Caput 11
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus reprobat vnum votum continencie coniugalis, quod quidam rex et regina coniuges vouerunt sine consilio et deliberacione matura, ne inde maius malum et detraccio oriatur.
Postquam quidam rex et regina habuerunt duos filios, vouerunt votum castitatis et continencie inter se. Super quo requisita sponsa, quod oraret deum, christus apparens dixit ei: Scriptura dicit, quod homo non presumat separare, quod deus coniunxit. Quis enim audeat mutare illud, quod racionabiliter in lege dei approbatum et sanctitum est? Veruntamen ex iusta causa carnale bonum quandoque mutari potest in spirituale bonum, et tunc non est solucio coniugii sed translacio quedam, quando duo cum deliberacione matura et consilio consenciunt in melius bonum ex caritate dei. Sed iste rex et regina consenserunt in vnum apparens bonum sed non discretum, quia altera pars consentit voto continencie ex feruore nouicio et ex zelo indiscreto et leuitate animi, alia vero pars ex quadam placencia et impulsu subito et causa fugiendi dolores.
Ideo tucius est et laudabilius redire ad primam legem matrimonialis copule, ne forte, si indiscreta continuauerint et temptaciones creuerint et penitudo assumpti propositi accesserit, oriatur inde maius malum et occasio detrahendi. Veruntamen in istis faciant isti duo secundum consilia sapientum, quia non est peccatum retractare sapienter, quod indiscrete inchoatum et attemptatum est.
Chapter 12 of 62