Skip to the text

Caput VII. De fide Petri nunquam defectura, ejusdem Cardinalis loci

De fide Petri nunquam defectura, ejusdem Cardinalis loci.

Ex his Jacobatii sententiis facile intelligi potest, quid de pontificia infallibilitate senserit . Licet enim et eam sententiam aliquando referat, et in eam interim perpendere videatur, nihil tamen diserte asserit .1 Et quidem id docet : Papæ « qui [543] Ecclesiæ Caput est, verisimiliter magis assistere Spiritum sanctum, ex quo assumpsit eum in vicarium.2 » En quam modeste dixerit verisimiliter, sed cum sit incerta res, concilii sententiam merito anteponit.

Quin etiam eum locum : Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, ad glossæ supra relatæ sensura passim interpretatur, et ad Ecclesiæ fidem referre solet . « Ecclesia, inquit, non potest errare, quia Christus oravit pro ea ne deficeret. » Alibi : « Ex crimine scandaloso Papæ non perit universalis Ecclesia, quæ nunquam potest errare, et pro qua Christus oravit. » Item ; « Ecclesia semper eadem et illibata fide tenus, quæ non potest errare, ut ibi dicitur, dicente Salvatore nostro : Ego pro te rogavi , ut non deficiat fides tua.3 »

Atque ex eadem glossa fidem intelligit eam, qua intus quoque credamus : unde probat nunquam deficere posse fidem Petri, pro qua Christus rogavit ; quia semper remanet, et si non in Petro sed tamen in aliis ea fides, puta in beata Virgine tempore Passionis dominicæ, » ut ostenderetur, inquit, quod non posset deficere fides, pro qua Christus oravit.4 » Quo exemplo scriptores posterioris ævi frequenter utuntur, non quod velint fidem in aliis omnibus penitus defecisse, sed ut designent eam in qua non defecisse certissimum sit.

Probat etiam Jacobatius sententiam ea verba interpretantium de fide Petri, id est, de fide Ecclesiæ ei specialiter commissæ,5 Romanæ scilicet, quam superius explicantem Driedonem audivimus, atque his interpretationibus contrariæ nobis sententiæ fundamenta convelli vidimus. [544]

Footnotes

  1. Le disciple va réfuter le maître : « II faut pourtant, dit l'éditeur de la Défense dans une note de la traduction française ; il faut avouer que Jacobatius dit beaucoup de choses qui sentent l'infaillibiliste le plus outré : car n'est-ce pas soutenir expressément l'infaillibilité du pape, que d'assurer qu'il peut seul tollere constitutionem frequens in concilio Constantiensi editam ; qu'il peut tollere constitutionem antiquam à concilio editam, et novam edere forte sibi favorabilem et Romanis Pontificibus pro tempore-, il ajoute, et de nuda voluntate et potestatis plenitudine, si ista statueret, crederet servandam esse sententiam Papæ. D'ailleurs il répète sans cesse qu'il n'est pas vraisemblable que le Pape puisse errer. » La Défense renferme beaucoup de jugements hasardés, pour ne rien dire de plus. ↩

  2. Jacob . , lib. VI, p. 239. ↩

  3. Id., lib. IX, p. 421. ↩

  4. Lib. VI, p. 242. ↩

  5. Ibid., p. 238. ↩

Chapter 27 of 49