Skip to the text

Caput XV. Aliæ notæ : quæ ad fidem pertinent paucis diluuntur : sapiens hæresim, male sonans, periculosum in fide quid sit' : schismaticum à D. Strigoniensi inustum, sed ne huju…

Aliæ notæ : quæ ad fidem pertinent paucis diluuntur : sapiens hæresim, male sonans, periculosum in fide quid sit' : schismaticum à D. Strigoniensi inustum, sed ne hujus quidem nominis significatione perspecta.

Noster quidem Gerson, quo auctore à nostra Facultate multas, easque accuratas, et ad regulam exactas censuras esse editas, omnes consentiunt, de censurarum notis, multis libris agit. Sed in eo libro maxime, cui est titulus, Declaratio veritatum quæ credi debeant.1 Quo loco, post hæretici erroneique notas, docet propositionem quæ hæresim sapiat definiri posse eam, « ex cujus concessione, coassumpto aliquo, quod non potest rationabiliter [565] negari, sequitur hæresis. » Talis esse videretur hæc propositio : Gregorius Magnus non fuit Papa. Assumpto enim eo, quod non fide quidem sed aliunde certissimum est : Gregorius Magnus rite fuit electus in Papam ; sequeretur eum qui canonice in Papam sit electus, non esse Papam, quod esset hæreticum. Unde existit illud, sapiens hæresim, in ea propositione, Gregorius Magnus non fuit Papa ; quam definitionem à Gabriele Biel2 Gerson deprompsit integram.3 Totum vero illud, sapiens hæresim, à nostra sententia excluditur , cum illud coassumptum , quod licet non fide certum, alioqui evidens per se sit, nequidem fingendo excogitare quis valeat.

Male sonans in fide, quantum capio, haud facile secernas ab eo quod sapit hæresim sive errorem ; sed ut id quod sapit hæresim ad gustum quemdam, ita id quod male sonat, magis refertur ad aures : quod cum subtiliter apud te pensitaveris, in idem recidere facile comperies ; quanquam male sonans à Melchiore Cano confunditur cum eo, quod sit piarum aurium offensivum,4 de quo dicemus postea.

Neque ab iis multum distat istud quod periculosum in fide dicitur : cujus quidem notæ insigne exemplum habemus in censura Vernantii nostræ Facultatis, 24 Maii 1664. Erat hæc Vernantii propositio : « Si Papa non est infallibilis in Scripturis interpretandis , nostra fidei professio mutanda est, neque dicendum amplius nos sanctam Ecclesiam catholicam et Romanam credere.5 » Quæ propositio, quoniam ea quæ fide certa essent, cum incertis dubiisque implicabat, remque fidei sola opinione fundabat, ipsa fides in periculum vocabatur ; quippe quæ cum opinione in ejusdem casus consortium trahi posset. Atque id sacra Facultas cu m intelligeret, præclare pronuntiavit : « Hæc propositio est falsa, [566] temeraria, scandalosa, periculosa in fide . » Quam censuram incurrunt nunc, qui primatus fidem totamque Ecclesiæ catholica auctoritatem, cum ea quam imbiberunt opinione, connectant.

Jam profugatis iis quæ nostram fidem incusent, facile efficiemus, ut illo schismatici elogio, quod Dominus Strigoniensis iratus effudit, nihil quidquam sit inanius. Et quidem doctrinam nostram contra potestatem indirectam, non modo Perronius cardinalis, sed eliam, eodem teste Perronio,6 ipse Bellarminus hujus potestatis propugnator acerrimus, absolvit ab anathemate. « Cæterum, ait Perronius, ipse Bellarminus monet id quod de Pontificis in temporalia potestate indirecta docet, non à se haberi ut fidei doc trinam, aut sub poena anathematis et excommunicationis à fidelibus tenendam . Quare hæc omnia communioni ecclesiasticæ sanciendæ impedimento esse non possunt ; » certissimèque constat à Domino Strigoniensi inustam schismatis notam, ne illius quidem definitione perspecta.

