Skip to the text

Caput XIV. Quanta sit Scholasticorum auctoritas, ex Melchiore Cano constituitur, atque hinc efficitur ab omni nos erroris notâ esse liberos

Quanta sit Scholasticorum auctoritas, ex Melchiore Cano constituitur, atque hinc efficitur ab omni nos erroris notâ esse liberos.

Quæret aliquis, an recentiores qui hoc sæculo scripserint, contemnamus, cum ab eorum auctoritate discedimus. Equidem contemno neminem , et à Propheta admonitus, ita veritatem quæro, ut pacem colere cum omnibus velim . Cæterum id aperte incunctanterque profiteor, fore ut in gravissimos errores impingat, qui non omnia sæcula totamque traditionis seriem mente complexus, recentioribus se addixerit : sed hæc alias. Nunc, ne quid arroganter dicere videar, Melchior Canus, Scholasticis certe haud iniquus, prodeat in medium , qui de Scholasticorum auctoritate decernat.

Sunt autem ab eo constituta quædam quæ gradatim geometrico fere more, à nobis explicari debent, non quidem eo ordine quo sunt ab ipso tradita, cum ille hæc toto opere, prout instituti sui ratio postulabat, hac et illac fuderit ; nos autem alio spectare oporteat.

Jam ergo ante omnia ponatur divisio, quæ statum quæstionis aperiat, nempe hæc : aliud esse Scholæ opinionem communem, aliud Scholæ placitum, decretum sive, ut alibi vocat, dogma, [560] Armumque judicium : quæ divisio apud Melchiorem Canum ubique diffusa invenitur, maxime vero libro viii, quo reprehendit quosdam qui errent « in eo, quod Scholæ opiniones à certis constantibusque decretis non separant.1 » Hoc autem etiam ad communes Scholæ opiniones pertinere sequentia docent : « Non disputo nunc, Scholæ communis opinio verane an falsa sit ; sed id ago..., scholasticas opiniones oportere à decretis sejungere. »

Divisionem sequuntur definitiones duæ. Opinio versatur in his quæ non pertinent ad fidem : decreta vero in his quæ ad fidem pertinent. Hæc perspicua ex sese, ex iis quæ sequuntur patebunt clarius. His ergo positis, propositiones explicandæ.

Prima. Nihil necesse esse sequi plurimorum opinionem, neque etiam communem, neque etiam omnium : quæ propositio tres habet partes.

Quoad plurimos attinet : « In scholastica, inquit, disputatione, plurium auctoritas theologum obruere non debet ; sed si paucos viros, modo graves, secum habeat, poterit sane adversus plurimos stare : non enim numero hæc judicantur, sed pondere.2 »

De communi opinione non Scholasticorum tantum, sed etiam Patrum, ita decernit : « Si non quævis illorum (Patrum scilicet) etiam in re gravi, communis opinio fideles astringit, sed firmum constansque judicium ; ecquid de recentioribus Scholæ theologis dicere nos oportet, quos veteres illi longe, et vitæ merito, et Scripturarum usu, et auctoritatis pondere superarunt3 ? »

Quare eodem loco quæstionem illam tractans : « An Matrimonium sine Ecclesiæ ministro contractum, sit vere et proprie sacramentum, » cum ille pro ministro pugnet, ac sacramentum esse neget, sibi quidem objicit doctorum multitudinem ab ipsius sententia abhorrentem ; tum hac responsione se tuetur : « Ostendam ergo primum opinionem illam communem esse, non Scholæ dogma firmumque judicium.4 » Ac paulo post : « Si Thomistæ omnes cum Scotistis existant, si cum antiquis juniores velint contra me pugnare, tamen superior sim necesse est. Non enim, quemadmodum nonnulli putant, omnia sunt in theologorum [561] auctoritate : est quædam tamen ita perspicua veritas, ut eam infirmare nulla res possit. »

Idem tamen in re gravi temerarium esse docet ab omnium omnino consensione recedere. Sic enim loquitur : « Ex auctorum omnium scholasticorum communi sententia in re quidem gravi, usque adeo probabilia sumuntur argumenta, ut ullis refragari temerarium sit.5 » Vide quid efficiat, ubi de opinione agitur . Concors sententia theologorum omnium efficit scilicet probabile argumentum tantum, quod contemnere sine temeritate non possis : sed ita, si sit omnium in re quidem gravi, concors sententia .

