Skip to the text

Articulus 12

Solutio argumentorum istorum.

TOTUM genus humanum est una communitas, et assimilatur corpori naturali: unde et corpus mysticum appellatur. In communitate autem sunt diversæ personæ, diversis actibus atque officiis deputatæ, quemadmodum et in corpore naturali diversa membra ordinantur ad actus diversos. Ideo non oportet nec decet ut universi et singuli homines eosdem aut similes exerceant actus; sed quosdam oportet præesse, præcipere, gubernare, quosdam autem subesse et obedire; quosdam autem oportet studio sapientiæ ac litterarum intendere, quosdam mechanicis artibus occupari, quosdam agriculturæ operam dare.

Insuper, aliquos decet esse vitæ activæ, quosdam vitæ contemplativæ; quosdam decet esse villanos, quosdam urbanos; quosdam congruit vitam ducere socialem et humanam, quosdam vero vitam solitariam ac divinam. Quum enim homo sit rationalis creatura, habens communionem et convenientiam quamdam cum creatore suo Deo adorando et angelis, optimum hominis et vera beatitudo ipsius est occupari et inhærere actibus angelicis ac divinis, hoc est contemplationi et dilectioni primæ et incommutabilis veritatis, summæ increatæque bonitatis, atque incorporalium substantiarum, angelicorum spirituum, et aliarum creaturarum, per respectum et ordinem ad Creatorem; cultui quoque, orationi et laudibus Creatoris et sacrificiis ejus. Quumque certum sit ex prædictis, et experientia doceat, quod ab hujusmodi vita spirituali, angelica ac divina, et a conversatione solitaria, contemplativa et anachoretica, vehementer impediat vita matrimonialis et carnalis voluptas cum occupationibus, curis ac sequelis sibi annexis, quæ deprimunt mentem hominis ad terrena, et a puritate interna et spirituali libertate, a quiete et pace pectoris ac stabilitate in Deo valde impediunt cor humanum;1 constat quod multo præclarius et acceptius sit coram Deo, et multo nobilius, divinius magisque meritorium, in virginitate et castitate manere ob Dei amorem, ad serviendum ac adhærendum ei perfectius, et ad proficiendum copiosius in divino amore, in sapientia salutari omnique actu contemplativo, quam carnali generationi vacare.

Ex his argumenta prætacta faciliter possunt solvi. Quod enim Deus præcepit primis parentibus propagationi sobolis intendere, pro tempore fuit necesse, et similiter postea diu in lege naturæ, quousque genus humanum fuit multiplicatum; similiter in lege scripta per Moysen data, in qua cultus Dei per carnalem generationem in una gente conservabatur, ut dictum est supra. Non autem est ita in lege evangelica, in qua omnes gentes ad cultum Dei conversæ sunt. Nec tamen in lege naturali aut scripta sic fuit præceptum generationi vacare, ut universi et singuli facerent hoc, sed ut tot homines facerent hoc quot suffecit: sicut præcipitur civitati ut hostibus suis resistat, non quod singuli cives hoc facere teneantur, sed tot quot sufficit. Porro Creator omnipotens, qui universorum providentiam habet, et rector est mundi quem condidit, atque specialis generis humani provisor, omnia bene disponit, et in sapientia sua præordinat qui quid facere debeant; aliquosque elegit ad vitam contemplativam, castam, virgineam, quosdam ad vitam activam, civilem et conjugalem. Ideo non est periculum, quasi periturum sit genus humanum ob hoc, quod aliqui omnino a conjugio abstinent atque in virginea perseverant munditia.

Præterea, natura dedit hominibus membra generationi deservientia, non solum ad prolificandum, quod necessarium est pro conservatione speciei, sed item pro naturalium superfluitatum egestione, quod necessarium est ad conservationem individui: qui usus magis necessarius est hominibus singulis, quam sibi similem generare.

Insuper, quod Christus ait, Omnis arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur2, intelligendum est spiritualiter de homine vitioso, qui fructus, id est actus virtutum, non profert: qui in Scripturis vocatur arbor infructuosa, arida, sterilis, etiam si mille habeat proles carnales. Porro homo virtuosus vocatur arbor fructuosa, florens et viridis, quamvis nullam carnalem habeat sobolem. Hinc quum Christus exiret ad locum suæ crucifixionis bajulans sibi crucem, de se ipso ac impiis loquens, dixit: Si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?3 Si autem præinducta auctoritas de carnali fructu ac partu intelligatur, sequitur quod ipsemet fuit arbor infructuosa, similiter B. Joannes Baptista, cujus sunt verba illa. Spiritualis autem fecunditas et aliorum conversio incomparabiliter melior est fecunditate carnali. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Melior est unus timens Deum quam mille filii nequam;4 et utile est mori absque filiis, quam relinquere filios impios.5 Virgo autem merito suæ virgineæ puritatis et sanctæ devotionis, fervidæ quoque orationis, supernæ contemplationis et virtuosæ exemplaritatis, meretur multis gratiam conversionis: et sic beata fecunditate mater efficitur generalis multorum. Unde et

S. Paulus:6 In Christo (inquit) per Evangelium ego vos genui. Sicque spirituale esse rationalis creaturæ, quod habet ex gratia, incomparabiliter exstat suo naturali esse præstantius.

De seminis vero effusione dicendum, quod melius est illud effundere ordinate ubi potest fructificare, quam aliter, ceteris paribus, vel quam illegitime aut inordinate.

Ad aliud quoque dicendum, quod spirituales fructus virginitatis plus conferunt toti Ecclesiæ quam soli carnales fructus conjugii. Sed et unus sapiens utilior est reipublicæ quam mille insipientes, prout in libro Ecclesiastæ et in Ecclesiastico declaratur; meritis quoque et precibus spiritualium ac sanctarum personarum, præsertim virginearum, respublica et bonum commune potissime prosperantur.7

Insuper, quamvis generare legitime sibi simile, sit bonum ac naturale, melius tamen est supernaturaliter conversari ac deifice vivere in sancta virginitate, quemadmodum dona gratiæ transcendunt dona naturæ.

At vero virginitas, sicut et ceteræ virtutes morales, consistit in medio rationis, et inter continentiam ac insensibilitatem est media. Abstinere autem omnino ab omni usu venereorum non est extremum vitiosum, sed maxime virtuosum.

Postremo, maledictio illa qua in veteri Testamento dicebantur maledicti qui non genuerunt, non fuit peccatum, sed quoddam inter homines opprobrium, quum multi ex naturali dispositione sint steriles: alioqui sanctissimi veteris Testamenti Prophetæ qui in virginitate manserunt, ut Elias et Jeremias, maledicti fuissent.

Footnotes

  1. in Proæmio; art. I. ↩

  2. Matth. III, 10. ↩

  3. Luc. xxiii, 31. ↩

  4. