Articulus 4
Quod in meditationibus ordo servandus sit.
QUEMADMODUM in dilectione ordo servandus est, ita in meditatione: ita quod sicut omnis affectio circa alia, ordinanda est ad Dei amorem (cui, quantum possibile est, indesinenter actualiterque insistere, immorari ac inhærere debemus), sic omnem circa creata meditationem, cogitationem et considerationem, ad Deitatis contemplationem, intuitionem, attentionem referre nos congruit, atque incomparabilis bonitatis sincerissimæ intuitioni et contemplationi infatigabiliter intendere et vacare, per singula quæque attributa pergendo, discurrendo, volando. Et sicut aves quædam ac volatilia moventur successive de flore ad florem, de fructu ad fructum, ad ramum de ramo, de arbore una ad aliam, super singula ad morulam quiescendo, ac aliquid refectionis carpendo, seu quidpiam grossioris materiæ pro nidi structura ferendo; ita et nos de unius divini attributi contemplatione ad alterius intuitionem volemus, et in cujuslibet sincera speculatione ad horulam repausemus, resideamus ac quiescamus, sicque per sanctam delectationem et congratulationem de illius excellentia et infinitate reficiamur, itemque de ejusdem operibus domicilium in hac nostra peregrinatione ædificemus.
In primis ergo bonitatem Dei meditando intueamur quam vere et incomprehensibiliter infinita consistat, unumquodque secundum ipsius capacitatem, dispositionem seu dignitatem implendo, aperiens manum suam et implens omne animal benedictione1, simul et omnem animam bonitate, nec quidpiam in toto universo expers suæ bonitatis participatione relinquens, imo et ea quæ abundantius summæ bonitatis dona participant, ad communicandum et distribuendum hæc aliis, præsertim inferioribus ac imperfectioribus, movens et excitans.
Denique omnia hæc mere gratuite, liberaliter et incessabiliter operatur. Neque ob rerum ingratitudinem, vilitatem, aversionem retrahitur: quin potius influentias suas innovat, multiplicat, auget, et providet universis, influens esse, vivere, sentire, necessaria conservationi et vitæ, vimque prolificandi distribuens, et species rerum jugiter manutenens, generativis principiis amorem ad prolificata ab eis irremobiliter et tenacissime imprimens, ita quod a suorum germinum custodia, alimonia, defensione non cessant, juxta legem eis desuper introductam. Denique hæc in donis naturæ multiformiter operatur, sublimius autem in actibus gratiæ, præclarissime vero in effectibus gloriæ.
Etenim solem suum facit oriri quotidie super universos incolas terræ: quod quidem de maximo illo luminari omnibus constat; doctioribus vero acutiusque pensantibus, de ceteris quoque astris, planetis ac stellis patescit. Omnium quippe horum influentiæ et effectus in entibus universi concurrunt et permiscentur, quemadmodum de hoc philosophi atque astrologi hujus sæculi multa scrutati sunt et scripserunt. Nec hoc ipsum tamen penitus tacuerunt Scripturæ sacræ, imo multo efficacius, cordialius devotiusque locutæ sunt, præsertim in libro Job: in quibus omnipotens Deus ex suis naturalibus effectibus magnifice commendatur, pulchre laudatur, devote præconizatur, tanquam omnipotens omnium institutor, sapientissimus gubernator, irreprehensibilis Judex, quatenus quocumque verterimus nos, undique objiciantur ac præsententur nobis objecta, incitamenta et copiosæ memoriæ excellentiarum, mirificentiarum et misericordiarum Domini Dei nostri.
Qui in exordio mundi sensibilis, species ac genera rerum produxit per intervalla sex dierum (ut Scriptura insinuare videtur), concausans et inserens illis rationes primordiales, vires causales, productiva principia, fecunditates multiplices:2 in quibus omnibus natura occulte, per temporum vices, juxta Creatoris imperium operatur, ex similibus similia procreans. Quod Scriptura designans: Producat (inquit) terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam.3 Et factum est ita. Deinde de fecundatione aliorum elementorum et productione irrationalium animalium in eisdem subditur ibidem: Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram.4
Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas. Et factum est ita. Hinc in Scripturis opera vegetativæ naturæ ac sensitivæ Deo attribuuntur; actus item generativæ et nutritivæ, dicente beato Job: Manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu. Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me.
Conformiter ex pusillis minutissimisque seminibus grandes arbores, magna corpora ac procera arbusta nascuntur, in quibus mirum in modum tota integralia in modicissimis rebus virtualiter continentur, et innumerabiles formæ substantiales in portiunculis materiarum inchoatæ, inclusæ aut radicatæ videntur, in tantum ut pene quodlibet in quolibet latere putetur, et modus latitationis, inchoationis, egressionis et productionis vix a philosophantibus aut theologizantibus exprimi queat et elucidari certive et clare: quod ex opinionum varietate et contrarietate illorum ostenditur.
Ad quod aliquo modo potest spectare quod Ecclesiastes dicit: Cunctæ res difficiles, non potest eas homo explicare sermone. Et iterum dicit: Mundum tradidit Deus disputationi hominum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. Itemque post nonnulla profatur: Est homo qui diebus et noctibus non capit oculis somnum; et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole, et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniet. Hinc denuo dixit sapiens ille: Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis; sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
Salubrius est ergo studere virtutibus, quæ et facilius et salubrius addiscuntur ac capiuntur, principalius quoque desuper requiruntur ab homine.5 Unde et alius protulit sapiens: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus ejus operibus ne fueris curiosus. Propterea demum Salomon librum suum in quo instar concionatoris in diversorum personis varias et quasi mutuo repugnantes deprompsit sententias, una solidissima conclusit doctrina: Finem (dicens) loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo.
Footnotes
Chapter 5 of 15