Hæc ille de opinione : sed qua nota internosci possit ab opinione decretum , sic exequitur.

Secunda propositio. Cum ex definitione decretum versetur in his quæ pertinent ad fidem, opinionis nota est, ubi non adscribitur illud, « hæreticum, erroneum, aut id firmiter catholicis amplectendum, aut aliquid simile6 ; sed id quoque oportet ex certo judicio, non ex opinione dicatur . Nam

Tertia propositio est : An aliquid sit de fide, ad quæstionem et opinionem pertinere potest. Unde emergit.

Quarta propositio. Certa nota est aliquid tradi, ut quod sit vere de fide, neque in quæstione et opinione versetur, « si expresse et proprie à fidelibus firmiter credendum, aut tanquam dogma fidei catholicæ accipiendum dicatur ; vel aliis similibus verbis, aliquid esse Evangelio doctrinæve apostolorum contrarium dicatur. Dicatur, inquam, non ex opinione, sed certo et firmo decreto, » Ergo et illud de fide est, hæreticum est, erroneum est, ex opinione dici potest ; neque tum quæstio statim transfertur ad Scholæ decretum, sed intra opinionis lineam continetur. Exemplum affert : « Licet enim Durandi7 opinio reprobetur, [562] capite Gaudemus , de Divortiis : sed qui dixit : Verum absonum hoc videtur, et inimicum fidei christianæ, (quæ verba sunt Decretalis) is noluit hæreseos illum condemnare ; verbum enim videtur , judiciorum infirmat certitudinem.8 »

Quod hic de conciliorum summique Pontificis sententia dixit, alibi ad privatos doctores merito confert ; ac jam audivimus ita de beato Thoma disserentem : « Cum dixerit videri, hoc ipsum sensisse quod dixerit, videri modo, non etiam oportere.9 »

Quare quos audimus dicentes : Existimo ; censeo, videtur esse de fide, vel mihi, vel aliquibus est de fide, quæ in hac quæstione, etiam posterioris ævi doctorum pars longe est maxima, eos, auctore Cano, ex opinione, non ex certo firmoque judicio dixisse scito ; et cum res opinionis sit, valere nimirum ea, quæ de opinione diximus.

Non tamen sufficit, ut aliqui, vel multi, vel unius ætatis etiam plurimi , majore forte confidentia quam doctrina, absolute certòque dicant : De fide est, erroneum est, hæreticum est. Sed

Quinta et ultima propositio, quam ex Cano depromimus, hæc est : « Concordem omnium theologorum Scholæ, de fide aut nioribus sententiam contemnere, si hæresis non est, at hæresi proximum est.10 » Et alibi apud eumdem : « Si scholastici theologi aliquam itidem conclusionem firmam et stabilem uno ore omnes statuerint, atque ut certum theologiæ decretum fidelibus amplectendum constanter et perpetuo docuerint, illam ut catholicam veritatem fideles sane amplectemur.11 »

Vides quæ certa, fixaque et inviolata theologiæ decreta sint, in ea consentire debere firmam stabilemque ad perpetuam scholasticorum omnium, non ex opinione, sed ex certo firmoque judicio profectam sententiam. Qua ex re confirmatur id quod sæpe diximus : qui ita concludunt, nunc, vel, hoc tempore omnes Scholastici ita sentiunt, ab his suam quoque enervari statim infirmarique conclusionem : ut exinde constet id, quod statuunt, ad hæresim aut errorem in fide minime pertinere posse ; cum vel hinc, ipsis quoque testibus, traditionem certum ab eorum [563] sententia abesse constet. Fides enim non est temporum, ut aiebat ille præclare, sed Evangeliorum.

Quæ quidem à me dicta sunt, ut sæpe monui, eo rerum statu, quo nullum novum interpositum est Ecclesiæ decretum, ad antiquam traditionem clarius et expressius declarandam. Qui enim in quæstionibus, quales nostræ sunt, quæ a trecentis fere annis inter catholicos agitentur , nulla ejusmodi auctoritate ducti, ad novas censuras repente prosiliunt, eorum profecto numero sunt, quos dicebat Canus, « de rebus gravissimis temeritate quadam, repentino quasi vento incitatos , ferre sententiam12 : » qui quidem quo vehementius alios condemnarint, eo profecto luculentius, non in illis hæresim vel errorem, sed in seipsis temeritatem, iustitiamque produnt.

