Articulus 5
De his quæ specialiter valent ad virginitatis conservationem.
QUEMADMODUM ea quæ in præcedenti articulo tacta sunt, exsistunt virginibus specialiter fugienda, utputa incustodia cordis, elatio, vana gloria, inconsideratio, tepiditas, cordis levitas, dissolutio, otiositas, loquacitas, audacia, inverecundia, incustodia oculorum, chorizatio, discursus, et cetera in fine præcedentis articuli nominata; sic horum contraria sunt virginibus specialiter appetenda, amplectenda et conservanda, videlicet: diligens custodia, vera et profunda humilitas, lætitia spiritualis in Deo, assidua consideratio præceptorum, fervor et seriositas mentis, maturitas morum, refrenatio linguæ, occupatio fructuosa, verecundia virginalis; evitatio spectaculorum, chorearum et similium vanitatum; custoditio visus, pudicitia, et elongatio ab omni indecenti contactu, osculo et amplexu; austeritas quædam et rigor ad personas alterius sexus; aspernatio munusculorum, salutationum, familiaritatum, confabulationum, arrisuum, jocorum, ludorum, secretorum locorum, et breviter omnium incitamentorum et occasionum libidinis.
In primis ergo necessaria est virgini pervigil, timorata atque indesinens cordis custodia, ita ut semper ab immundis et pravis cogitationibus illicitisque desideriis mentem suam præservet, et quum tale quid senserit in corde suo versari, mox illud abjiciat et contemnat, convertendo se ad cogitationes salubres de passione Domini nostri Jesu Christi, de rigoroso ejus judicio, de pœnis purgatorii ac inferni, de gaudiis quoque paradisi cœlestis, et de acerbitate, incertitudine ac appropinquatione incessabili mortis. De quibus omnibus debet virgo intente ac frequenter quotidie cogitare; sicque auxiliante Deo perfacile erit ei cogitationes vanas et vitiosas affectiones abjicere, et ita implebit quod Salomon exhortatur: Omni custodia custodi cor tuum. Denique negotiatores per rura et silvas cum mercibus pretiosis pergentes, jugiter custodiunt et circumspiciunt atque armati sunt, ne ab adversariis impugnentur et spolientur:1 sic virgo in sæculo isto nequam conversans, et pretiosissimum virginitatis thesaurum in fragili sui corporis vasculo deferens, debet indesinenter esse custodita, circumspecta, sollicita spiritualiterque armata, ne mente lædatur per pravum consensum aut cogitationem impuram, et ne corpore violetur aut opprimatur. Nam, ut ait Scriptura, si non in timore Domini tenuerit se homo instanter, cito subvertetur domus sua, id est, cor suum cito falletur ac corruet.2 Insuper, sponsæ et uxores quamvis suis sponsis ac maritis sint infideles, attamen in illorum præsentia ab impudicitiæ signis et actibus se refrenant. Quum igitur virgines habeant Sponsum cœlestem omnia intuentem, debent se incessanter in illius præsentia ab omni inhonestate, immunditia et infidelitate custodire, et ei sine cessatione fideliter adhærere. Idcirco, o virgo, assidue cogita et adverte Sponsum cœlestem tibi esse præsentem ac omnia intuentem, et erubesce te in ejus præsentia et adspectu inhoneste reprehensibiliterque habere, nec audeas eo inspiciente cogitare aut affectare seu facere quod coram honestis hominibus non auderes loqui aut operari. Etenim væ homini qui homines mortales aut defectuosos magis quam sanctum et immortalem Deum veretur.
Secundo debet virgo veram et profundam humilitatem jugiter in se habere ac conservare, reputando se vilem, defectuosam, insipientem ac fragilem creaturam, non solum quotidie multipliciter graviterque peccantem cogitatione, affectione, verbis et actibus, atque multorum omissione bonorum, sed etiam in suis orationibus actibusque bonis tam defectuosam ac mente distractam, ut totum possit Deo amplius displicere quam complacere, nisi humilitas suppleat, et Deus altissimus misericorditer adspicere et acceptare dignetur. Omne quoque bonum et omnem gratiam sibi concessam, debet virgo pietati divinæ cum omni humilitate et gratiarum actione adscribere, ac se ipsam coram Sponso æterno in omnibus accusare, et pro illuminatione ac confortatione Spiritus Sancti cum grandi fervore ac instantia exorare. Advertat igitur virgo quod sanctus ait Bernardus: Non mediocriter placet Deo anima illa in qua humilitas commendat virginitatem, et virginitas exornat humilitatem. Ideo pulchra est permixtio humilitatis et virginitatis. Verumtamen magis necessaria est humilitas quam virginitas. Potest Deo placere humilis homo, quamvis non virgo, non autem virgo superbiens: imo nec beatissimæ Mariæ virginis virginitas sine humilitate Deo complacuisset. Ideo gloriosa virgo Maria non dixit, Quia respexit virginitatem ancillæ suæ;3 sed, Respexit humilitatem ancillæ suæ. Nonne verissime ait Scriptura, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam?4 Si ergo cupis, o virgo, in gratia Dei perseverare ac crescere, humilitatem semper amplectere, atque in ea proficere stude; sicque adimpleas quod hortatur venerabilis ille Tobias: Superbiam nunquam in tuo sensu aut in verbo tuo dominari permittas, quia in ipsa sumpsit initium omnis perditio.5
Tertio debet virgo non vanam gloriam, sed spiritualem habere lætitiam, gloriando in Deo de omni et infinita excellentia, bonitate, pietate, sapientia, liberalitate ac beneficiis ejus, et serviendo eidem cum jucunditate interna, sicut ait Propheta: Servite Domino in lætitia; Apostolus quoque:6 Gaudete in Domino semper, iterum dico, Gaudete; itemque: Qui gloriatur, in Domino glorietur.78 Debemus enim Deo excelso et glorioso ex caritate ferventi cum gaudio deservire, et in ejus laudibus, orationibus et sanctis meditationibus delectari.
Quarto debet virgo vere sapiens esse, meditando in lege Dei die ac nocte, sicque oleum in lampade sua habere, id est de testimonio conscientiæ bonæ coram Deo gaudere, nec velle placere hominibus, nisi in Deo, eos ædificando.910 Debet quoque virgo considerare infinitam bonitatem, nobilitatem, sanctitatem, pulchritudinem ac sapientiam Sponsi cœlestis, et sic ejus intuitu ac amore omnem carnalem sponsum despicere, omnemque insipientiam, vanitatem ac fatuitatem abjicere, quoniam sponsi sapientes, pulchri ac nobiles, volunt sponsas sibi similes, speciosas, prudentes nobilesque habere: quanto magis Sponsus ille cœlestis infinite et incomparabiliter nobilis, formosus ac sapiens, vult sponsas habere prudentes, et spiritualiter pulchras ac nobiles, id est virtuosas?
Quinto debet virgo esse in omni obsequio Dei fervens et seriosa ac perseverans; et quidquid agit seu agere potest ad reverentiam Sponsi cœlestis, debet pro nihilo reputare respectu infinitæ honorabilitatis ac dignitatis illius, qui dignus est cultu et reverentia in infinitum majori quam sibi ab universis creaturis valeat exhiberi. Idcirco non debet virgo in obsequio tanti Sponsi pigra ac negligens seu frigida esse, ne videatur Sponsum vilipendere adorandum; sed quidquid potest, debet ferventer humiliterque implere, et præcordialiter tanto Sponso regratiari quod dignatur paupercularum suarum ancillarum sponsus appellari ac esse.
Footnotes
Chapter 6 of 15