Primum enim schisma separationem sonat ; quare schismatis nomen sponte corruit, ubi nulla separatio est . Atqui clerus Gallicanus, neque se à quoquam, neque quemquam à se separat : ergo schismatis nomen, ipsa nominis significatione statim vacat. Si autem vacabat in nos, necessario recidebat in auctorem ; cum procul dubio sit ipse reus schismatis, qui pacificis ac fratribus schismatis crimen intentat. At enim ejus nomine respondebunt : Vos Galli nondum schismatici, sed propositiones vestræ schismaticum virus instillant . – Quo pacto ? – Ideo certe quia ad separationem inducunt. – At qua in re ? In doctrina scilicet, cum res doctrinæ sit. – An ergo docemus rem à communi omnium fide abhorrentem ? Id si ita est, jam non schisma, sed hæresis aut error est , quod cum nec ipse dixerit, certe schismatis nomen, nulla re nixum, inane esse docet. An forte schismatici sumus ; quod de doctrina necessaria litigamus ? Atqui ne litigamus quidem ; nostra proponimus ; ab omni contumelia et censura temperamus.

Ecclesiæ antiquitus aliæ alias Scripturas admittebant : non easdem omnes. Erant qui Epistolam ad Hebræos, erant qui Apocalypsim respuerent, et in iis quidem à Romana Ecclesia [567] dissentirent : nullum tamen erat schisma, quod innocuè et citra cujusquam injuriam dissiderent, neque alii alios condemnarent ; quæ longe profecto gravioris momenti, quam hæc nostra erant.

Nostri certe episcopi neminem condemnarunt. Si vero schismatici sunt, ideo quod non laturi esse videantur, apud nos doceri suis decretis contraria ; jam sunt schismatici, qui in aliis regionibus nostra proscribunt, aut vero condemnata ea esse, demonstrare oportet . Quod tu si crederes, non jam schismaticos, sed haereticos nos diceres.

Summa sit. Duo sunt quæ in Declaratione Gallicana proponuntur : alterum communis omnium fides de primatu Petri ; alterum sententia Parisiensium et Ecclesiæ Gallicanæ, quam à synodo Constantiensi et antiqua traditione manasse arbitramur. Sane cum fidem proponere aggredimur, ea tantum producimus, quæ omnes catholici uno ore suscipiunt. Neque vero aliter egit Dominus Strigoniensis, in ea quam cum ipsa censura edidit fidei professione solemni. « Profitemur, inquit, atque spondemus sanctæ Romanæ Ecclesiæ, quæ unica est, perpetuo adhæsuros, neque ab ejus institutis totius orbis consensu approbatis, ubique florentibus ac dilatatis, quovis prætextu discessuros,7 » Non ergo privatas sententias adducat, oportet, qui fidem profitetur ; sed quæ totius orbis consensu approbata, ubique florentia ac dilatata sint.

At dices : Quid ergo additis alia ? Addimus quæ utilia Ecclesiæ, quæ familiaria nobis, quæ posteris profutura : addimus quæ primatum ipsum, atque amplitudinem Romani Pontificis firment, invictamque et in animos suavius influentem præstent ; sed ea asserentes, condemnamus neminem ; veritatem pariter pacemque diligimus.

Exploso schismatici titulo, illud absurdum et detestabile Domini Strigoniensis, quippe quod plus irarum quam censurarum habeat, omittimus. Nihil enim videtur dixisse, qui cum nihil perspicuum haberet dicendum, vaga confusâque sententia detestabilem esse doctrinam effutiit eam, quam fidei repugnare nec ipse diceret. [568]

Footnotes

  1. Gers., tom. I, p. 22, 23. ↩

  2. Gabriel Biel, savant scholastique, enseigna longtemps la philosophie et Ia théologie à l'université de Tubingue, qui nous a donné le plus grand théologien de ce siècle, l'illustre auteur de la Symbolique, et qui compte encore Hefele et Kuhn parmi ses professeurs. Gabriel Biel a publié des Commentaires sur les livres des Sentences et une Exposition du Canon de la messe, etc. — Notre auteur vient de dire : « Gerson a pris cette proposition dans Gabriel Biel ; » c'est, au contraire, Gabriel Biel qui l'a prise dans Gerson. Mille négligences nous disent partout que Bossuet ne destinait pas la Défense à la publicité . ↩

  3. Gabr. Biel., in iv sent., dist. xiii, q. ii, art. iii, dub. 1. ↩

  4. Can., lib. XII, c. xi. ↩

  5. Vid. d'Argentré, etc., Vern. Def., etc., p. 247. ↩

  6. Repl . de Dupe., p. 545, edit. 1622. ↩

  7. Gens. Strig. , in Vind. Schol. , etc. ↩

Chapter 35 of 49