Skip to the text

Articulus 10

De meditandis circa unigeniti Filii Dei incarnationem atque alia mysteria ejus.

CHRISTUS factus est nobis a Deo Patre sapientia, justitia, sanctificatio et redemptio.1 Gloria et sapientia Christiani est Christum et ejus mysteria jugiter recordari. Recole ergo, o anima mea, unicum Filium Patris æterni pro tua salute missum in mundum, quatenus sua incarnatione te deificaret, sua amarissima passione te ab æterna damnatione eriperet, sua exspiratione in cruce te vita gratiæ in præsenti vitaque gloriæ in futuro in æternum vivificaret.

Quid tam jucundum et gratum vero Christifideli ut ista assidue recogitare, quemadmodum mundissima ac innocentissima Virgo, omni sanctitate excellentissime præornata, sancto denuntiante Archangelo, superpulcherrimum Dei Filium integerrima permanens ineffabiliter concepit, ex ipsa infantulum factum, verum utique hominem, a primo suæ incarnationis momento in omni sanctitate et perfectione virtutum quantum ad animam consummatum, imo et beatifica fruitione completum, deinde tempore suo de sanctissimo illius utero prodeuntem? De quibus divinissimis mysteriis quantum quotidie gloriandum sit devoto fideli, hinc innotescit, quod tunc angelorum exercitus super his tam vehementer gloriabatur, regratiabatur, ac cecinit:2 Gloria in excelsis Deo.

Perpende tu, homo paupercule, quæ et quanta pro tua salute tunc gessit Altissimus, qui tam extremam ac maximam pro tua salvatione et ædificatione assumpsit paupertatem, humiliationem, dejectionem, ita quod involutus fuit panniculis, in præsepii angustiis reclinatus, Matris uberibus refocillatus; sicque deinceps a nativitatis suæ exordio usque ad exspirationem suam, in cunctis elegit quidquid ad paupertatis plenitudinem et adversitatum ac tribulationum abundantivam potuit pertinere perpessionem. Tu ergo quis es, qui a Christo Christianus vis dici, et non in his Christi vestigia sequi? Quem te ipsum facis? An Filio Dei excellentiorem te puta? Væ tibi qui divitiis cupis affluere, honoribus elevari, deliciis refoveri, delicate nutriri, huic sæculo conformari. Inspice, miser, cujus capitis membrum sis, cujus domini servus, cujus magistri discipulus. Intuere in quanto rigore disciplinæ, in quantæ humilitatis profunditate, in quanta patientia et rigiditate afflictioneque corporis imitati sunt illum ab exordio Ecclesiæ electissimi Christiani, sed et martyres gloriosi, imo et quamplurimæ tenerrimæ virgines nobilissimique adolescentes ac juvenes claustrum eremumque ingressi. Et tu horum exemplo te ipsum extreme humilia;3 corpus tuum cum vitiis et concupiscentiis crucifige; per arctam viam salutis strenue ambula. Noli deficere benefaciendo:4 imo quotidie fervori fervorem addendo cresce in melius, quousque feliciter consummes in optimo.

Footnotes

  1. I Cor. 1, 30. ↩

  2. Luc. 11, 14. ↩

  3. Galat. v, 24. ↩

  4. II Thess. 11, 13. ↩

Chapter 11 of 15