Caput II. Alii Turrecrematæ loci de concilii potiori auctoritate in materia fidei ; quodque Summus Pontifex erronea solemniter definire possit. De pontificia infallibilitate lud…
Alii Turrecrematæ loci de concilii potiori auctoritate in materia fidei ; quodque Summus Pontifex erronea solemniter definire possit. De pontificia infallibilitate ludibria et cavillationes.
Hæc quidem sunt, quibus Turrecremata cum Basileensibus agens, superioritatem pontificiam tuebatur. Nec minus memoratu digna sunt, quæ jam cardinalis edidit ingenti opere, cui titulus est Summa de Ecclesia.
Hic libro III, capite lxiv, quæstionem proponit : Cujus judicio standum sit, si in concilio universali contingat Patres à Papa vel ejus Legato dissentire1 : quo loco varios casus ponit, sed hunc præcipuum, quo « prædicta contrarietas sit in materia fidei nondum definita, sed quæ noviter per concilium veniret definienda : tunc, inquit, in tali casu ponitur ista conclusio, quod magis regulariter standum foret judicio Patrum totius concilii, quam judicio Romani Pontificis. »
Miraris Turrecrematæ conclusionem : audi probationes, imprimis vero hanc,2 « quod ut Bernardus3 dicit ( Canonista quidam) quæ major superbia, quam quod unus homo toti congregationi judicium suum præferat, tanquam ipse solus habeat Spiritum Dei ? propter quod Archidiaconus4 approbans glossam præfati capitis Anastasius, dicit : Periculosum esset fidem nostram committere arbitrio unius hominis. » Hæc ait de Papa, eo casu, quo materia fidei noviter definienda veniret per concilium ; quæ immane quantum discrepant ab iis quæ nunc jactari audimus5 : nempe quod Papæ sententia totius concilii sententiæ anteponenda sit, et quod in conciliis œcumenicis Patres à Papa habeant ut recta decidant. [531]
Quod autem Turrecremata dixerat, concilii sententiam anteponendam esse magis regulariter, sic explicat, « quia, inquit, non esset impossibile , quod quandoque unus homo et maxime Papa, multiplici respectu, in aliqua materia melius sentiret cæteris omnibus. » At profecto si crederet Papam, vel solum, in materia fidei de qua agit, esse infallibilem, et ab eo accipere Patres ut recte decidant, neque Papam conferre debuisset cum alio quovis, neque vero sic dicere : « Impossibile non est quod Papa melius sentiat cæteris omnibus ; » sed è contra ; impossibile est quin Papa melius sentiat quam cæteri omnes, à quo quippe habent cæteri omnes ut recta decidant .
Neque valet distinctio discretivi ac definitivi judicii. Plane enim quem necesse sit in definitivo judicio, eumdem in discretivo quoque sentire melius, necesse est. Cum nisi prius discreverit verumque à falso subtilissime separaverit, vera definire non possit.
Pergit Turrecremata : « Quando talis controversia in materia fidei orta esset inter Papam et Patres concilii » (nempe de qua non ita perspicuum est utri melius sentiant, nec omnino videtur impossibile unum melius sentire cæteris, etsi id quoque certò non constet), tunc, « licet universitas Patrum sequenda esset, utpote judicio discretionis præeminentior et superior, nihilominus nihil videretur conciliariter concludendum, quousque concorditer Papa et Patres in unam simul convenirent conclusionem et sententiam. »
Id quidem omnino intelligi patet de dubiis ac maxime ambiguis. Nam ita dicentem audivimus6 : quod in iis « quæ ad fidem pertinere tota synodus, per apertissima testimonia sacræ Scripturæ aut sanctorum Patrum doctrinam unanimiter declararet, Papa concilio obedire teneretur, ac repugnans condemnandus depo-nendusque esset. »
Utcumque est, qui in sola consensione Pontificis cum concilii Patribus vim certam definiendi reponit, et quandiu dissentiunt, rem totam in suspenso esse decernit, rogo bona fide, ecquid do pontificia infallibilitate cogitet ? Nisi forte infallibilem, secluso concilio, statim, eo congregato, sua infallibilitas deserit, [532] vacatque tum illud : Non deficiat fides tua ; et : Confirma fratres tuos ; quæ quis sanus dixerit ?
