Proœmium
NO
This image does not contain any tables. It contains text.
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
This image does not contain any tables. It contains text.
DE MEDITATIONE
DE MEDITATIONE
COGITATIONES meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. Job xx, 2.
Intellectus et voluntas sibi invicem sunt connexa, atque se mutuo in agendo perficiunt. Nam et actio intellectus, puta cognitio, meditatio seu consideratio, sine affectione informis est, nuda, inefficax. Voluntas quoque de se cæca perhibetur et indigens dirigi intellectu, qui est veluti oculus voluntatis. Propter quod voluntatis objectum est bonum intellectum, id est intellectualiter apprehensum seu cognitum. Hinc bonæ, virtuosæ et sanctæ affectiones voluntatis ex sinceris, utilibus salubribusque meditationibus oriuntur, dependent et conservantur. Ad omnem igitur profectum ac salutem animarum nostrarum necesse est custodiæ intellectus insistere, evagationibus mentis resistere, ac per hoc virtuosis invigilare affectibus. Propterea Salomon dixit: Omni custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit.1 Denique Christus, fons vitæ et judex noster, deprompsit: Beati mundo corde.2
Hinc, frater carissime, ante aliquot annos me rogasti ut meditationes meas tibi conscriberem. Ex qua petitione rubor (fateor) me depressit, protinusque respondi: Distractiones meas et phantasias inanes potius possem conscribere tibi, si ad ædificationem prodesset. Interea, te in petitione persistente, cogitavi obtemperare pro posse, non tam eas quas habeo, sed quas merito haberem tangendo.
DE MEDITATIONE¹
Footnotes
Chapter 1 of 15