Articulus 5
De profectu hominis in salutari scientia et virtutibus et in caritate divina.
RECTISSIME ait Scriptura: Vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei. Omnia siquidem fecit Deus ut timeatur, ut diligatur, ut debite honoretur, colatur jugiterque laudetur. Causa quippe in suo refulget effectu, Creator in creaturis. Propterea monuit Isaias: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc. Denique per Jeremiam Dominus inconsiderationem et imperitiam nostram redarguit: Audi (inquiens), popule stulte, qui non habes cor: me non timebitis, qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit?
Itaque immensitatem omnipotentiæ ac sapientiæ suæ declaravit Altissimus, non solum in rerum creatione, in tantorum suorum effectuum incomprehensibili ex nihilo imperiosissima productione, sed in eorum quoque mirabili collocatione, sicut de hoc pulchre disseruit apud alium Prophetam: Ubi (inquiens) eras quando ponebam fundamenta terræ?1 Quis posuit mensuras ejus? aut quis tetendit super eam lineam? Super quo bases ejus solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus? De situatione quoque et mira dispositione Oceani ibi subjungitur: Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens, quum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi infantiæ pannis involverem? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi: Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Nempe, quum leviora gravioribus altius collocentur, videretur aqua arctam terram operire debere, nisi disponente ac imperante Altissimo, propter conservationem et habitationem hominum et animalium, pars ejus discoperta esset ab aquis. Quod et increata Sapientia se fecisse pandit in Proverbiis: Quando præparabat (inquiens) cœlos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos, quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent terminos suos, quando appendebat fundamenta terræ, cum eo eram cuncta componens.2 Hoc quoque tangens Psalmista: Congregans (ait) sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.3
Amplius, super his philosophans Isaias: Quis mensus est (ait) pugillo aquas, et cœlos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in pondere montes, et colles in statera? Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi?4 Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientia, et viam prudentiæ ostendit illi?
Idcirco ait Apostolus: Quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia.5 Ab ipso utique est totus ordo universi, cursus rerum, et ipse omnibus legem præfixit: quo jubente, sunt facta, quo et mandante, sunt condita; in cujus potestate sunt omnia; qui dat solem in lumen diei, lunam et stellas in lumen noctis.6 Ab ipso naturalia omnia, mineralia ac meteorologica suas habent origines, productiones, naturas, vires, processus, motus, agilitates et celeres cursus. Quod Scriptura designat, præsertim in libro Job: Qui aufert (dicens) stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum, qui de nubibus fluunt, quæ prætexunt cuncta desuper. Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.7 Qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis.8 Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur, ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?9 Præterea de naturis bestiarum quarumdam ac avium multa ibidem tanguntur.10 Quanto magis de naturis cœlestium corporum influentiisque illorum, de motibus quoque atque effectibus eorum, quasi incomparabiliter majora, mirabiliora et præclariora dici possent? Verumtamen omnia permodica essent respectu illorum quæ de supercœlestibus rebus, de angelicis spiritibus, de hierarchiis supermundanis essent dicenda.
Ecce in omnibus his majestatem incomparabilis Creatoris possumus pro viribus contemplari, qui non solum in se ipso, sed in suis item effectibus, imo in inferioribus ac infimis rebus, tam admirabilis et incomprehensibilis nobis est.
De his plura et copiosissima possent adduci ex libris de Proprietatibus rerum, de Naturis animalium, de Virtutibus herbarum, gemmarum, pretiositateque metallorum, quæ in tantum miranda sunt, ut aliquid quintæ essentiæ ipsis inclusum, impressum imbibitumque feratur. Unde et rite in Ecclesiastico scriptum est:11 Gloria Dei plenum est opus ejus. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. Quis sufficiet enarrare opera ejus?
A Quis enim investigabit magnalia illius? Virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? Et quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? Non est minuere neque adjicere, nec est invenire magnalia Dei. Nonne Deus fecit Sanctos suos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Deus omnipotens stabilis in gloria sua?12
Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus;13 et quum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri?14 Nos quippe involvimur tenebris, et digne eum invenire non possumus. Magnus fortitudine, judicio et justitia, et enarrari non potest: ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. Quis enim hominum potest scire consilium Dei?15 Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ.16 Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore; quæ autem in cœlis sunt quis investigabit?
Footnotes
Chapter 6 of 15