Caput V. Thomas à Vio, cardinalis Cajetanus, pontificiam infallibilitatem asserit, nulla in adversarios censuræ nota : primus omnium docuit erroneam esse sententiam quæ superior…
Thomas à Vio, cardinalis Cajetanus, pontificiam infallibilitatem asserit, nulla in adversarios censuræ nota : primus omnium docuit erroneam esse sententiam quæ superioritatem concilio assignet, cui repugnat Turrecremata, et Cajetani tempore Dominicus Jacobatius cardinalis.
At initio anteacti sæculi, Thomas à Vio Cajetanus ex Prædicatorum Ordine, vir acris ingenii, argumentandi arte magis, quod apud omnes constat, quam ecclesiasticæ antiquitatis scientia pollens, pontificiæ superioritatis acerrimus propugnator, atque ad cardinalatum evectus fuit ; quo duce hæc sententia incrementum aliquod sumpsisse visa est. Atque is pontificiam quidem infallibilitatem asseruit, sed nulla unquam, quod sciam, adhibita censuræ nota. In Summam sancti Thomæ, hæc ejus est conclusio : « Determinare finaliter quæ fidei sunt, pertinet ad auctoritatem Summi Pontificis : hoc quidam non admittunt1 ; » plane eo more [539] modoque, quo dissentientes scholasticorum opiniones refert. Hæc de ea quæstionis parte quæ jam gravissima habetur.
Quoad superioritatem asperior. Parisiensium sententiam erroneam judicabat, sed neque ipse satis unquam se expedire visus ; neque ita censuerant, quod sciam, qui ante eum scripserant ; neque ejusdem ætatis scriptores sequebantur . Certe Turrecremata, quo tempore maxime contentio ferbuit, cum de pontificia superioritate diceret, adversam sententiam erroris et impietatis accusabat ; non tamen absolute , sed ad eum præcise sensum, qui cum Basileensibus controversus esset : « Juxta intelligentiam, ait, quam de eo practicant verbis et factis Basileenses, secundum quam prosecutus sum responsionem istam.2 » Et rursus : « Ad illam intelligentiam, quam Basileenses verbis factisque practicant, » quod semper inculcat . Non ergo absolute damnabat erroris, sed ad sensum Basileensium, qui conciliarem superioritatem extendebant, ad concilii translationem irritandam, et suam sententiam fide catholica certam esse definiebant, et contrariam hæresim judicabant, et Eugenium IV ea causa deponebant ; quod quidem Turrecrematæ videbatur præsumptio maxima, et execrabilis temeritas, tali intelligentia data, definire decretum illud (Constantiense scilicet) veritatem esse catholicæ fidei. » Ergo Turrecremata rem ipsam quidem, pro sua sententia refellit ; at interim non rem, sed rei asserendæ modum, praesumptionis, erroris, impietatis accusat. Sic Cajetani antecessores in ipso contentionis articulo se gerebant.
Quod attinet ad eos qui eadem ætate scriberent, ea certe ætate ac sub Leone X, et doctrina et gratia et auctoritate florebat Dominicus Jacobatius cardinalis, is quem summis rebus eo tempore præfectum, et à summo Pontifice profecto Boloniam, ut cum Francisco I de pace ageret, Romæ Vicarium relictum esse comperimus. Is autem de concilio ingens opus conscripsit, quod Christophoro Jacobatius, item cardinalis , jam indicto concilio Tridentino, Paulo III inscripsit ; placitura procul dubio, certe haud improbanda Pontifici suæ dignitatis retinentissimo oblaturus. Atque hic quidem scriptor pontificiam superioritatem pro virili, [540] factis argumentis, et undique conquisitis auctoritatibus, propugnat ; sed diversam opinionem refert ut probabilem, nedum censura premat. » Probabiliter, inquit, videtur argui, quod claves fuerunt datæ Ecclesiæ.3 » Hæc aliorum sententia est ; suam anteponit sic : « Non teneo quod plenitudo potestatis non sit in solo Papa, sed in Ecclesia tanquam in fundamento, et in Papa tanquam in principali ministro.4 » En quanta modestia cardinem ipsum difficultatis attingit. Non aversatur, non horret. Tantum, inquit, non teneo ; cum aliam sententiam probabilem diceret, et suum illud forte et videtur semper inculcat. Sic duas sententias discrepantes, ut catholicas refert ; Gersonem, Cameracensem, Florentinum, Panormitanum, æque cum Felino Brixiensi, et aliis suæ sententiæ asseclis laudat ; et id alii quoque passim præstant : adeo tum obsoleverant, et diversas inter sententias pax christiana coaluerat.
Footnotes
Chapter 25 of 49