Skip to the text

Caput 57

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Mater dei dicit sponse, quod propter tria peccata plaga dei venit super regnum, et ideo deus propter alia tria bona placari potest.Primo quod gentes assumant humilitatem veram et honestatem in habitu; secundo per certas elemosinas, tercio processiones et missas hic contentas.

Mater dei loquebatur ad sponsam dicens: Propter tria peccata plaga venit super regnum, scilicet propter superbiam et incontinenciam et cupiditatem, et ideo deus placari potest per tria, vt tempus plage abbreuietur. Primum est, quod omnes assumant veram humilitatem in vestibus, habendo vestes moderatas, non nimis longas more feminarum nec nimis strictas more scurrarum nec scissuras vel fissuras vestium dispendiosas et vanas et inutiles, quia talia displicent deo. Corpora eciam sua sic honeste gerant, vt nec prominenciora appareant, quam deus creauit ea, propter ostentacionem, nec breuiora vel subtiliora per aliquas ligaturas vel nodos vel similia artificia, sed omnia sint ad vtilitatem et honorem dei.

Mulieres eciam deponant vestes ostentacionis, quas propter superbiam et vanam gloriam assumpserunt, quia dyabolus dictauit mulieribus contemnentibus mores patrie sue antiquos quandam nouam abusionem et ornamenta indecencia in capitibus et pedibus et reliquis membris ad prouocandum luxuriam et irritandum deum. Secundum est, quod fiant elemosine cum hilaritate mentis. Tercium est, quod quilibet parrochialis sacerdos semel in mense per annum integrum cantet missam de sancta trinitate. Ad quam totus populus eius conueniat confessus et contritus, et ieiunet illa die orando et obsecrando intente, vt peccata remittantur et ira dei mitigetur. Episcopi quoque similiter in quolibet mense faciant per se ipsos vel per alios in cathedralibus ecclesiis suis processiones solennes celebrando missam de sancta trinitate, et colligant pauperes lauentque humiliter pedes eorum.

Chapter 58 of 62