Articulus 12
De Christi passione.
CHRISTO confixus sum cruci. Tota verorum Christianorum conversatio, omnis eorum intentio, affectio atque devotio, circa passionem Christi versatur, in qua omnium perfectiones virtutum plenissime splendent.
Contemplare Jesum, expletis regni cœlestis sermonibus ac doctrinis, ferventissime anhelantem ad redimendum genus humanum, ad educendum animas patrum ex limbo, ad instaurandum ruinam cœlestis Jerusalem, ad debellandum aerias potestates, ad convertendum sæculum per sanctos Apostolos, suam eis prædicere passionem de proximo imminere, atque cum eis cœnam celebrare novissimam, in qua evangelicæ legis supernaturale instituit sacramentum. Potissimum quoque suam caritatem ac humilitatem, primo operibus, deinde verbis, monstravit, commendavit, edocuit. Deinde cum gloriosis Apostolis egressus est, exponendo eisdem suæ passionis, resurrectionis Sanctique Spiritus missionis mysterium. Hinc coram tribus familiaribus discipulis cœpit pavere quantum et quomodo voluit, propter rationabilissimas causas; ivitque imperterritus obviam hostibus, quos, ut voluit, repente prostravit. A quibus captus, tentus et crudelissima ac ignominiosissima morte occisus, die tertia, sicut prædixerat, victoriosissime resurrexit. Sua quoque resurrectione sufficienter patefacta ac comprobata, coram discipulis ascendit in cœlum, angelis sanctis adstantibus, et ipsum in fine sæculorum ad judicandum vivos ac mortuos rediturum testantibus.
Porro in hac Christi saluberrima passione considera ac pro viribus imitare summam ac perfectissimam Christi caritatem, qua sic animam suam posuit pro suis oviculis; integerrimam obedientiam, qua Patri obediens factus est inclusive usque ad hujuscemodi mortem; patientiam, qua et pro crucifixoribus intercessit; humilitatem, taciturnitatem, mansuetudinem, et omnem virtutem quam in sua edocuit passione. Quæ omnia, ad compatiendum, ad imitandum, ad regratiandum, ad inflammandum, ad admirandum, ad contemplandum, ad pugnandum, idonee debes perpendere: non cursorie, sed mature, assidue, compuncta ac gratissima mente, ad prævalendum celerrime in omni adversitate, persecutione et tentatione: siquidem omnis tribulatio vitæ præsentis æquanimiter toleratur, si acerbitas dominicæ passionis rite recolatur.
At vero in hac intentissima recordatione omnium quæ pro te Deus tuus susti-
Matth. xxvi, 2, 20 et seq.
Joann. xiii, 4 et seq.
Marc. xiv, 33.
Joann. xviii, 4 et seq.
Act. i, 9-11.
Joann. x, 15.
Philipp. ii, 8.
Luc. xxiii, 34.
Matth. ii, 1 et seq.
Luc. ii, 46 et seq.
Galat. ii, 19. nuit, summam studii tui reponere debes. In horum affectuosa ac intime compassiva reminiscentia plenitudinem sapientiæ tuæ constituas; et Dominum Salvatorem in ea dispositione, forma et apparatu et dolorositate, omnique modo quo pro te pependit in cruce, cordi tuo profundissime et indelebiliter imprime, ac oculis cordis tui incessabiliter objice, atque in eum sic appensum aciem mentis in omni distractione et dispersione indefesse revocare, reducere, defigere assuesce. Quod indicibiliter tibi et omni sic facienti proderit ad salutem, ad copiosum profectum, ad omnem mentis dissolutionem, levitatem inertiamque frenandam.
Cogita et recogita omnia illa quasi præsentialiter ea conspiceres. Quis, qualis et quantus sit ille qui passus est ea, affective perpende, et cur, quo fructu, quo fine omnem sui tenerrimi corporis afflictionem in violentissima sui distentione, in pœnosissima flagellatione, in sanctissimorum suorum tenerrimorum pedum ac manuum perforatione, in sui divinissimi capitis spinea coronatione, in amorosissimi quoque sui cordis dolorosissima compassione, quæ quidem tunc passionis corporeæ excessit dolorem. In his sit occupatio tua frequens, assidua, perseverans. Quæ recolendo, pro totius mundi salute lacrimose ac jugiter ora, pro vivis ac mortuis, pro omnibus propinquis, commissis ac benefactoribus, pro gratia et profectu condigno, pro abstinentia a peccatis, pensando quantæ improbitatis, ingratitudinis et perversitatis sit talem ac tantum benefactorem offendere.
Chapter 13 of 15