Skip to the text

Caput X. Suarez Parisiensium de superioritate sententiam relinquit integram : ipse suam de infallibilitate censuram infringit, falsaque ex Leone X adversus Lutherum refert

Suarez Parisiensium de superioritate sententiam relinquit integram : ipse suam de infallibilitate censuram infringit, falsaque ex Leone X adversus Lutherum refert.

Post Bellarminum ex eadem societate Suarez prodeat, ac de duplici quæstione nostra dicat. Do superioritate sic : « Quando Pontifex solum adest in concilio per legatos, sine instructione particulari, et totum concilium aliquid definit cum legalis, est grave dubium an tale concilium possit errare... Nam in hoc sunt opiniones inter catholicos. Parisienses enim et alii, qui credunt tale concilium esse supra Pontificem, consequenter affirmant ejus definitionem esse infallibilem, quia est a suprema potestate, et illud concilium universalem Ecclesiam repræsentat. Contrarium vero docet Cajetanus, et alii,... quia verissimum est Papam esse supra tale concilium... Ego autem breviter censeo concilium [548] illud non esse regulam fidei, quia saltem ejus auctoritas infallibilis est sub opinione.1 » Vides celeberrimum Jesuitam, qui totam de concilii superioritate quæstionem, quæque huic sunt consentanea, sub opinione relinquit inter catholicos variante ; et quidem ipse contra Parisienses sentit, sed nulla vel levissima censura.

De pontificia infallibilitate decernit gravius : « Veritas, inquit, catholica est Pontificem definientem ex cathedra esse regulam fidei, quæ errare non potest... Ita docent hoc tempore omnes catholici doctores, et censeo esse rem de fide certam.2 » Censeo : opinionis res est. Non ita de his loquimur, quæ vere pertinent ad Ecclesiæ catholicæ fidem. Non hic censeo, sed credo ; nec ego, sed omnes. Et merito ita Suarez loquitur, qui, cum omnes ait ita credere, sed hoc tempore , anteriore certe tempore non ita creditum esse sensit . Non ergo notum illud obtinuit : Quod ubique, quod semper ; quam quidem consensionem stabiliendæ fidei esse necessariam, cum Vincentio Lirinensi, omnes catholici profitentur.

Sed quid demum est, hoc tempore ? A quanto tempore ? à ducentis annis3 ? At cardinalis Cameracensis, at Gerson, at Tostatus, at Almainus, at Major, at alii innumerabiles tum in Ecclesia floruerunt. A centum annis ante Suarem ? At, ut alios praetermittam, Adrianus VI, sanctissimus ac doctissimus, ac præterea Summus Pontifex, patrum nostrorum memoria, non ita sentiebat. Vide illud, hoc tempore, quam angustas habeat limites. [549]

At forte aliquod judicium ecclesiasticum intervenit, quo factum sit ut jam nostro tempore id omnes credant, cum antea non crederent ? Nullum. Laudat Suarez concilium Lateranense, sub Leone X, et ejusdem Leonis X Bullam in Lutherum, et quidem plane et confidenter, ut rem certam ; cum de concilio Lateranensi etiam Bellarminum haesitare videamus. Bullæ in Lutherum Suarez verba ne quidem profert ulla. Affirmat quidem Lutheri propositionem xxiv, quod hanc veritatem negaret, à Leone damnatam,4 et quidem præcise ut hæreticam ; xxiii voluit dicere, nam xxiv de conciliis agit, non de Romano Pontifice. Mendum fortasse sit. Jam ad rem ipsam. Quæ Suarez hic ut certa supponit, falsa omnia. Falsum autem more Scholæ, nulla contumelia, et cum honore viri dictum volo. Falsum ergo talem fuisse Lutheri propositionem ; falsum eam ut hæreticam esse damnatam ; et quidem de hoc nulla dubitatio, cum ex Lutheri allatis articulis, ne unum quidem verbum Leo absolute condemnaverit, sed respective tantum. « Hos, inquit, articulos respective hæreticos, aut scandalosos, aut falsos, aut piarum aurium offensivos, » etc. : quod bis terque inculcat, ne dubites.

Sed et Lutheri propositio immane quantum à nostris abhorreat. Sic Lutherus ; « Si Papa, cum magna parte Ecclesiæ, sic vel sic sentiret, nec etiam erraret, adhuc non est peccatum aut hæresis contrarium sentire ; præsertim in re non necessaria ad salutem, donec fuerit per concilium universale alterum reprobatum, alterum approbatum.5 »

