Articulus 13
De excellentia et magnitudine gratiæ a Christo distributæ fidelibus.
TEMPUS evangelicæ legis non immerito tempus gratiæ nuncupatur: quamvis ab exordio sæculorum Omnipotens magna et varia gratiarum munera hominibus sit largitus. Verum ex ea die qua verus Deus factus est homo, potissimum decuit ea quæ Dei sunt copiosius hominibus impertiri.
Hinc post Christi passionem et resurrectionem protinus Spiritus Sanctus visibiliter missus ac datus est ejus discipulis ac primitivæ Ecclesiæ: qui admirabilissime repleti sunt supernaturalibus donis Spiritus Sancti, tam donis gratiæ gratum facientis quam donis gratiæ gratis datæ; et orsi sunt loqui omnium gentium linguis, et scripturas veteris Testamenti clarissime intellexerunt ac promptissime allegaverunt, miraculis quoque abundantissime coruscaverunt, ut effectus plenissime et certissime demonstravit. Quippe qui non obstante omni rabie innumerabilium Judæorum, præsertim superiorum, puta pontificum et ceterorum præsidentium ac majorum, qui implacabiliter sævierunt in Christi discipulos admodum paucos, nihilo minus quotidie creverunt, profecerunt et invaluerunt supra omnes adversarios suos, in tantum quod infra modicum tempus converterunt tot millia Judæorum, tam in sua metropoli civitate Jerusalem, quam in omni Judæa et Galilæa atque Samaria circumvicinisque locis, ita ut plures videantur credidisse in Christum quam non, quamvis perfidi Judæi omni modo eis possibili conabantur ipsos credentes omnes exstinguere.
Deinde ipsi discipuli Christi, præsertim sancti et gloriosi Apostoli, relictis incredulis in Judæa, per universum orbem dispersi sunt et profecti, quousque per se et per suos discipulos maximam humani generis partem ad Christum converterunt. Quod revera fuit summum mirabile, quod scilicet pauci illi, virtute divina, sine humana potentia et magica arte, ad tam arduissimam legem et incomprehensibilem fidem converterunt tot gentes, nationes et populos, resistentibus undique Imperatoribus, regibus, principibus et tyrannis, qui et crudelissimas mortes intulerunt credentibus; resistentibus item magis atque philosophis et omni calliditate ipsorum. Sicque tandem in toto orbe excrevit et invaluit christiana religio, potissimum inter tyrannides impiorum, ita quod tot et tanti fuerunt sanctissimi patres, anachoretæ et eremitæ spiritualissimam et arduissimam vitam ducentes in desertis, antris et eremis: vitam certe tam angelicam et divinam, tam superhumanam et virtuosissimam, tot et tantis miraculis plenam, ut plene describi nequiverit, imo revera pro modica parte vix in speciali descripta sit. Enimvero, sicut de his pauca devenerunt scripta ad Christianos quamplurimos et prorsus innumerabiles in remotissimis partibus Indiæ, Armeniæ, Persiæ, Mediæ, etc., habitantes; ita ex gestis et mirabilibus prodigiis et magnificentiis martyrum, patrum, præsulum ac divinissimorum virorum, imo utriusque sexus personarum cœlestium, vix centesima aut millesima pars ad nos occidentales pervenit. Verumtamen hæc ipsa, comparative loquendo, tot et talia, tamque præclara et innumera exstiterunt, ut omnem narrandi, laudandi, mirandi modum et facultatem transcendant, ut quæ olim in lege Mosaica contigerunt, nullam videantur comparationem ad ista habere.
Unde supercertissima est veritas fidei christianæ, et omnis cœlestis doctrina Ecclesiæ, quamvis nunc, proh dolor! propter Christianorum ruinam, carnalitatem, perversitatem, ingratitudinem enormissimaque facinora, mutatum sit aurum et versum in scoriam, mutatusque color pulcherrimus in mortiferum pallorem.1 Heu!2 ubi nunc venustissimus decor sanctarum religionum, splendidissimus fulgor innumerabilium devotissimorum claustrorum, venerabilium collegiorum? O quem non tædeat vitæ præsentis, si legat, advertat, recogitet quæ de his scripta sunt in libris authenticis beatissimi ac divinissimi Dionysii, aliisque historiis, chronicis, legendis, historicalibus speculis et libris fide dignissimis, ac simul perspiciat, penset ponderetque per singula qualiter, heu, heu, heu! modo omnia sint mutata, deformata, discolorata, subversa!
Footnotes
Chapter 14 of 15