Articulus 8
Prosecutio hujus materiæ.
EX introductis colligere debes, o anima mea, quod ad proficiendum in stabilitate sanctæ dilectionis, necesse sit tibi conari ad hoc, ut incessabiliter agas quæ complacent Deo, et vites quæ offensiva et inhonorativa sunt ejus, deinde ut ejus amabilitatem, honorabilitatem et excellentiam semper perpendas, sicque ad eam pro posse digne ac jugiter afficiaris. In his continentur pro maxima parte quæ in Scripturis docentur, jubentur, consuluntur ac sparsim contenta sunt. O quam beatus est qui incessanter coram Deo sollicitus est ne eum in ullo offendat, et jugiter formidolosus ne illi displiceat, operosus ac diligens ne elongetur ab ipso !
Præterea ad hoc peragendum præcipue valet, ut quis, qualis, et quantus sit Deus, pro posse, gratia auxiliante, imo totum præstante, intuearis. Ipse quippe est Deus ille altissimus, de cujus incomparabili et incomprehensibili et superessentiali prorsusque infinita et incircumscriptibili natura ac majestate multa et magna disseruerunt excellentiores virorum, ut quod ipse sit ipsum purissimum, actualissimum, omnifarie simpliciterque perfectum esse, in quo omnis essendi nobilitas, et quidquid ad eminentiam, præclaritatem ac nobilitatem essendi pertinet, æternaliter possidetur. Et quid amplius dici potest? Ipse est bonitas pura, pulchritudo immensa, dulcedo interminata, cujus comparatione cetera universa sunt tanquam pulvis exiguus minutissimaque arena.1 Denique ipse est infinita potestas, virtus omnipotens, sanctitas separata, sapientia omniformiter interminata: cujus divitiæ finem non habent, cujus deliciæ intensive immensæ sunt; a cujus laude condigna et honoratione plenaria deficiunt cuncta quæ circa ipsum sunt penitus infinite. Ipsum, ut unus fassus est philosophorum, tellus, pontus polusque contremunt, et ipsa demum numina perhorrescunt.2
Et in omnibus his insensatum est cor hominis.3 Et tu, o miserrima anima mea, remanes surda et obscurata, nec inflammaris in Deum. Et si forsan ad horulam brevem accenderis, cito infrigidaris, nec in tam infinitæ pulchritudinis admiratione manes suspensa. Quid delectabilius ea poteris invenire, aut certe quid tam delectabile, a cujus suavitate reliqua omnia deficiunt infinite? Qui auro et gemmis præferret lutum et stercora, qualis judicaretur?
Jugiter ergo intuere Dei tui excellentiam, pretiositatem et gratiositatem tam infinitam, tam incomparabilem, tam superamabilissimam; ab illius intuitu, degustatione ac veneratione nihil te retrahat; in ejus præsentia et conspectu ubique te colloca, imo constitutam perpende; oculum mentis nusquam ab eo averte, a quo indesinenter et limpidissime cerneris ac diligentissime consideraris; atque in tantum magni pende et reputa illius præsentiam et adspectum, ut cetera non advertas nisi prout ipse edocuit aut præcepit. Ipsum itaque incomparabiliter ac ferventissime dilige, quem et ubique et semper habes præsentem, imo et incessabiliter paratum ad alloquendum in orationibus et laudibus ei oblatis, et in omni rationabili allocatione, in qua nunquam repellit aut differt accedentem. Adverte quod omnis ratio honestæ dilectionis in ipso consistit et invenitur cum infinito excessu. Omnis videlicet bonitas, pulchritudo, sapientia, dulcedo, sanctitas, liberalitas, nobilitas, opulentia, caritas, pietas, sinceritas, excellentia, et omnino æterna perfectio, beneficentia, universaque ratio bonæ et virtuosæ amicitiæ et amoris in Deo est cum infinita transcendentia et excessu.
Si unumquodque in tantum amabile est in quantum bonum est, quam amabilis ille est qui est pura et incircumscriptibilis bonitas, cujus natura est bonitas pura, perfecta et infinita! Quantæ insaniæ est illi quidquam præferre aut æque diligere, seu quidpiam quærere extra aut præter ipsum, quasi in ipso non habeatur! Si veniret ad te homo quem scires tantæ bonitatis ut sanctus exstitit Paulus, Antonius aut Martinus, cum quanta reverentia assurgeres ac reciperes eum! cum quanta aviditate ac diligentia adspiceres illum! quam affectuose et libenter cum eo maneres! quam moleste ferres, si quis tibi illum auferret! Quæ est ergo ista perversitas, ista dementia, quod ad gratiosam Dei præsentiam, ad consolatorium ejus adventum, imo ad saluberrimam ejus inhabitationem, non totis adspiras præcordiis, ad secretas illius allocutiones non vehementer afficeris, ad commanendum et perseverandum cum ipso non summo anhelas affectu ?
