Epistola CCCXLII. D. Campionus ad Episcopum Meldensem. Romæ, septembris 1698
Jàm non propter aliorum loquelam credo benignitatis uberrimum fontem in Benigno; sed quia ego audivi, ego vidi in benignissimà, quam mihi illustrissima vestra Dominatio direxit, epistolà. Totum sanè illustrissimae vestrae Dominationis aninium occupavit Spiritus ille puri castique amoris, cujus causam agunt vestrae elucubrationes ; quandoquidem ipsae familiares litterae spirant quàm maxime nobilissimum ejusdem Spiritûs fructum, benignitatem. Illud vestrae illustrissimae Dominationis erit, prae-dictum Spiritum non concludere sub angustis terminis ejus quem tanto honore dignamini. Equidem naturis rerum se accommodât Spiritus, qui Deus est, ubi eas operi praemovet. Sed et est aliquandô ut earum tarditatem socordiamque praeveniat juxta gratiam suam, quae nescit tarda molimina; fitque, cujus cor éructât verbum bonum, calamus velociter scribentis.
Quotidiè major in Italià nécessitas urget evulgaudi contra falsas orationes antidotum, quod unicè hucusque reperio propinatum in libris vestrae illustrissimae Dominationis de Statibus orationis. Ut malo serpenti possit mederi verbum bonum, quod à vobis acceptum eructare disposui de licentià vestrae illustrissimae Dominationis; vestrum sit meam tarditatem praevertere abundantià vestri spiritus, ut velociter scribam quae purioribus animabus communicatae à Specioso prae fidelis hominum diffusae sunt gratiae è labiis vestris. Et verô non me reliquit adeô segnem, ut profiteri non debeam, totis jam decem libris translatis, versari nunc in vertendis additionibus, quas ad calcem tractatùs in secundà editione duxit inserendas illustrissima vestra Dominatio.
Quoniam verô de additionibus sermo contigit, erunt forte qui satiùs habeant ut suis locis reponantur; mihique ab initio sententia haec arridebat, petità priùs vestrae Dominationi illustrissimae venià. Caeterùm agnovi quod ut iisdem necterentur, necessarius esset aliquis circuitus novarum periodorum, quas de meo addere scelus mihi ducerem ; ne scilicet nobilis adamas vinctus prodeat circulo ferreo. Proptereà etiam in versione, quantum potui, adhaesi litterae ; mihique liberum id unicè volui, ut aptarem stylo italico venustatem gallicam, ne scilicet asperior currens oratio, si ad verbum redderetur, lectorem retardaret. Vertam hàcce methodo Præfationem, et Acta quietistarum quantociùs, ut permutent occupationes complures ab aliquot Romanis Congregationibus mihi commissae in dies, quarum expediendarum causa fateor me hucusque pluries abrupisse filum versionis.
Illud in sinum vestrae Renignitatis refundere debeo, quôd non nemo conscius meae translationis significavit utilissimum fore, si tractatui illustrissimae vestrae Dominationis conjungerem Litteram pastoralem illustrissimi ac reverendissimi archiepiscopi Parisiensis de eodem argumente Sed qui ego audeam, sine ejusdem archipraesulis venià, mittere meam falcem in messem illius, et sine vestra in unum manipulum colligare?
Quod ad meam dissertationem de necessitate amoris initialis ad sacramenta mortuorum, compléta jàm fuit impressio : solùm restât conferre, juxta stylum Romanum, exemplaria typis édita cum originali scripto, ut permittantur evulgari. Celebris est illa quaestio, et à compluribus tractata, ut mihi verendum fuisset ne actum agerem. Nihilominùs notaveram scholasticos modernos multùm obstare necessitati, adeô ut in Decreto Alexandri VII fuerit insertum, communiorem in scholis esse opinionem, quae negat prædictam necessitatem ; et praeoccupati scholastici ra-tiunculis, quas ad scholae amussim non vident dissolutas, etiam hic in Urbe, ubi aliàs frigescere incipiunt opiniones laxiores, non sibi satisfaciant juxta suam methodum. Operæ proptereà pretium existimavi illis abripere scholae principes, sanctos Thomam, Ronaventuram, Albertum Magnum, Alexandrum Alensem virosque persimiles, quorum rationibus et principiis, ad evidentiam, meo videri, confirmavi necessitatem amoris initialis ; quas verô è contra modérai ratiunculas urgent, scholasticâ methodo facillimè dissolvi.
Utinàm in eà elucubrandâ potuissem sedere ad pedes vestrae
Dominationis illustrissimes : profectò sperassem voce Pauli in illos tonare : Qui non amat Dominum Jesum Christian, anathema sit. Diebus hisce licebit facile public! juris eam facere, et mittam eam vestrae illustrissimae Dominationi per tabellarium sequentis hebdomadæ, ut vestra cura educetur quae vestro spiritu non potuit nasci. Quam sanè si exceperitis, dissolvetur vetus problema : Nùm plus educatione quàm nativitate conceptus proficiat ? habebit enim, quod per me non habuit, per illustrissimam vestram Dominationem.
Quoniam autem semel cæpi, loquar ad Dominum meum pulvis et cinis : Quid est quod Dominus meus in Epistolà scribit se sanctum Thomam habere ducem, quasi unus vos præeat Doctor angelicus ; cùm Patrum omnium velut encyclopedia sint vestri libri, etiam mysticorum, quorum sensa perquiritis, et sanam doctrinam proponitis ? Sanè salebrosam orationis passivae segetem nemo utiliùs, nemo salubriùs tractavit, adscità saeculorum omnium traditione, non unius tantùm Angelici doctrinà, licèt angelicâ methodo.
Sed si gloriamini habere ducem Angelicum, gloria vestra sit Angelicum imitari. Vix fuisse crediderim, qui me operosiùs dissentiret à doctrinà sancti Thomae, praesertim in materiis de gratià et amore Dei, in quibus explicandis prenait ille vestigia sancti Augustini, magistri gratiae et prodigii amoris. At ille solis, quem gestat in pectore, radio evibrato, suae cælestis doctrinae fecit discipulum et admiratorem. Radio vestrae Benignitatis percellar, illustrissime Domine, ut qui admiror vestram doctrinam et pietatem, utriusque possim calcare vestigia; et vivam exindè discipulus, qui vivo, illustrissimae et reverendissimae vestrae Dominationis humillimus, obsequentissimus et addictissimus famulus.
Franciscus-Maria Campionus,
Apostolicus in Urbe cleri examinator.
Chapter 358 of 363