Skip to the text

Caput 55

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus consolatur sponsam et dicit ei, quod non sileat verba dei sibi reuelata, eciam si ex hoc improbetur, nec ea loquatur propter laudes hominum, quia quibus diuina consilia dantur, si eis obedierint, obtinebunt misericordiam promissam. Si vero contempserint, incurrant iusticiam.

Filius dei loquebatur ad sponsam dicens: Tu, que spiritualia vides, non ideo silere debes, quia vituperaris, nec ideo loqui, quia laudaris ab hominibus, nec timere debes ex eo, quod verba mea tibi diuinitus reuelata contemnuntur et non statim perficiuntur. Nam illum, qui me contemnit, iudicat iusticia, illum vero, qui obedit michi, remunerat misericordia, et hoc dupliciter: primo quia pena peccati aboletur de libro iusticie, secundo quia merces augetur iuxta satisfaccionem peccatorum. Et ideo omnia verba mea sub hac conclusione mittuntur, videlicet si hii, quibus verba mea mittantur, audierint et crediderint et illa opere adimpleuerint, quia tunc promissa mea complebuntur. Propterea et israhel nolens precepta mea sequi dimisit viam rectam et compendiosam et iuit per viam prauam et laboriosam, et factus est omnibus odiosus, quorum multi sunt in inferno, plures vero in celo.

Sic eciam est et nunc. Nam populus istius regni, quem ego plagaueram, non est propter plagam humilior factus nec obediencior, sed factus est audacior contra me et magis contrarius michi. Post hec autem audiui vocem dicentem: O, inquit, fili mi, qui humanum genus liberasti morte tua de inferno, surge et defende te, quia multi viri et mulieres excluserant te a corde suo. Ingredere igitur regnum sapienter sicut salomon, aufer de postibus summas portas fortiter sicut sampson, pone obsidionem contra clerum et decipulas ante pedes militum, deterre mulieres cum armis et deice pontes coram communitate populorum! Nullusque inimicorum tuorum euadat, antequam cum vera humilitate illi petant misericordiam, qui contra te indurantur.

Chapter 56 of 62