Ac ne de Turrecrematæ sententia amplius litigetur, quid in eodem opere dixerit audiamus. Exponere aggreditur detegendæ pertinaciae viginti modos : quo loco sic ait : « Decimus septimus modus convincendi specialiter Papam de pertinacia in hæretica pravitate est, si errorem definit solemniter, et à christianis asserit tanquam catholicum esse tenendum7 ; » quo quid est clarius ?
Hæc libro iv docet connexa et apta cum iis quæ libro II scripserat : « Ad istam objectionem, cum arguitur de Papa, facto hæretico et definiente pro hæresi sua, dupliciter respondetur : quidam enim volunt dicere, quod casus non est possibilis quoad hoc, quod Papa possit definire hæresim. Dicunt enim quod in hoc casu Deus non permitteret eum definire hæresim, aut aliquid contra fidem, sed eum prohiberet.8« Hæc sibi ex aliorum mente objicit. At ipse paulo post : « Nobis autem aliter videtur dicendum. » Ergo rejicit eos qui negant à Romano Pontifice, dicta sententia, hæresim definiri posse.
Quomodo autem hæc congruant cum iis quæ hoc loco et alibi passim inculcat : Sedem apostolicam, atque etiam Romanum Pontificem in decretis fidei esse infallibilem, sic explicat : « Nobis autem aliter videtur dicendum ; videlicet quod ratio illa non sit ad propositum nostrum ; quia si Romanus Pontifex efficitur hæreticus, ipso facto quo cadit à fide Petri , cadit à Cathedra et Sede Petri, et per consequens judicium quod faceret talis hæreticus , non esset judicium apostolicæ Sedis ; imo nec judicium alicujus auctoritatis est dicendum aut momenti ; quia cum per hæresim cecidisset à prælatione, per consequens auctoritate judicandi privatus esset. »
Eo autem processit, ut diceret per occultam quoque ac tantum interiorem hæresim, Papam statim, ipso facto, loco cadere, tanquam à Deo depositum.9 Quo quidem facile tuetur id quod sæpe dixerat : « Romani Pontificis judicium, in iis quæ fidei sunt, errare non posse. » Non quia Romanus Pontifex, data sententia, [533] errorem definire non possit, sed quod definiendo, imo vero etiam credendo, desinat esse Pontifex : quo jure omni episcopo infallibilitatem facile adscribemus, si cum eodem Turrecrematâ semel dicimus, qui prava credat et definiat, eum non jam episcopum esse, ipso scilicet errore dejectum ; imo fideles omnes hæreticos esse posse negabimus , cum hæresi fideles esse desinant.
Hæc quidem omnes, sat scio, vana et nugatoria esse dicent ; sed habemus interim claram Turrecrematæ sententiam, quod Romanus Pontifex non modo errare in fide, sed etiam errorem, prolato judicio, solemniter definire possit. Cæterum haud me fugit, quam parum sibi interdum constare videatur : nobis ipsa fluctuatio ac variatio sufficit. Certe Turrecrematæ perpendi operosius et conciliari dicta, tanti non est.
Footnotes
-
Turr., sum. , ed . Venet., 1560, fol. 352, vers. ↩
-
Ibid. fol. 353 . ↩
-
Bernardus Compostellæ, qui tertius numeratur Decretalium collector, vixit XIII sæculo. Is Decretalium priores libros commentariis illustravit, quinque libris quæstiones addidit, ac præterea quorumdam aliorum librorum auctor ipse est. ↩
-
Archidiaconus Bononiensis (Guido Basius), qui Gratiam Decretum commentatus est, vulgò allegatur sub eo nomine, Archidiaconus , ut Joannes Antonius de S. George, Præpositus Mediolanensis, ac deinde cardinalis Alexandrinus, alter Decreti commentator, sub illo nomine, Præpositus (Edit. Leroy). ↩
-
Doc. Lov. ↩
-
Vid . supra, cap. i. ↩
-
Turr., lib. IV, part. ii, c. xvi, fol. 388. ↩
-
Id., lib. II, c. cxii , fol. 260, mal. 268. ↩
-
Id., lib. IV, c. xviii, xix, xx, et pass. Vid. lib. II, c. cix, fol. 252, et pass. ↩
Chapter 22 of 49