Skip to the text

Caput 14

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus dicit sponse de regina supra proximo dicta, quod illa reputat graue dictum consilium dei. Ideo annunciat ei, quod, nisi obedierit cito, vita eius erit breuis, racio reddenda in iudicio grauis et finis dolorosus.

Christus loquebatur ad sponsam de regina supra proxima dicta dicens: Regina illa, de qua prius dixeram tibi, consilium quesiuit a me per te et audito consilio, quod dedi ei, videtur sibi grauissimum. Et ideo modo dic ei, quod erat quedam regina tempore helye prophete, que dilexit quietem suam plus quam me, et persequebatur verba veritatis et credebat stare per prudenciam suam. Ideo contigit, quod non solum contempta et despecta fuit ab omnibus sicut prius honorata, sed eciam in morte sua tribulata fuit. Et propterea ego deus, qui clarius video et scio futura, dico nunc isti regine, quod tempus suum breue est, computus quem redditura est in die iudicii grauis est et finis suus non sicut principium erit, nisi obedierit verbis meis.

Chapter 15 of 62