Skip to the text

Articulus 8

Qualiter resistendum sit tentationibus carnis et incontinentiæ.

SINGULARE ac salutare propositum virginum diabolus per se ipsum ac suos satellites tam invisibiles quam visibiles impugnare non cessat: quibus omnibus virgo devota sapienter resistere debet. Primo, tanto ferventius atque frequentius Deum, beatissimam Virginem ac ceteros Sanctos in auxilium invocando, quanto acrius impugnatur.

Secundo, mox resistendo principiis suggestionis iniquæ ac lubricæ, nec eam tenendo aut versando in corde, sed quam cito sentitur, statim se inde avertendo, passionemque Christi, resurrectionem, mortem, rigorem divini judicii, tormenta inferni, intente ac profunde considerando, sicque omnia vitia abhorrendo, juxta quod ait Scriptura: Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.1

Tertio, vitando ea quæ carni sunt mollia, ipsumque corpus proprium cum discretione castigando per asperitatem vestitus, per vigilias, disciplinas, jejunia; delicata quoque et superflua alimenta fugiendo pro posse.

Quarto, cursorie attendendo vilitatem carnis ac delectationum ipsius, non tamen diu manendo in consideratione hujusmodi. Solent equidem virgines quandoque tentari quadam curiositate experiendi oblectamenta carnalia, quæ putantur majora quam sunt, dum non pensantur mala eis annexa: cui curiositati cum aspernatione est resistendum, ne virgo propter tam vilem delectationem, de qua constat quod vilis, brevis et fallax sit, velit pretiosissimum virginitatis suæ thesaurum amittere, et diuturna, imo et sempiterna supplicia promereri.

Quinto, se fortiter occupando in exercitiis bonis, et delectationem spiritualem quærendo in eis, præsertim in exoratione, laude, cultu, contemplatione et pura ac fervida dilectione Sponsi cœlestis, sicut ait Psalmista: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.2

Sexto, cum diligentia fugiendo incitamenta et occasiones carnalium vitiorum, puta choreas, spectacula, vaniloquia, inspectiones, scurrilitates, attactus, loca privata, amatoria verba, familiaritates incautas, arrisiones, munuscula, atque similia, de quibus prætactum est.3

Septimo, aperiendo alicui spirituali ac discretæ personæ proprias tentationes, etiam in sacramentali confessione idoneo sacerdoti, et utendo consiliis: quia per hoc versutia dæmonum valde confunditur ac debilitatur.

Octavo, indesinenter ac sapienter pensando præsentiam Dei, judicis summi, cœlestis sponsi, omnia intuentis ac judicantis, et mentem assidue erigendo ad ipsum; sicque erubescere in præsentia ac conspectu Omnipotentis ac Sancti turpia cogitare, fœda appetere aut viliter se habere.

Nonum est, ante impugnationem tentationum se ad eam disponere per arma virtutum, et per prætacta remedia; sicque dum venerint, eis confestim modis nunc dictis resistere, nec in spirituali conflictu deficere, sed cogitare quam gloriosum et meritorium sit in tentationibus prævalere, et quam vile, miserum atque damnabile sit ipsis succumbere : quia, ut ait Apostolus, non coronatur nisi qui legitime certaverit.4

Decimum est, carnalibus amicis et cognatis virginitatem dissuadentibus aut conjugium consulentibus, non consentire, sed intueri quam incomparabiliter melius, dignius salubriusque consistat, Sponso cœlesti, unigenito Filio Dei, qui est infinitæ nobilitatis, speciositatis, opulentiæ, sapientiæ, sanctitatis et eminentiæ, spiritualiter desponsari, mentaliter adhærere, pure ac ferventer conjungi, mundo corde castoque corpore deservire, atque ab eo cœlesti lumine fecundari ac omni dono Spiritus Sancti repleri, quam carnalem ac mortalem accipere sponsum.

Footnotes

  1. Eccl. vii, 40. ↩

  2. Ps. xxxvi, 4. ↩

  3. art. iv. ↩

  4. II Tim. ii, 5. ↩

Chapter 9 of 15