Skip to the text

Caput 9

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Imperator christus loquens sponse de quadam regina nouiter desponsata regi dicit, quod ex illo coniugio non orietur salus regno sed tribulacio quia ipsa de damnato semine ab ecclesia nata est et infra etatem legitimam desponsata.

Filius dei loquitur sponse de quadam regina, quam rex acceperat in coniugem de semine damnato ab ecclesia et infra etatem legitimam dicens: Attende filia et scias, quod in omni coniugio christiano tenetur esse etas et consensus legitimus, sed in istis nichil horum est. Et ideo istud matrimonium simile est pupis et ludo puerili ex eo, quod gloria temporalis ab istis queritur et non lex christiana et honor dei, et ideo ex isto coniugio orietur tribulacio et non salus regno. Et licet ista nouella regina, filia parentum damnatorum ab ecclesia, non portabit iniquitatem patris, numquam tamen de semine prouocantis me ad iram veniet populo salus et fructus. Et ideo ysaac monuit filium suum recipere vxorem de generacione sua, ne ipse contaminaretur a populo, cui iratus erat deus.

Chapter 10 of 62