Articulus 1
De nocumento cogitationum pravarum.
QUOTIDIE confitemur nos peccasse cogitatione : et tamen quis potest cor a cogitatione claudere ac frenare? Denique plus peccamus affectione quam cogitatione : qua tamen contingit multipliciter graviterque peccare. Primo, diutius immorando. Unde per Jeremiam Deus increpat insipienter cogitantem, dicens : Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ?
Secundo, per inordinatam et pravam affectionem cogitationi annexam seu ex ea nascentem : ut quum quis historias de rebus et gestis carnalibus audiendo, legendo aut meditando, tangitur libidine et illicite stimulatur, etiam interdum in divino Officio et locis sacratis : quod prorsus vitandum est.
Tertio, ex parte temporis et impertinentiæ : ut qui tempore divinorum et dum melioribus ac spiritualioribus rebus actibusque vacare habent, temporalibus ac exterioribus sunt intenti, quibus tempore opportuno licenter possent vacare. Quod, heu ! tempore orationis et psalmodiæ celebrationisque frequenter accidit nobis.
Quarto, ex parte inordinationis et pravitatis cogitationum in se ipsis : sicut qui vanas imaginationes, cogitationes inutiles intra se revolvit ac tenet, quæ sub ordine divini amoris non sunt constitutæ, nec ad illum proficuæ, ut sunt melancholicæ apprehensiones, cogitationes amaræ, dijudicationes temerariæ, suspiciones iniquæ, perscrutationes quoque immoderatæ de altis et incomprehensibilibus rebus, phantasiæ de inopinabilibus rebus et magnificationibus sui ipsius. De his et consimilibus, ac fatuis gloriationibus in eisdem, loquitur Dominus in Prophetis :1 Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis ;2 et item : Væ qui cogitatis inutile ; itemque : Spiritus Sanctus auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu ; cogitationes perversæ separant a Deo.3 In istis tempus infructuose expenditur, et sæpe vitiose deperditur, et in se ipsa mens quoque discerpitur, amaricatur, affligitur, secundum quod dicitur : Animus inordinatus sibi ipsi pœnalis est. Omnes itaque tales cogitationes penitus sunt vitandæ, celeriter abjiciendæ, vehementer spernendæ ac odiendæ.
Footnotes
Chapter 2 of 15