Audi hæc, externe et miserabilis homo, præsertim tu qui speciem geris religiosi, sed ejus virtutem dereliquisti; quem magis delectat cum hominibus fabulari et rumores inanes percipere, quam cum Domino Deo tuo miscere colloquia, quam in hymnis, psalmis et orationibus loqui Altissimo, ac coram ipso cor tuum effundere.4 Vide ubi prostratus sis, quam abjectus coram omnibus Sanctis viliterque dejectus.5 Hæc legens compungere, pectus tunde non sine verecundia et dolore ingenti. Respice cœlum, invoca Deum, et ex profundissima humilitate, contritione prægrandi, gemitu et singultu ac defluentibus lacrimis clama:6 Deus, propitius esto mihi infelicissimo peccatori. Heu! quid agam? quo me vertam, qui hucusque tam negligens fui, et tempus mihi ad pœnitendum et proficiendum indultum, tam insipientissime perdidi, imo et tam vitiose consumpsi? Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, confundor et erubesco levare faciem meam ad te præ innumera multitudine et gravitate culparum mearum.78
Vides præterea quam multum diliguntur, delectabiliter adspiciuntur, avide amplexantur pulcherrimi adolescentuli in quibus nulla est macula: quam incomparabiliter ergo et vehementissime amandus, desiderandus et amplectendus est Dominus ille omnipotens qui essentialiter pulcher est, et infinite decorus, cujus respectu omne pulchrum, luminosum et speciosum creatum nullius momenti est, etiam si centies, si millies, si inexplicabiliter pulchrius, amœnius et acceptius esset quam est? Quomodo tu, obtusissima mens, ita depressa es et demersa, quod ista tibi non sapiunt, nec te accendunt, nec te super te levant, ne dicam rapiunt? De pulchritudine Absalonis, Paridis atque Adonidis multa leguntur, et qualiter ad illos conspiciendos multi properabant: et ecce quam modica et parvi pendenda fuit illorum formositas in superficie parens, quæ sub hujusmodi cute tot turpitudinibus, fœtoribus atque stercoribus, tot immunditiis superfluitatibusque scatebat! Verum animæ eorumdem sordidissimis vitiis polluebantur, tetris ambitionibus, libidinibus, obscenitatibus sceleribusque gravissimis. Præterea contemplare quam superspeciosissimus sit Conditor ille in semetipso, qui in tam modica carnis parte tantam pulchritudinem posuit, ut inspicientes vix satientur aut fatigentur. Quomodo ergo tu, detestanda anima mea, non delectaris in consideratione et contemplatione superpulcherrimi Dei tui, cujus superexcellentem venustatem omnia tibi creata denuntiant, præsertim cœlestia et supercœlestia, ordo cœlorum, universitas angelorum, hierarchiæ cœlestes, chori superni ?
Ita de ceteris ejus proprietatibus eminentiisque perpende. Scis quod universa terra desideravit vultum conspicere Salomonis propter sapientiam ei desuper datam.9 Et quid sapientia illa comparatione sapientiæ increatæ, nisi insipientia et caligo? Fonti ergo sapientiæ infinitæ totis unire præcordiis, et de omni excellentia ejus gaude, et ei toto congratulare affectu. Dic illi: Benedictus et superbenedictus sis tu, Domine Deus meus, cujus sapientiæ nullus est finis, qui solus æternaliter, independenter et incomprehensibiliter sapiens es et ipsa superessentialis sapientia, cui idem est esse sapientem intelligentemque esse. Amplius, tu vere solus omnipotens es, qui universa conservas, sine cujus manutenentia nec ipse mundus ad momentum posset subsistere aut durare. Imo quidquid excogitari potest amabile, nobile, appretiabile, dulce, pretiosum aut dignum, totum in te est, et tu ipse es hoc cum perfectione et excellentia infinita. Nunc ergo tu ipse super omnia mihi sapias et dulcescas, totum meum affectum in te rapias et suspendas. Quidquid a te impedit, abstrahit aut elongat, fastidiam, vitem, abhorream; omne quo tibi placere, appropinquare aut honorare te potero, jucundum et leve sit mihi. Pone, o anima mea, oculum tuum super vias tuas, ne quidquam in eis sit quod displiceat Omnipotenti, cujus omnes viæ sunt viæ pulchræ.
Agg. 1, 5, 7.
Prov. III, 17.
Footnotes
Chapter 9 of 15