Caput IV. Sanctus Antoninus archiepiscopus Florentinus, an bona fide relatus ab anonymo auctore, qui de libertatibus Gallicanis scripsit
Sanctus Antoninus archiepiscopus Florentinus, an bona fide relatus ab anonymo auctore, qui de libertatibus Gallicanis scripsit.
Per eadem fere tempora floruit sanctus Antoninus è Prædicatorum Ordine archiepiscopus Florentinus, quem auctor Tractatus de libertatibus , veluti præcipuum pontificiæ potestatis atque [535] infallibilitatis assertorem laudat. Et quidem nihil clarius videtur esse verbis illis, quæ idem anonymus profert : « Papa in his quæ pertinent ad fidem, errare non potest, scilicet ut Papa in determinando, etiamsi ut particularis et privata persona.1« Quem tamen locum cum totum proferemus, liquido apparebit nihil nocere nobis. Sed prius Antonini universam doctrinam considerare placet.
Primum ergo, Summæ tomo III, sive tertia parte, titulo xxiii, de Conciliis universalibus , capite primo, sic ait : « Basileense concilium congregatum prius canonice, sed post dissolutionem ejus, seu mutationem, per Eugenium Papam IV, anno 1437, factum est conciliabulum.2« Ergo anteriora Basileensia ante hanc dissolutionem, sive potius translationem, pro canonice actis habet Antoninus, licet in his actis Constantiensia decreta firmentur, ut suo loco videbimus.
Capitulo ii, paragrapho 6, probandum suscipit, « quod concilia generalia non possint præfigere legem Papæ, » quo loco superiorem conciliis Papæ potestatem videtur agnoscere. Sed addit : « In concernentibus fidem, concilium est supra Papam3 ; » ac paulo post : « Item dico quod, in concernentibus universalem statum Ecclesiæ, non potest Papa disponere contra statutum generalis concilii, si statuendo decoloraretur status ipsius Ecclesiæ. » Hæc igitur sunt quæ restringant Antonini propositionem, « quod concilia generalia non possint præfigere legem Papæ. »
Eodem capitulo, paragrapho 7, quærit « quando concilium dicatur legitime congregatum. » Quo loco hæc habet : « Ubi Papa esset hæreticus vel de hæresi suspectus, tunc ad eum non spectare videtur potestas congregandi concilium. » En ergo casus ab ipso Antonino admissus, quo concilium sine Papa non modo congregetur, sed etiam de fide judicet.
Capitulo iii, vehementissime favere videtur potestati Papæ, ac probandum suscipit4 « quod non liceat appellare à Pontifice Romano ad ipsius successorem vel generale concilium, et quod [536] sentire quod à Romano Pontifice possit ad quemcumque appellari, est hæreticum manifeste. » Interim ex antecedentibus constat obtemperandum non esse, si contra concilii auctoritatem ea statueret, quibus Ecclesiæ decoloraretur status. Sic qui tanto studio appellare vetant, rationem tamen ineunt, qua decreta pontificia in universalibus causis cassa habeantur.
Ibidem, paragrapho 4, duas objectiones proponit ; Secunda est ejusmodi : « Contingere posset, quod Papa hæreticus esset, et vellet hæretica statuta condere ; quod si contingeret, deficeret fides Petri, quia non esset qui in hoc casu posset resistere, nec teneretur Ecclesia hæreticis statutis ejus obedire. Videtur ergo, in hoc casu saltem, licitum esse ad aliquem appellare. Ad illud dicendum sicut prius, quod licet ut persona singularis ex motu proprio agens errare posset in fide, sicut scribitur de Leone, contra quem Hilarius Pictaviensis ad concilium generale venit ; tamen utens consilio et requirens adjutorium universalis Ecclesiæ, Deo ordinante, qui dicit : Ego rogavi pro te, etc, non potest errare. Nec potest esse quod universalis Ecclesia accipiat aliquid tanquam catholicum, quod est hæreticum, quia Ecclesia universalis, quæ est Sponsa, et erit semper, et est non habens maculam neque rugam.5 « En, secundum Antoninum, quid sit Pontificem errare posse in fide, ut personam singularem. Non enim hic intelligendus est Pontifex publicum et apostolicum officium exequens, quod nunc volant, sed Pontifex ex motu proprio agens. Quid sit autem Pontifex agens ut Pontifex, idem Antoninus exponit ; nempe ut sit Pontifex « utens consilio et requirens adjutorium universalis Ecclesiæ, » cujus proinde sententiam Ecclesia universalis accipiat. Quo sensu omnes cum Antonino profitemur Pontificem, ut Pontificem, errare non posse, atque omnino constat in eo esse vim, secundum Antoninum, quod Ecclesia universalis errare non possit , atque ut Sponsa semper sit, non habens maculam neque rugam.
