, nostraque omnino fides, quidquid vociferentur, in tuto est.

Quid autem illud est proprie hæretici ? Certe, si rem æquo animo disceptaret, nullo modo hæreticos pronuntiaret, cum nec ipse quidem affirmare ausit à Leone X rem esse definitam tanquam de fide ; sed nimium pigebat absolvere, quos aperte condemnare non poterat.

Jam vero videamus vix illud Bellarmini quid sit . Lateranense concilium, sub Leone X, non fuisse generale vix dici potest. Quid ita ? « Nam etsi fuerunt, inquit, episcopi paucissimi (nam ad centum non pervenerunt), tamen concilium patebat omnibus, et omnes vocati fuerant. » Quid tum ; cum præter Italos, vix ulli convenirent, Galli universi apertissime repugnarent ? Et quidem vocati Romam ; sed à quo ? A Julio II, hoste infensissimo, flagrantibus non modo simultatibus, sed etiam bellis, ac postea à Leone X, rebus necdum bene compositis. Eo temporum articulo citati Galli, qui Roma in Lateranensi palatio de suis libertatibus, [546] deque Pragmatica-Sanctione, suæ tum disciplinæ arce, libere scilicet et æquo jure disceptare possent : Italia interim tot bellis, tot incursionibus impedita, ut nullum aditum patere sibi Gallicani episcopi iterum atque iterum haut immerito quererentur. Cum res eo loco essent, inter Leonem X et Franciscum I, magna tum victoria à Gallis reportata, repente transactum est, et loco Pragmaticæ inductum Concordatum. Quo pacto fœdere , quid Pragmatica fieret, Franciscus non curabat ; neque nunc cujusquam interest, an Lateranense illud sit œcumenicum. Sed tamen pro certo œcumenico haberi, Bellarmini cunctatio et fluctuatio non sinit. Cum etiam in editione Romana, in ipso tomi iv capite, quo cætera concilia generalia recensentur, hoc Lateranense concilium extra lineam ac reliquorum ordinem, alio caractere sit positum. Sed nos de concilio isto Lateranensi suo loco disseremus plenius, docebimusque hæc omnia neque ad fidem pertinere ; quippe quæ in transcursu, non in ipsa definitione dicta sint ; ac ne quidem ad quæstionem, cum Papam superiorem faciant, non omnimodis, sed iis in rebus de quibus non agitur. Hæc, inquam, suo loco ostendemus. Nunc ipsum Bellarminum relinquimus, eique omnia trepide cunctanterque dixisse sufficiat.

Footnotes

  1. Bell., lib. II, de Conc. auct., c. xvii. ↩

  2. Bull. Leon. X, in Conc. Lateran ., sess. xi ; tom. XIV, col. 321. ↩

  3. Bell., loc. cit. ↩

  4. Jamais, dans aucun de ses autres ouvrages, l'illustre auteur n'a joué de cette sorte sur la pointe d'une aiguille. Qu'y a-t-il là de si ridicule ? Fere de fida veut dire clairement, expressément, près de la foi, qui touche à la foi. Qu'on ne s'y trompe pas : loin de prêter à la plaisanterie ; fere de fide parle à la conscience un langage sérieux. ↩

Chapter 28 of 49