Qua quidem in propositione impudens hæresiarcha multa peccabat, illud vero maxime, quod universim Sedis apostolicæ, etiam recte judicantis decreta de fide, usque ad concilii generalis sententiam suspendebat. Id enim multis modis falsum hæreticumque est, et à nostra Facultate, et ab omnibus catholicis sæpe damnatum. Nam quædam tam clara sunt, ut statim indicasse sufficiat, qualia erant illa Lutheri immania, quibus ipsum Missæ sacrificium, adorandum corpus Domini Jesu Christi, à tot sæculis frequentatum, impie conculcabat, aliaque ejusmodi, ab universali Ecclesia recepta, palam aspernabatur : quæ quidem violasse, vel [550] ante pontificium decretum si tam impium est, Romano quoque Pontifice ab excelsa Petri Sede reclamante, quam nefarium ! Tum illud certum est apud catholicos omnes, nostrique assidue inculcant, non tantum concilium, sed catholicam Ecclesiam absolute infallibilem esse, etiam absque concilio. Sic enim Gerson et nostri : « Infallibilem esse Ecclesiam , et concilium generale illam repræsentans. » Si enim concilio tanta vis, quod eam repræsentet, ipsam, ipsam inquam, quanta veritatis certitudine ac luce præditam esse oportet ! Quæ clerus Gallicanus secutus, Pontificis decretum non præcise concilio, sed Ecclesiæ consensu accendente, irreformabile recognoscit.6 Hæc quia Lutherus intelligere nolebat, suoque more omnia etiam optima pervertebat, ac, tota Ecclesia ejus hæreses detestante, sub synodi nomine, non lucem, sed moras tempusque fallendi quærebat, omni profecto anathemate dignus erat.

Jam æquus lector judicet, an hæc Lutheri impia et nefanda, cum piorum Parisiensium doctrina confundi à Suare debuerint. Sed profecto si id quod vult factum est, si doctrina pontificiæ infallibilitati contraria, in Luthero jam à Leone damnata est, Suarez causa cadit. Rogo enim, an Leonis X censuram pro ultimo judicio habeat, an non ? Si pro ultimo judicio non habet, ergo causa cadit, qui sententiam à Romano Pontifice de fide latam valere non putat. Si autem valuit, exinde jam certe, et à Leonis decreto cœperit hoc tempus , quo omnes jam sentire secum Suarez affirmat . Quid ergo Adriani VI ejus successoris libri Romæ recuduntur, ac pars Lutherani dogmatis, sub Romani Pontificis nomine excitatur ? An forte post Adrianum rem repente determinavit Ecclesia ? an in concilio Tridentino ? an in professione Pii IV, post tridentinum concilium ? Imo dedita opera à censura temperatum, resque in integro relictas luce clarius vidimus. Quin igitur Suarez cogitabat, si vel maxime Parisienses in Luthero Leo damnare voluisset, quam id parum valeret, quod à Tridentina synodo, et à Pio IV in ipsa fidei professione, fuerit prætermissum. An aliqua postea decreta extiterunt ? nulla. Quid igitur ? Sine Ecclesiæ nova definitione, nova lux affulsit omnibus, qui [551] hoc tempore tecum sentiant ? Id quidem gratis dicitur. Reponent alii contentione, metu, assentatione factum, ut ita consentirent ; et Religiosos plurimos, eorumque nunc antesignanos tot privilegiis auctos, hanc vicem rependisse. Alii respondebunt illos sensu populari ductos esse, quo et rebus sanctis quoquo modo favere, et hæreticis quam vehementissime repugnare pium putant. Quid nostra ? Id liquet nihil esse certæ causæ, theologicæ quidem, cur à priore sæculo discrepemus.

Footnotes

  1. Suar., de Fid., disp. v, sect. vii, n. 11. ↩

  2. Ibid., sect. viii, n. 4. ↩

  3. Tout ce chapitre roule encore sur un seul mot. On nous demande : Qu'est-ce que ce hoc tempore ? quand est-ce qu'il a commencé ? quelle époque embrasse-t-il ? La réponse est facile. Les peuples et les Pères avaient professé, dans tous les temps, la suprématie et l'infaillibilité du vicaire de Jésus-Christ. Dans le xive et le xve siècle, lorsque les scandales des antipapes et les commotions du schisme vinrent effrayer le monde, les docteurs tournèrent, pendant cette sorte d'interrègne de la papauté, leurs espérances vers le corps des évêques, et plusieurs enlevèrent en France, quoique d'une main tremblante, la supériorité et l'infaillibilité pour les conférer au concile œcuménique. La justice et la paix bannirent le trouble et l'usurpation ; le légitime successeur de Pierre parut sur le trône apostolique entouré d'honneurs et d'hommages, et de droits incontestables et tout ensemble incontestés ; la vérité frappa tous les regards, et l'ancienne croyance reprit son empire dans Les intelligences. Qu'est-ce donc que le hoc tempore de Bellarmin ? à quelle époque se rapporte-t-il ? Il se rapporte au xive et au xve siècle, au temps du grand schisme d'Occident. ↩

  4. Bull. Leon. X cont. Luth., tom. Conc., xiv, col. 290. ↩

  5. Ibid., col. 393. ↩

  6. Decl. Cler. Gall. , c. iv. ↩

Chapter 30 of 49