Id ipsum liquido constat Summæ iv parte, titulo xii, capite iv, de errore Fraticellorum, paragrapho 28, quo loco Fraticellis Joannis XXII Decretalem ut hæreticam, ut Nicolai III decretis [537] contrariam insimulantibus, sic respondet ; « Sed ipsi pessimi homines sunt, hæretici veri, quia asserunt contra determinationem catholicam falsam per Ecclesiam et Joannem XXII, et omnes successores ejus, veros catholicos Summos Pontifices, et omnes alios prælatos Ecclesiæ et doctores utriusque (juris scilicet), et magistros plurimos in theologia cujuslibet religionis, acceptatam, examinatam et approbatam ut verissimam.6 » Quo loco demonstrat quod sit verum apostolicum et jam irreformabile pontificium judicium ; nempe illud, quod à Papa prolatum, ab universali Ecclesia acceptatum , examinatum, approbatumque sit. Sic ergo ex Antonini mente, Pontifex docens, ut Pontifex atque ut persona publica, sive, ut nunc loquuntur, ex cathedra , est Pontifex, ut vidimus, utens concilio et adjutorio universalis Ecclesiæ, quæ errare non potest ; atque ex ejus sententia ita pronuntians, ut ejus sententiam acceptatam et examinatam, ipsa Ecclesia approbet : quod est certissimum.
Ex his clare patet, quo sensu dixerit Papam errare non posse ut Papam , etiamsi errare possit ut particularis et privata persona. Quem locum anonymus non tantopere venditasset, si quid esset Papa, ut Papa, quid Papa ut persona particularis et privata ex aliis sancti Antonini locis scrutari voluisset.
Quin etiam eum locum, quem affert, non legit integrum : sic autem habet parte iv, titulo viii, capite iii, paragrapho 5 : « Fides universalis Ecclesiæ non potest deficere, dicente Domino Petro : Ego pro te rogavi ; et quantum quidem ad personam Petri intelligitur de defectu finali, ut scilicet, quod non periret persistendo in negationis peccato : quantum autem ad Ecclesiam, quæ intelligitur in fide Petri simpliciter verum, quia non potest Ecclesiæ fides deficere. Ratio quare Ecclesiæ fides in generali deficere non potest est, quia divina providentia Ecclesia regitur, scilicet à Spiritu sancto eam dirigente ut non erret, et licet Papa in particulari errare possit, ut in judicialibus, in quibus proceditur per informationem ; alias in his quæ pertinent ad fidem errare non potest, scilicet ut Papa in determinando, etiamsi ut particularis et privata persona possit.7 » [538]
Quæ cum ante dictis mire congruunt, patetque Ecclesiam eam esse, quae directa à Spiritu sancto errare non possit ; Papam ex Ecclesiæ nomine et sensu pronuntiantem, errare non posse . Quod autem ex Ecclesiæ sensu pronuntiaverit, certum et ultimum argumentum esse, si Ecclesia Papæ sententiam examinatam acceptet et approbet.
Jam quod Antoninus ait in prædicto paragrapho 4, capite iii, titulo xxiii tertiæ partis, nequidem à Papa hæretico appellari posse, nihil habet difficultatis . Hujus enim rei causa est, ut ait Antoninus, quod alioquin Ecclesia satis per se valet, ut non teneatur hæreticis ejus statutis obedire. Quæ docent in his omnibus, quæ adversus appellationes à Papa, tanto conatu agunt, de verbis potius quam de ipsa re agi, atque Antoninum summa ipsa nobiscum consentire. Jam quod de Leone et Hilario Pictaviensi scribit, lector eruditus viro sanctissimo condonabit , atque horum temporum inscitiam et ἀνιστορησίαν agnoscet.
Footnotes
Chapter 24 of 49