Skip to the text

Caput 12

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus docet hic reges, cum quali discrecione debeant reprehendere vxores suas, et monet pulcre vnam reginam deuotam, quod sit humilis et compassiua miseris, plena caritate, prudens et modesta.

Filius dei loquitur ad sponsam: Vbi arista esset iuxta cor, non est subito et precipitanter auellenda, sed paulatim et leniter resecanda. Sic mulier bona est et diligenda, sed tamen homini tendenti ad perfeccionem quandoque impedimentum est. Et ideo homo, qui ligatus est ad vxorem per matrimonium, vbi videt periculum suum, quandoque lenibus verbis vtatur more monitoris, quandoque moderate seuerioribus more doctoris, quandoque more medici resecacionibus. Quia mulier prudenter audienda est, vt consoletur, modeste et secrete arguenda est, ne contemnatur, honeste erudienda et quandoque non audienda, ne iusticia dimittatur. Propterea ad reginam pertinet humilitas animi, modestia operum, prudencia agendorum, compassio miserorum.

Nam prudencia mulieris mitigatus est dauid, ne faceret peccatum; humilitate peruenit hester ad regnum et perseuerauit; sed superbia et cupiditate deiecta est iezabel. Et maria mater mea propter compassionem et caritatem facta est mater omnium in celis et in terris. Ergo quia regina ista pro qua tu oras per te querit a me consilium, responde ei ex parte mea et dic ei, quod ipsa habet aliquas infusiones et suggestiones a duobus spiritibus, scilicet a bono et malo spiritu, quas ego indicabo tibi alia vice.

Chapter 13 of 62