Articulus 3
Increpatio ignaviæ, negligentiæ et irreverentiæ miserarum ac infelicium animarum nostrarum coram Altissimo.
FREQUENTER Deus per Prophetas contra impudenter peccantem conquestus est; nunc inquiens: Projecisti me retro corpus tuum;1 alibi vero de inverecunde peccantibus: Verterunt (dicens) ad me dorsum et non faciem, et ambulaverunt ex adverso mihi.23 Diffusius quoque per Salomonem: Pro eo quod vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui adspiceret;4 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, quum vobis quod timebatis evenerit. Similem etiam sententiam per patrem Salomonis Judex deprompsit cœlestis, dicendo: Qui habitat in cœlis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos; tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.5 Quid his horribilius dici potest aut cogitari? Quapropter Psalmographus oravit: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me;6 et sanctificatus in utero Jeremias (de quo in commento ejusdem protulit sacer Hieronymus: Certe neminem æstimo sanctiorem Jeremia): Corripe me, Domine, verumtamen in judicio (haud dubium quin discretionis), ne forte ad nihilum redigas me. Certe, ut fatur Apostolus, horrendum est incidere in manus Dei viventis, adeoque horrendum, ut sanctus Job dixerit, affectuosissimeque precatus sit: Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
Quid ad hæc dicis, o misera anima mea? Quid dissimulas? Quid torpes et marces ignavia? Cur per multa distraheris, et vanis ac frivolis cogitationibus dissiparis? Imo cur cum dæmonibus in turpibus et vilibus imaginationibus fornicaris, præsertim quum habeas tot tamque copiosissimas meditationum salubrium materias, tot necessariarum ad salutem atque profectum cogitationum copiam et objecta, tot nobilium ac cœlestium considerationum et contemplationum causas, incitamenta, et occasiones præclaras, consolatorias ac jucundas? Usquequo ebria eris vino, insana et amens? Digere paulisper, imo totaliter evome vinum uvarum Sodomæ et suburbanorum Gomorrhæ quo mades, quatenus expurgata a vitiosis ac infernalium fluviorum gurgitibus, fonti vitæ propinques, ac torrente voluptatis deificæ potari, perfundi, repleri incipias. Væ tibi, quæ hominum magis quam Dei honoras præsentiam; quæ in summi Dei præsentia et adspectu non horres cogitare, revolvere, loqui, admittere, facere quod coram notabilibus et reputatis personis vel hominibus verecundareris loqui aut agere, sicque tam viliter habes te coram angelo tuo sancto, tui custode, imo et coram omnium Sanctorum exercitu. Nonne frons mulieris meretricis facta est tibi, quæ de tam enormi impudentia, irreverentia et perversitatibus tuis non vehementissime erubescis nec expaves coram cordium indesinenti inspectore ac judice Deo, cui loquitur sanctus Job: Nonne ipse considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat?
Præterea te hic, o excæcate et miser, convenio, qui frequenter ais te valide admirari, quod Deus naturaliter pius atque misericors peccata tam dire ulciscitur, ut pro uno mortali peccato pœnam infligat tam intensive quam extensive intolerabilem et ineffabiliter gravem, utpote æternalem, potissime quum tam grandis sit humana fragilitas, et pronitas hominum in omne malum. Certe id accidit, quia non ponderas enormitatem peccati ex omni parte qua pensanda profunde ac rite foret. Atqui, frater mi, non minus miror ineffabilem misericordiam, longanimitatem et patientiam Dei erga iniquos, quam prætactam districtionem divinæ justitiæ.
FRATER. — Circa hæc sciscitor qualiter dicat Hieronymus, Neminem æstimo sanctiorem Jeremia; quum dicat Salvator, inter natos mulierum non surrexisse majorem Joanne Baptista.
AUCTOR. — Hieronymus, qui præallegato loco dixit verba jam tacta, alibi loquitur: Omnibus illis, puta Prophetis, secure Apostolos præfero. Itaque secundum diversas considerationes Sancti de eadem re diversimode interdum loquuntur, nunc hunc, nunc illum præferendo. Nam et de unoquoque confessore cantat Ecclesia: Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi. Quis autem simpliciter sanctior sit, Dei est judicare, juxta quod Salomon protestatur, dicens: Spirituum ponderator est Dominus.
Footnotes
Chapter 4 of 15