Proœmium
DE LAUDABILI VITA
VIRGINUM
DE LAUDABILI VITA VIRGINIUM
VIRGO cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. I Cor. vii, 34. Hæc sunt verba apostoli Pauli in prima ad Corinthios epistola, capitulo septimo, in quo docet quantum et quare virginitas sit matrimonio præferenda, videlicet quoniam conjugati non sunt tam apti adhærere ac puro corde servire Deo omnipotenti ut virgines. Conjugati namque circa multa sunt occupati, et carnalia ac terrena tractant negotia; suntque frequenter solliciti qualiter sibi invicem placeant. Ipsa quoque voluptas carnalis deprimit mentem, et a divino amore, ab interna puritate atque a spiritualium deliciarum degustatione impedit eam. Insuper multa sunt onera annexa conjugio, et uxor sub potestate est viri, variisque miseriis frequenter gravatur: per quæ omnia plurimum impeditur a sincera mentis quiete et pace in Deo, et a spirituali jucunditate, ac libero et fervido Deitatis obsequio. Frequenter etiam accidit ut maritus et uxor male concordent: sicque ex discordia, lite et contentione concipiunt contra se invicem odium grave, et tædiosissimam pariter ducunt vitam, imo tanto tædiosiorem ac graviorem quanto magis inseparabilem, ita ut interdum unus cupiat, ne dicam procuret, mortem alterius, aut fidem violet conjugalem.
Propter vitanda ergo hæc mala, virginitas præfertur conjugio, loquendo de virginitate prout est virtus per quam homo ab omni abstinet commixtione carnali, et ab ea semper abstinere proponit, ut liberiori perfectiorique animo vacet Deo et exercitationi virtutum. Et persona quæ tali intentione vitat connubium et omnem carnalem amplexum, digna est virgo vocari. Atque de omni hujusmodi virgine dixit Apostolus: « Virgo cogitat quæ Domini sunt », id est, divina præcepta attendit, et qualiter possit Deo placere12 inquirit, de rebus salubribus ac divinis assidue meditans, et quidquid pertinet ad Dei honorem propriamque salutem, quotidie diligenter advertit et recordatur, « ut sit sancta corpore et spiritu », id est, quatenus ab omni immunditia carnalium ac spiritualium caveat vitiorum, cunctisque virtutibus decoretur et splendeat coram Sponso cœlesti, qui ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.3 Qui quamvis sit sponsus omnium fidelium virtuosarumque animarum, specialiter tamen sponsus est virginum, quæ amore ipsius despiciunt sponsos carnales, quatenus toto cordis affectu intentæ sint et unitæ Sponso superno, unigenito Filio ejus, et omni servituti ac cultui ejus, ipsum jugiter exorando, laudando, contemplando ac diligendo, atque in actibus istis omni die proficiendo.
PER COMITUM
DE LAUDABILI VITA
VIRGINUM¹
Footnotes
Chapter 1 of 15