Skip to the text

Articulus 2

Quid sit virginitas.

IN communi modo loquendi, virgines appellantur omnes personæ utriusque sexus quæ a carnali commixtione immunes

¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. sunt. Sed talis virginitas non est virtus faciens hominem placentem Deo atque æterna beatitudine dignum. Itaque virginitas quæ est virtus, est castitas vitiosam concupiscentiam carnis refrenans, ab omni contagione corporis aliena, per quam homo firmiter proponit propter Deum ab omni vitio castitati contrario semper cavere. Pertinet igitur ad virginem, non solum vitare carnalem conjunctionem, sed etiam refrenare concupiscentiam primam, nec consentire in delectationem carnalem neque in opus, insuper evitare amplexus et oscula, et omnes contactus ex quibus potest et solet carnalis concupiscentia excitari.

Hinc asserit Augustinus: Virginitas est in carne corruptibili meditatio incorruptionis perpetuæ, id est propositum servandi perpetuam incorruptionem. Ad hoc enim ut in spirituali ac divino amore perseveremus et proficiamus, necessarium est ut universas affectiones sensitivi appetitus refrenemus, moderemur, et rationi subdamus, ita ut non afficiamur ad aliquam rem terrenam, carnalem ac temporalem, nisi secundum rectæ rationis judicium, et juxta divinorum præceptorum tenorem, hoc est, in quantum res temporalis, sensibilis seu terrena utilis ac necessaria nobis est ad bene vivendum et complacendum Deo, vel prout expedit ipsi rei ad obtinendum æternam salutem. Ideo quilibet homo debet diligere alium non carnali sed spirituali amore, hoc est, non propter propriam delectationem quam posset habere in illo, sed ad hoc ut ille in hac vita virtuose se habeat, et in gratia Dei ac in omni virtute proficiat, atque post vitam hanc brevem adipiscatur æternam salutem. Sicque diligere proximos, præcipue spectat ad virgines, quæ debent ab omni carnali et sensuali affectione se custodire, et in spirituali, sancta ac pura dilectione Dei et proximorum quotidie crescere, imo universa vitare quæ a sinceritate, profectu et fervore dilectionis cœlestis impediunt Sponsi.

Chapter 3 of 15