Skip to the text

Articulus 3

Laudatio sanctæ virginitatis.

OMNIS actio Christi est nostra instructio. Hoc ergo primo ostendit virginitatem esse valde laudabilem Deoque placitam, quod ipsemet Dominus Deus, creator et legislator noster, propter nos homo factus et inter homines conversans, in virginitate permansit, imo et familiaritates ac privatas allocutiones feminarum vitavit: non quod sibi potuit esse periculosum, esse familiarem atque affabilem feminis, sed ad nostram instructionem, ut talia caveamus. Hinc apud Joannem habetur: Mirabantur discipuli quia cum muliere loquebatur Jesus, utputa cum muliere Samaritana.1

Secundo monstratur virginitas esse valde commendabilis ac Deo gratissima, quoniam ipse Filius Dei ex virgine nasci elegit, sicque virginitatem in se ipso et in sua dilectissima Matre consecravit et dedicavit. Conformiter præcursorem suum, sanctissimum Joannem Baptistam, voluit virginem permanere. Joannem quoque apostolum et evangelistam revocavit a nuptiis, ut fertur, et fecit eum in virginitate manere.

Tertio patet idem, quia (ut sancti Patres testantur) virginitas est pretiosissimus, incomparabilis irrecuperabilisque thesaurus in fragili vasculo, id est in carne mortali, absconditus: ideo est diligentissime custodiendus. Unde S. Thomas apostolus dixit filio regis et sponsæ ipsius antequam carnaliter convenerunt: Habetis carnis integritatem, id est virginitatem, quæ est omnium regula virtutum, et fructus salutis perpetuæ. Virginitas est soror angelorum, possessio omnium bonorum, victoria libidinum, fidei trophæum, expugnatio dæmonum, et æterna securitas gaudiorum.

Quarto innotescit ineffabilis dignitas virginitatis consecratæ Sponso cœlesti, ex hoc quod ipsa violanda non est nec per matrimonium constringenda propter unius integri regni conversionem ad fidem christianam. Unde, quum S. Matthæus apostolus Iphigeniam virginem, regis Æthiopum filiam, consecrasset cœlesti Sponso, et rex quidam paganus rogaret B. Matthæum apostolum ut Iphigeniam virginem daret sibi in sponsam et conjugem, et ipse cum toto regno suo christianam assumeret fidem, non acquievit ei S. Matthæus, et dixit: Quamvis bonum sit matrimonium, tamen si quis servorum sponsam regis sui usurparet, non solum offensam regis incurreret, sed et mortem insuper mereretur: non quia uxorem sumpsisset, sed quia sponsam domini sui invasisset. Ita et tu, rex, sciens Iphigeniam Regis æterni sponsam effectam et sacro velamine consecratam, quomodo poteris sponsam potentioris te tollere, et tuo matrimonio copulare? Et ex isto Albertus et alii multi doctores probant et tenent, quod nec pontifex Papa possit dispensare in voto castitatis solenni, id est dare licentiam moniali ut nubat, etiam si Soldanus cum toto regno Sarracenorum vellet fieri christianus, dummodo posset monialem illam ducere conjugem.

Quinto patet laus virginitatis ex hoc quod castitas virginalis ponit virginem in statu cœlesti: quoniam vita virginum assimilatur vitæ cœlestium civium. Propter quod Filius Dei in Evangelio loquitur: In resurrectione non nubent neque nubentur (id est, post diem judicii homines non inibunt conjugia), sed erunt sicut angeli Dei. Hinc asserit S. Bernardus: Sola virginitas in hoc mortalitatis loco et tempore quemdam statum immortalis gloriæ repræsentat. Virginitas instar pretiosi ac odoriferi balsami quo corpora defunctorum incorrupta servantur, continet ac restringit membra ac sensus hominum a putredine vitiorum, præsertim a fœtore concupiscentiarum carnalium, et a corruptione turpium operum.

Sexto patet virginitatis præconium, quoniam virgo inclyte superat corpus proprium et regnat in eo, et ratio sua dominatur ac prævalet suæ sensualitati: sicque sequitur Christum atque naturæ angelicæ puritatem. Hinc virginitas designatur per hyacinthum, qui est pulchri ac cœlestis coloris: quoniam virgines mortificantes et aspernantes viles carnis illecebras, cœlestem vitam ducunt in terris; et inter homines positi, angelicam imitantur munditiam, ut sanctus disseruit Cyprianus, martyr, præsul et doctor. Unde et sanctus pater Ambrosius: Virginitas, inquit, supergreditur conditionem humanæ naturæ, per quam homines angelis conformantur. Major tamen est victoria virginum quam angelorum. Angeli namque sine carne vivunt, quoniam incorporei sunt; homines vero virgines in carne triumphant. Idcirco, ut gloriosus ait Hieronymus, in carne præter carnem vivere, non humana vita est, sed cœlestis.

Septimo patet idem, quoniam vita virginum est vita nobilissima, honestissima et regalis, quum sint sponsæ Regis superni. Quum enim homo sit ex corpore et anima, et per sensitivas potentias cum brutis communicet, per intellectum vero et liberam voluntatem cum Deo et angelis; idcirco vera nobilitas, perfectio, decor honestasque hominis est, elongare atque abstrahere se a rebus carnalibus, transitoriis ac terrenis, et occupare se in rebus actibusque divinis, spiritualibus ac æternis, hoc est in exercitiis virtuosis, in orationibus, meditationibus et laudibus Dei: quod totum ad virgines specialiter pertinet, quæ a fœditatibus et voluptatibus carnis se abstrahunt, ut Regi omnium sæculorum immortali, invisibili, purius obsequantur. Ideo, sicut in vitiis carnis est maxima turpitudo, vilitas, brutalitas et excæcatio mentis;2 ita in vita virginali existit præcipua puritas, spiritualitas et honestas atque illuminatio cordis. Et quanto plus virgo contemnit delectamenta carnalia propter Deum, tanto copiosius promeretur dulciter inhabitari ac visitari a Spiritu Sancto, dummodo aliunde per vanitatem, elationem, negligentiam aut aliam culpam obicem non ponat.

Footnotes

  1. Joann. IV 27. ↩

  2. 1 Tim. 1, 17. ↩

Chapter 4 of 15