Caput 6
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Imperator christus docet reges diligere populos subditos tenendo rectos modos regiminis, precipiens eis quod amoueant consuetudines iniustas et prauas.
Filius dei loquitur ad sponsam: Dixi prius, quod rex diligeret populum et communitatem regni sui. Tunc autem ostendit se diligere eam, quando eam permittit vti legbis approbatis, si super communitatem et populum crudeles non dominantur exactores et collectores, si nouis adinuencionibus et imposicionibus tributorum non oneratur populus, si hospitalitate onerosa et insolita non aggrauatur. Poterit tamen rex ad impugnacionem infidelium humiliter petere auxilium a populo et communitate regni, si necessitatur, sed caueat, quod necessitas illa non veniat in consuetudinem et legem. Studeat eciam rex ammouere consuetudines contrarias saluti animarum et maxime illam diutine antiquatam, que continet quod quando naues in littore potestatis sue periclitantur tempestate, domini nauium et mercimoniorum priuantur bonis, que littori aduehuntur.
O quam impiissima crudelitas est afflicto affliccionem addere! Sufficit enim afflicto ad cumulum doloris sui perdere nauem, vt bona alia non distrahantur. Ergo rex istam consuetudinem et alias prauas et iniustas auellat a regno suo et inueniet maiorem graciam et profectum in oculis meis.
Chapter 7 of 62