Caput 16
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus prohibet cuidam regi, ne recipiat quendam adulatorem et sagacem in consiliarium, quia cupidus et dolosus est, et comminatur regi, si contrarium faciat.
Filius dei loquitur ad sponsam de quodam sagaci homine adulatore, quem rex quidam volebat exaltare et in consiliarium recipere, dicens: Ille homo, quem tu cognoscis, quem nunc rex in consiliarium recipere vult, lupus est. Et quid aliud facturus est, nisi vt rapiat et gluciat et fallat? Ideo dico, quod, si amiciciam meam querit inuenire rex, caueat et recedat ab amicicia et conuersacione illius, non tribuat ei vnum minimum passum terre, quam ille querit ab eo, non iuuet eum hominibus vel muneribus suis. Quia ille vellera habet ouina, sitim inextinguibilem, et fraudis venenum in corde. Si vero rex audierit consilia eius et vult amiciciam eius et dissoluerit se cum eo confidendo plenarie de eo, reprobabitur a me et erit prouerbium et ridiculum multorum dicencium:
Ecce rex similior est asino coronato quam principi. Et eciam timendum est ei, ne cum dolore amittat regnum. Filius loquitur: Domina illa prius michi cara nunc conuersa retrorsum querit de semine lupi fructum coniugii de fructu suo contra voluntatem meam et verba mea. Ideo scito pro certissimo, quod de fructu eius non gaudebit nec radices altas dabit semen eius nec incole gaudebunt de herede. Quia rex iusticiam non habuit ad regnum, quia minor supplantauit maiorem.
Chapter 17 of 62