Quare, his positis, omni ratione pervicimus, nos ab omni ejusmodi censura plane absolutos esse. Quadruplici enim veluti gradu tuli invictique consistimus. Primus est : tantum abest ut mota quæstione concors fuerit adversum nos ac perpetua et stabilis Scholasticorum omnium sententia, ut attenta quidem universa temporum serie, non tantum auctorum gravitate , verum etiam numero, superiores simus ; neque tantum privatos doctores innumerabiles, verum eliam theologicas Facultates multas, easque celeberrimas, decreto quoque facto, consentientes habeamus. Hoc primum. Alterum : tantum abest ut mota quæstione, Ecclesia congregata ipsique Pontifices judicium interposuerint suum, ut potius consulto à judicando saltem temperarint, resque integras reliquerint. Tertium : ex eo consequens est, ut si privati doctores posterioris ævi, consulto tacente Ecclesia, censorias notas vel maxime adhibuissent, non nisi temeraria ; præcipitesque haberi possint. Postremum : nequidem id fecerunt, certo judicio concordique sententia, sed his plane verbis, quæ opinionem, non autem firmum decretum indicent.

Jam vero cum certa pro nobis, atque omni auctoritate firmata, synodi Constantiensis decreta proferemus, quinta quæstio erit : quo illi loco sint, qui tantæ auctoritati contradicant ? Sed eam [564] quæstionem ad aliam hujus operis partem reservamus. Hic nos tutos esse probasse sufficiat.

Cæterum cum Melchioris Cani proferimus auctoritatem, non propterea omnia, quæ hæc tractando, magnifice de scholasticis doctoribus edixerit, à nobis comprobata esse volumus, quale est illud : « Scholæ auctoritate res plurimas ab Ecclesia esse definitas13 ; » cum potius videatur dicere debuisse, perpetuæ traditionis auctoritate definitas fuisse : cujus traditionis Scholæ doctrina, pars aliqua haud quidem contemnenda fuerit. Neque magis probamus illud : « Omnes simul Scholæ theologos, uti retulimus, errare non posse ;... quod eorum error, error esset Ecclesiæ, utpote, cum ad decernendum hujusmodi res, non alios Ecclesia quam theologorum oculos habeat, qui si fallerentur, totum Ecclesiæ corpus, in suo facerent errore versari.14 » Quasi episcopi, veri Ecclesiæ doctores à Christo instituti, nihil ipsi per sese sapiant et intelligant ; aut Scholastici tantum, non autem vel maxime, qui in publica Ecclesiæ cathedra, verbum divinum catechismum que tradant, audiendi sint ; quæ et alia quo sensu probanda, vel intelligenda sint, in medio relinquimus. Id unum contendimus, ut illius quoque, qui Scholasticis plurimum tribuat, calculo, à quorumdam Scholasticorum censuris tuti et illæsi simus.

Footnotes

  1. Melch. Can., lib. viii, c. v, p. 320, 329. ↩

  2. Ibid. , c. iv, p . 317. ↩

  3. Ibid., c. v, p. 320. ↩

  4. Ibid ., p. 323, 324. ↩

  5. Melch. Can., ibid., c. iv, p. 317. ↩

  6. Ibid., c. v, p. 324 . ↩

  7. Is est episcopus ille Mimatensis, canonistarum xiii sæculi facile princeps, qui Speculator dictus est, edito nempe libro, cui titulum fecerit : Speculum Juris. Observandum est Durandi nomen, in allegata Decretali nusquam, reperiri, et hanc esse damnatam propositionem ; « Quia Pagani circa plures insimul feminas affectum dividunt conjugalem utrùm post conversionem omnes, aut quam ex omnibus volunt retinere valeant, non immerito dubitatur. » (Edit. Leroy). ↩

  8. Melch. Can., ibid. Vid. Decr. Greg. IX , lib. IV, tit. ix, c. viii. ↩

  9. Can., ib . viii . c. v, p. 321. ↩

  10. Ibid. , c . iv, p. 318. ↩

  11. Ibid., lib. XII, c . vi, p. 492. ↩

  12. Can., lib. VIII, c. v, p. 320. ↩

  13. Can., lib. VIII, c. v, p. 319. ↩

  14. Ibid., lib. XII, c . vi, p. 493. ↩

Chapter 34 of 49