Caput IX. Bellarmini circa pontificiam infallibilitatem censura æque anceps : vis notarum ex Melchiore Cano
Bellarmini circa pontificiam infallibilitatem censura æque anceps : vis notarum ex Melchiore Cano.
Jam Bellarminus de hac Parisiensium sententia, Pontificem, etiam ut Pontificem, posse docere hæresim , sic pronuntiat : « Hæc opinio non est proprie hæretica, nam adhuc videmus ab Ecclesia tolerari qui illam sententiam sequuntur ; tamen videtur omnino erronea et hæresi proxima.1 » Tolerari vero , quam totà Ecclesia auditam, nusquam damnatam, à tot viris, teste Bellarmino, doctis sanctisque defensam, eodem Bellarmino teste ; « Adrianus quoque VI, Pontifex optimus atque doctissimus,2 » Patrum nostrorum memoria in celeberrima Lovaniensi Academia [547] docuerit, propugnaverit, ac factus Pontifex in ipsa orbis luce, Romæ ediderit : hanc toleratam vocas, non probam procul dubio catholicamque sententiam. Nempe, inquit , videtur omnino erronea, et quod idem cum erroneo est, hæresi proxima. Gravis censura. Non hic fere de fide, verum omnino erronea, id est omnino contra fidem ; hoc enim sonat erronei vox : sed videtur , inquit. Audio. Bellarmini opinio est, et valet illud Melchioris Cani censurarum notas æqua lance trutinantis : Verbum videtur judiciorum infirmat certitudinem3 ; neque tantum sanctus Thomas , sed etiam alii , verbo videtur uti solent, cum res non est plana ac definita. Illud ergo Bellarmini ex opinione est, non ex certo firmoque judicio. Et quod de sancto Thoma Canus, id ego de Bellarmino dixerim : « Cum dixit videri, hoc ipsum sensisse, quod dixerit videri modo, non etiam oportere.4 » At nunc illud videri Bellarmini. Lovanienses quidam et Dominus Strigoniensis in firmam fixamque sententiam vertunt, et de fide catholica desperatum esse clamant : illud videtur paucorum annorum circulo, tanta incrementa cœpit.
Footnotes
Chapter 29 of 49