Skip to the text

Caput XIII. Recentiorum Lovaniensium aliorumque sententia, ipso progressu immodestior et aperte nimia

Recentiorum Lovaniensium aliorumque sententia, ipso progressu immodestior et aperte nimia.

De antiquioribus Lovaniensibus, totaque adeo Lovaniensi facultate diximus, eosque nobiscum summa ipsa convenire ostendimus. Posteriores Lovanienses ab anonymo relati, etiamsi [556] diversa à Parisiensibus senserint, an propterea in fidem peccasse eos et omnia evertisse crediderint, inquirendum restat.

Atque anonymus quidem ex Ruardo Tappero multa profert. Ego ab eo auctore, ut pontificiam infallibilitatem esse defensam fateor, ita contrariam sententiam, ulla censura notatam esse nego. Ait enim : « An (Romanus Pontifex) falli possit in sua sententia, quando cognoscit circa fidem et mores,... ab annis centum quinquaginta cœptum est controverti et disputari. A tempore enim Constantiensis concilii et Basileensis, doctores quidam apud solum concilium œcumenicum docent esse infallibilis sententiæ privilegium : veteres vero scriptores, Petro et Romano Pontifici . .. hoc privilegium... tradunt ;... ut verisimilius sit, eorum judicio, quod nec concilio generali id conveniat, nisi nomine Petri, ejusque cathedræ auctoritate et quasi commissione.1 » Nova certe illa est ac sanctis Patribus inaudita commissio. Sed si Tapperi doctrinam laudare non possumus, certe laudamus modestiam . Audis enim quam timide dixerit, verisimilius. At nunc, nisi dicamus solam Papæ sententiam omnibus prævalere conciliis, ab eoque habere concilia ut recta decidant, perdita omnia et conclamata sunt. Tantum ab eo absunt, ut eorum quos laudant, modestiam assectentur.

Cæteros Lovanienses, qui Patrum nostrorum ætate vixerunt, à censura fore temperasse comperio. Refertur ab anonymo Joannes Wiggers, postremis temporibus pro pontificia infallibilitate pugnans ; atque hic : « Tenetur, inquit, communiter a catholicis, ita ut opposita sententia habeatur improbabilis. » Mentem ejus audio : censuram non audio. Improbabilis in Schola vox innocua, quæ utrinque jactatur. Communiter, quid importet, infra explicabimus : certe à censura procul abest. Alibi idem Wiggers ait : « Pontificem, ut Pontificem, errasse unquam, manifeste falsum ; et oppositum ita certum, ut ab aliquibus habeatur de fide.2 » Audi ab aliquibus. Hæc anonymus Doctrinæ Lovaniensium auctor, ex Joanne Wiggers protulit, subditque ; « Siquidem de fide est, nullum omnino Pontificem, ut talem, errasse, definiendo aliquid [557] contra fidem. » At testis quem adduxeras, tantum ab aliquibus haberi de fide dixerat, tu autem absolute de fide esse decernis. Sic ubi non ratione, sed impetu agitur, sine more modoque verba exasperantur, exacuuntur iræ. Quod heri improbabile tantum, hodie exitiosum schismaticumque habetur ; quod heri ab aliquibus timide, id omnino Ecclesiæ limine arcendum hodie proponitur.

Quid vero Stapletonus de eadem quæstione relatus in Doctrina Lovaniensium ? « Vera, inquit, sententia est Romanum Pontificem de fide decernentem, hæreticum dogma non posse tradere . Hæc veritas est nunc apud catholicos certa et recepta.3 » Audis nunc. Sic modo à Suare audivimus, omnes hoc tempore. Nos autem ibi diximus, quam illud hoc tempore , infringat illud omnes ; addidimusque quam sit debile, cum rem ducentis annis saltem liberam ac dubiam, nullo interposito Ecclesiæ decreto, repente theologi de fide facere volunt : quasi in eorum manu atque sententia fides Ecclesiæ verteretur. Nunc ad Lovanienses redeamus.

De superioritate gravius quam de infallibilitate statuunt. Joannes enim Wiggers : « Quod Papa sit concilio superior, conclusio certo tenenda, utpote fidei proxima, et quæ ab omnibus pene communiter teneatur.4 »

Quid sit illud fidei proximum , decretum scilicet ad arbitrium, nota ad libitum, ac nulla certa ratione prolata, jam supra diximus. Quod autem hic addit, ab omnibus pene communiter, dubii, vacillantis, neque quid dicat certo statuentis oratio est.

