Skip to the text

Caput 10

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater dei monet quandam reginam mundanam moribus, quod conuertat se ad deum, dando de se deo folia, flores et fructum virtutum in loquendo et audiendo bona et amando deum et proximum.

Mater dei loquitur sponse dicens: Dic regine, quod ego mater misericordie recepi eam tanquam nucleum in pomo corrosum, qui non erat pulcer ad videndum sed amarus ad gustandum et insipidus ad gluciendum. Verumtamen plantaui eam in terram longinquam, vt portaret fructum bonum. Ergo sicut arbores proferunt de se folia, flores et fructus, sic ipsa debet portare folia virtutum, scilicet audiendo libenter verba dei, que vtilia sunt anime et similia foliis arborum. Loquatur eciam illa, que honoris sunt dei et vtilitatis proximorum, quia tunc ipsa portat pulcros flores. Diligat quoque deum et proximum et tunc habet optimum fructum. Sed ipsa nunc loquitur libenter scurrilia et ea, quibus acquirere potest mundi honorem et fauorem, et ideo conuertat se ad me, scilicet portando filio me auditu et locucione et opere caritatis fructum illum, qui ei dulcius sapit, hoc est animam suam, quam precordialiter desiderat possidere.

Chapter 11 of 62