Caput III. Antonii de Rosellis ejusdem ævi canonistæ Eugenianarum partium sententia
Antonii de Rosellis ejusdem ævi canonistæ Eugenianarum partium sententia.
Florebat per eamdem ætatem Antonius de Rosellis Aretinus, consiliarius pontificius ac cæsareus, ejusdem ævi canonista nobilis , Eugenianarum partium, qui tamen in libro de Monarchia hæc habet : « Credo quod si Papa statueret contra fidem, vel bonum universalis Ecclesiæ, vel in casibus, in quibus sibi non licet, et in quibus concilium est supra Papam, quod, licet ab iis statutis non posset appellari, quod saltem poterit in talibus querelari ad concilium, et ad ipsum habere recursum, cum sit superius per supra dicta.1« Tum : « Solius Papæ judicium submittitur judicio concilii universalis in his casibus, in causa fidei, schismatis, et ubi agitur de bono universalis Ecclesiæ ; et ita postremo statuit diebus meis generale Constantiense concilium.2«
Et ille quidem tradit : « Si Papa manibus propriis infinita homicidia commisisset, à nullo posse judicari. » Item : « Si commisisset millies simoniam.3« Denique in uno casu hæreseos Papam [534] à concilio judicari posse dicit, reprehenditque cardinalem Florentinum aliter sentientem ; sed confestim addit : « Quod item est in omni delicto scandalizante Ecclesiam, ut Papa possit pro ipso à concilio judicari, quando monitus, stat incorrigibilis, et in sua obstinatione persistat. Nam talis contumacia dicitur hæresis ; » quod quidem est à nostrorum sensu discrepare verbis, re ac sententia convenire.
Cùmque aperte doceat à Papa, etiam lato judicio ac statuto edito, doceri posse hæresim, cogitur dicere ea verba, ne deficiat fides tua, referri non ad Pontificem ut privatam personam, non ad Pontificem etiam de fide decernentem, sed ad Ecclesiam : « Concilium, id est Ecclesia et collectio fidelium, errare non potest . Nam oravit Redemptor noster pro Ecclesia, ne deficeret fides sua, dum Christus dixit : Ego, Petre, pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. »
Unde paulo ante dixerat : « Concilium Africanum... non dimisit ista pericula decidenda summo Pontifici soli ; sed voluit concilium generale adhiberi. » Et paulo post : « Nam, ut dicit Archidiaconus, periculosum foret fidei causam unius hominis judicio relinquere. » Non igitur excogitabat Papam solitarie decernentem, sed Papam cum concilio, sive cum Ecclesia, pro cujus fide oravit Christus, esse infallibilem.
Hæc scribebant sub Eugenio IV, flagrantibus dissidiis, qui ei erant addictissimi, ab eoque opibus ac dignitatibus augebantur.
Dionysium Carthusianum, pontificiæ licet potestatis studiosissimum, sub Nicolao V, Eugenii successore, eadem sensisse vidimus ; ut communem eam fuisse sententiam certo certius sit.
Footnotes
Chapter 23 of 49