Caput XII. Dominicus à sancta Trinitate, Carmelita discalceatus, libro Romæ recens excuso, docet pontificiam infallibilitatem aut superioritatem nullo Ecclesiœ decreto clare def…
Dominicus à sancta Trinitate, Carmelita discalceatus, libro Romæ recens excuso, docet pontificiam infallibilitatem aut superioritatem nullo Ecclesiœ decreto clare definitam ; quid illud sit, cum privati doctores aliquid de fide esse dicunt, quoad se, non quoad nos ?
Id etiam perpendi velim quod, hoc fere tempore, Romæ excusum est. Extat enim liber inscriptus : Bibliotheca theologica, auctore Fratre Dominico à sanctissima Trinitate, Carmelitâ discalceato provinciæ Parisiensis. Is de infallibilitate, postquam eam et certam esse et ad fidem etiam pertinere, sua quidem sententia, multis egit, hæc addit : « Nota me dixisse hanc nostram sententiam esse de fide quoad se. Si enim sermo sit de illa quoad nos ; id non ausim affirmare , cum nullibi expresse aut clare definita, omnibusque fidelibus ad credendum proposita reperiatur : unde ab hæresi formali excusari possunt ac debent omnes doctores [554] catholici qui contrarium docent.1 » Hic quædam observari velim , quæ aliis quoque auctoribus exponendis conducere videantur.
Primo, ab hoc auctore aperte dici, nihil ea de re clare aut expresse definitum.
Secundo, inde colligi Florentina decreta, atque etiam antiquiora Lugdunensia, quæ in eam rem ab adversariis adducuntur, non haberi clara expressaque.
Tertio, quod ille auctor rem illam in se putet ad fidem pertinere, hoc est revera à Deo esse revelatam, etiamsi Ecclesia nondum ut talem agnoverit : hanc quidem ipsius esse sententiam, quam sequi vel non sequi sit liberum ; quemadmodum est liberum physicam prædeterminationem aliasque huic cognatas sententias, aut eis contrarias, de gratia, opiniones tueri ; tametsi sibi mutuo alii apertum Lutheranismum, alii merum putumque Semi-pelagianismum objiciant.
Quarto, his constat immerito vociferari Lovanienses quosdam de summa fidei reique christianæ agi, cum de libera saltem, nec in fidei canonem vindicata doctrina agatur ; eaque res, à multis jam sæculis, inter catholicos innoxie pertractata ac disputata fuerit.
Quinto, neque fieri potest, si tanta res sit quantam volunt, ex qua salus Ecclesiæ pendeat, ita dissimulanter ab Ecclesia actum esse, ut de ea disputari in utramque partem tot sæculis permitteret ; imo vero expresse ac deliberato à censura temperet, uti in his quæstionibus à Florentina, Lateranensi, Tridentina synodis, Piique IV professione, factura esse constat.
Sexto , nihil enim mirum de rebus, quamvis maximis nullam interponi expressam Ecclesiæ definitionem, antequam in controversiam adducantur ; cum Ecclesia non soleat ultro movere quæstiones, verumque sit illud quod ait Pacianus : « Nostri nihil ultro disputavere majores2 ; » sed mota quæstione tam multis sæculis, si res quidem ad fidem revera pertinet, tantique est momenti quanti esse volunt, tum vero tacuisse ac dissimulasse, aut nihil [555] expressum clarumque dixisse, neque etiam dicere voluisse, nihil esset aliud quam veritatem prodidisse, atque omnino rediret illud : « Error (aperte defensus) cui non resistitur, approbatur ; et veritas quæ non defensatur, opprimitur.3 »
Hæc censores nostros et omnes viros bonos considerare volumus, atque ad exponendam Carmelitæ nostri, de Papæ superioritate, sententiam pergimus. Hæc autem sic se habet : « Quamvis Andreas Duvallius, tractatu de disciplina Ecclesiæ existimet istam sententiam non esse de fide, non desunt tamen alii doctores qui contrarium affirment, illamque fuisse definitam in conciliis Constantiensi et Florentino sub Eugenio IV, et Lateranensi sub Leone X. Veram, quidquid sit, an in præfatis conciliis sufficiens quoad nos, vel adeo expressa de auctoritate Papæ supra concilium habeatur definitio, ut oppositum statim pro hæretico teneri debeat, de quo disputant aliqui doctores ; duo in hac re certa esse puto. Primo, quod concilio generali summus Pontifex absolute sua auctoritate præcellat : secundo, quod hæc sententia, si sermo sit de definitione Ecclesiæ, videatur magis ab ea definita in præfatis conciliis quam opposita.4 » Quæ quam incerta et vana sint omnes intelligunt. Certe in iis ab omni censura temperandum, ac veritatem pacifice, ut inter Catholicos, inquirendam, luce est clarius.
Quod autem cum Florentina ac Lateranensi synodis, Constantiensem quoque pro Papæ superioritate, hic auctor, multos alios secutus, adducat, satis ostendit quam hæc omnia oscitanter legant.
Footnotes
Chapter 32 of 49