Skip to the text

Articulus 11

De meditanda Christi conversatione.

QUI se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.1 Tota verorum Christianorum occupatio, tota Christifidelium intentio et omnis eorumdem affectio, in passione consistit unigeniti Filii Dei. Mysterium hoc magnum est, imo profunditatis immensæ, omnium gentilium philosophiam transcendens, universam naturalis inquisitionis artem excedens.

O abditum ac profundissimum divinæ theoriæ objectum, speculamen radiantissimum, qualiter per mortem vitæ a morte æterna redemptum sit genus humanum! Primi illi parentes, imo peremptores suæ propaginis, suæ prævaricationis demerito suam infecerunt posteritatem, ita ut originalis dono justitiæ sit privata, velut si princeps aut rex terrenus subtrahat militi suo bonum feudale, quod ei largitus fuit pro se et sobole sua, dummodo sub obsequio fidelis persisteret. Quemadmodum ergo universitas posterorum sui progenitoris demerito tanto gratiæ dono est destituta, ita virtute et merito sui Creatoris in assumpta ab illo pro ipsis humanitate a tanto damno est reparata, imo et eminentioribus gratiarum muneribus decorata. Etenim cunctis in incarnatum Filium Dei credentibus, dedit potestatem filios Dei fieri atque salutem consequi æternalem.2 Itaque merito obedientiæ Christi, et eorum quæ ipse pro nobis assumpsit, effecit ac pertulit, salvati sumus, in quantum Filius Dei ex summa caritate, maxima pietate, plenissima obedientia, tam vehementissima humilitate, se ipsum et Patrem honoravit æternum, ac hostes humanæ prostravit salutis. Viam quoque efficacissimam pertingendi ad bravium vocationis supernæ, in se ipso et per se ipsum monstravit exemplis suis et documentis, dans item saluberrima ac sapientissima consilia, per quorum observantiam compendiosius ac gloriosius ad beatitudinem illam immensam perveniatur: quæ in se excellentissime adimplevit, in omnimoda hic vivens paupertate, in summa humilitate, in tranquillissima patientia in persecutione multiplici.

In his, o anima mea, bonum est nos permanere, atque cum Domino Jesu quasi in sua pueritia ambulare. Exeamus cum sanctissima et supermundissima Virgine a Nazareth versus Bethlehem, imminente jam puerperio ejus; et dicamus ad Joseph: O tu, bone et innocens senex, quo ire disponis cum tenerrima, incomparabiliter morigerata Domina ista, instante nunc partu ipsius? Ubi pro ea invenies quietum et aptum hospitium in tanta itinerantium copia? Audiesque eum tibi in spiritu respondentem: Mysterium est a Deo dispositum; ipse cuncta in itinerario isto juxta altitudinem et excellentiam providentiæ suæ disponet. Et tu dices: Sequar vos a longe, si forte in aliquo potero vobis deservire, et Dei mirabilibus interesse, ad promulgandum et protestandum de ipsis.

Sicque propinquante jam media nocte, contemplare quemadmodum benedictissima virgo Maria, familiarissima Deo, ferventissima mente, devotione plenissima, genibus flexis affectuosissime orans pro mundi salute, ac Deo Patri præcordialissime gratias agens, instantanee parit Deum et hominem in una persona; moxque gaudebis in spiritu impleta esse Prophetarum oracula, et natum esse regem Messiam, jamque in mundo opus esse divinitus factum, majus, mirabilius atque præclarius ipso mundo: in quo incomprehensibili opere artifex ille omnipotens, et prorsus infinitæ sapientiæ auctor et opifex, immensitatem sapientiæ, omnipotentiæ ac benignitatis suæ gloriosius ac eminentius declaravit quam in productione mundi totius.

Præterea audi angelum sanctum pastoribus protestantem: Annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.3 In horum auditione et denuntiatione etiam tu ipse intime gratulare, Deo totis viribus gratias age, et de tam inæstimabili pietate et gratia humano generi exhibita et impensa totis exsulta præcordiis, eo quod Deus et Creator eorum factus sit frater et salvator ipsorum. Unde adverte protinus militiam cœlestis exercitus, haud dubium quin innumerabilium angelorum etiam de suæ instauratione ruinæ vehementer gloriantium, supergloriosissimum Deum laudantem, dicendo:4 Gloria in excelsis Deo.

Insuper adverte et tu in his qualis et quanta sit hæc singularissima Virgo, ab æterno præelecta a superincomparabili Trinitate ad concipiendum et pariendum unigenitum Filium Patris æterni, ad contrectandum et educandum eumdem, ad ministrandum et cohabitandum ei familiarissima conversatione. Quæ quum facta sit Patri æterno comparentalis, et Unigeniti ejus, veri Dei, mater verissima, ejus quoque genitrix a quo Spiritus Sanctus vere æternaliter procedit, constat quam proxima atque carissima facta sit toti superdignissimæ Trinitati. Quæ quum sit veri Dei Genitrix gloriosa, est utique dignitatis quodammodo infinitæ, atque post Deum omnibus nobis summe amanda ac veneranda.

Præterea devotissime ac jucunde contemplandum est tibi, pie Christicola, quemadmodum tres Magi stella duce venerunt Bethlehem infantulum adorare, ac mystica ei munera obtulerunt, et quomodo post hæc puer Jesus in Ægyptum translatus sit, et reductus; in templo demum a Virgine Matre inventus est, deinde in humilitate subticuit usque tricesimum circiter annum, quo a suo sacratissimo ministro baptizari dignatus est; paulo post a Satana est tentatus, ac deinde palam evangelizare, docere, miraculis coruscare cœpit, et evangelicam legem fundare.

Footnotes

  1. I Joann. ii, 6. ↩

  2. Joann. 1, 12. ↩

  3. Luc. ii, 10, 11. ↩

  4. Ibid. 13, 14. ↩

Chapter 12 of 15