Caput VI. Idem Jacobatius cardinalis, pontificiæ superioritatis assertor, in infallibilitatis quæstione quid sentiat
Idem Jacobatius cardinalis, pontificiæ superioritatis assertor, in infallibilitatis quæstione quid sentiat.
Quanquam autem Jacobatius pontificiæ superioritati omnino favebat, hæc tamen docuit, de fidei quæstionibus. « Si sumus in causa fidei, et Papa vult aliquid statuere contra fidem, standum est potius sententiæ concilii,1 » Et alibi pro certo supponit, quod, « quando Papa est hæreticus, potest accusari et declarari depositus, quod fieri non posset, si in iis staretur sententiæ ejus, potius quam totius concilii, quia semper se tueretur ex sua sententia.2 » Papam pro potestate agentem videmus, qui se contra concilium sua sententia tueatur ; ac pro hæresi contra concilium dicat sententiam, ab ipso concilio dissolvendam. Item alio loco : « Si loquimur in causa fidei, super articulo emergenti nondum definito, et loquimur in judicio discretivo, in dubio videretur regulariter potius standum judicio universalis concilii contra [541] Papam solum contrarium sentientem ; » et laudat sententiam Archidiaconi nobilis jurisconsulti dicentis, « quod periculosum esset fidem nostram committere arbitrio unius hominis.3 » Alios quoque doctores nominat idem sentientes, « quia, inquit, in his quæ concernunt fidem, Papa debet stare judicio concilii. »
Quo loco et id docet, quanquam in dubiis fidem concernentibus , plenius ac certius sancti Spiritus lumen concilio affulgeat ; tamen in arduo ac maximo dubio, decisionem concilii à Papa posse suspendi . Suspendi certe, non tamen contra concilii sententiam aliquid definiri, quod procul dubio infallibili conveniret . Cæterum idem cardinalis, si res certa claraque Patribus et sacro concilio videatur, nullo modo dubitat, quin statim quæstio decidatur, et Papa reluctans à concilio deponatur : « Alioquin, inquit, videretur sequi unum magnum inconveniens, quod Papa esset hæreticus, et non posset propter hæresim à papatu amoveri, si ipse nollet in se ipsum sententiam ferre.4 »
Quod quidem valere contendit de quacumque agatur hæresi, sive illa jam damnata sit, sive non ; cum hoc tamen discrimine, quod Papa professus obstinate jam damnatam hæresim, statim depositus declaretur, « Si vero, inquit, lapsus est in hæresim nondum damnatam, et est in papatu, quia nondum judicatum est per concilium de crimine, tunc nullus eum judicat, nec potest in eum sententiam ferre, quia non habet superiorem ; et cum ipse sit caput concilii, non judicatur à concilio. Sed si postquam concilium cognovit de crimine, et judicavit esse hæresim, non resipiscit, tunc dicet illi : Te ipsum ore tuo judica. Quod si facere noluerit, concilium eum declarabit hæreticum et depositum, ut supra dictum est.5 »
Statum quæstionis adverte : agitur de articulo fidei nondum declarato : eam doctrinam tuetur Pontifex quæ hæresis accusetur : ea de re synodus convocata est : adest Papa, et quidem repugnans Patribus ; at illi, invito eo, de qualitate, ut aiunt, criminis judicant, et veram hæresim esse declarant, et tenet concilii sententia ; eòque res recidit, ut Papa, concilio repugnans, quam honorificentissimo ritu deponatur. Inclament censores nostri, non [542] id posse fieri, « imo habere Patres à Papa ut recta decidant, et solius Pontificis judicium, unanimi totius synodi suffragio esse potentius ac prævalere ; » ac nisi id credatur, « de Pontificis primatu, de fide actum esse.6 » At contrarium scribunt duo cardinales ; at Romæ ; at ad Paulum III ; at horum opus à duobus Jesuitis, Philippo Labbeo et Gabriele Cossartio, quos honoris causa nomino, in ipsa conciliorum editione novissima publicatur. Duo cardinales pontificiæ majestatis strenui defensores, ei à Patribus abunde satisfactum putant, si Patres multa præfati, multaque adhortati Papam ejiciant.
Hæc quidem Jacobatius emollire velle videtur, quod Patres id faciant, non ordinando, sed exequendo ; quod tamen plus esse quam ordinare idem docet, « Unde, inquit, virtualiter, magis est sententia executionis quam pronuntiationis, quia modicum refert hoc casu, utrum concilium provideat ut cardinales ab eo recedant, et alium eligant ; et ipsum tradant curiæ sæculari, an pronuntiet et exequatur ; quia exequendo plus facit in effectu quam pronuntiando.7 »
Hæc quidem efficiunt ut, canonistarum quoque sententia, vel eorum qui Romano Pontifici vel maxime favere velle videantur, nostræ sententiæ summa in tuto sit ; cum ii quidem nobiscum de de re consentiant, de eo uno laborent, ut subjectionis in Papa, ac potestatis in concilio nomine amputato, ipsa res maneat : quod quidem, ut non præfracte refugimus, ita in his minutiis rem theologicam collocandam minime confitemur.
Footnotes
Chapter 26 of 49