Gravius Stapletonus : « Dicere quod generale concilium sit supra Papam, opinio plane est erronea, qualem hæretici sustinerent.5 » At is, Bellarmino ipso asperior, nimia ac praepostera asseveratione sibi fidem detrahit. Quod enim Bellarminus, fere de fide, is ita de fide censet, ut contrarium sit erroneum ; et addit immodice saeviens, quale hæretici sustinerent ; tot sanctis doctisque viris non modo insuper habitis, sed etiam cum hæreticorum [558] fæce permixtis. Et Bellarminus quidem de superioritate Papæ levius, gravius de infallibilitate decernit ; illi enim superioritas est fere de fide : de infallibilitate opinio negans videtur erronea et hæresi proxima. Contra Lovanienses isti de superioritate asperius, de infallibilitate levius statuerant ; Adriani, credo, sui memores, cujus contra infallibilitatem expressa sententia, vel erat notior, vel auctoritate gravior habebatur. Utcumque est, varios illos animorum motus, nulla exacta certâque ratione Armatos, procul à fidei rectitudine amoliri nos oportet.

Quare nec moveri debeat qui viderit Scholasticos posterioris ævi, ex quo maxime cum Lutheranis decertari cœptum est, dum ab iis quam maxime dissentire, et pontificiam majestatem tantis eorum conviciis oppugnatam, quam maxime amplificare atque exaggerare pium putant ; alia aliis, quasi certatim addidisse. Passim enim eos videas catholicis nostræ sententiæ defensoribus imputare, quod non satis à Luthero aliisque pestibus abhorreant. Ita dum metuunt, ne non satis credantur abhorrere à Luthero aut ejus asseclis, id agunt ut non modo Lutherum, sed etiam alii alios supergressi esse videantur. Quare cum quis dixerit : Fere de fide ; alius omnino esse de fide addet : cum quis : Aliquibus de fide ; superveniat qui absolute de fide esse decernat. Videtur erroneum, ait ille ; existent qui erroneum plane statim pronuntient. Ita antiquiores modestiores fuere ; verum increscente, ut fit, motu, recentiores, Christianus Lupus6 Lovaniensis, quem alioquin honoris causa nominatum volo ; anonymus, Nicolaus Dubois ; aliique adeo exarserunt, ut sibi quoque fidem demant. Dominus vero Strigoniensis suum illud, detestabile et schismaticum, totis intentat viribus. Quin etiam ex Italia extitit Nicolaus Cevoli,7 Comes Patricius Romanus, qui asserat, « Propositiones [559] cleri Gallicani, ad unam omnes, ex Institutionibus Calvini esse desumptas ac plane hæreticales : episcopos, qui ipsas firmaverunt, uti hæreticos et schismaticos, non solum esse extra Ecclesiam, sed etiam ipso tacto caruisse jurisdictione episcopali, et ab omni communione evitandos esse, imo et comburendos .8 » Cujus quidem viri intemperias ne memoratu quidem dignas esse censerem, nisi ipse, cum argumentis nihil probet, certo argumento esset, supra omnem modum moremque inflari et exaggerari omnia, ubi falsa pietas zelusque præposterus imperitos animos occuparunt.

Footnotes

  1. Tapp., Orat. theol., iii, Doct. Lov., art. i, p. 6, 7. ↩

  2. Wigg., de R. P. , dub. v, n. 177. Doct. Lov., p. 39. ↩

  3. Stapl., Relect. Schol., confr. iii, q. iv, art. unic. ; Doct. Lov., p. 29. ↩

  4. Wigg., de Conc., dub. iii, n. 75 ; Doct. Lov., p . 29. ↩

  5. Stapl., Controv. vi, q. iii ; Doct. Lov., art. ii, p. 62. ↩

  6. Christianus Lupas seu Wolf, Yprensis, Ordinis Eremitarum S. Augustini, vir plurimæ doctrinæ et exquisiti judicii, in hoc uno reprehendendus esse videtur, quod cum sit in opiniones Ultramontanas propensior, quæstiones quæ vulgo ab Ultramontanis defenduntur, non eo animo sedato lenique tractat, quo cæteras solet. ↩

  7. Nicolaus Cevoli suo libro titulum hunc magnificum juxta et ridiculum fecit : Antigraphum ad clerici Gallicani de Ecclesiastica potestate Declarationem, optimo, maximo summeque Pontifici, Christi Vicario Innocentio X !, Urbis et Orbis Domino, cœlorum, terrarum , inferorumque janitori unico, fideique oraculo infallibili, humiliter dicat, consecrat, præsentat Nicolaus Cevoli ex Marchionibus de Carretto, etc. (Edit. Leroy). ↩

  8. Cevoli, Antig., etc., p . 184 et seq. ↩

Chapter 33 of 49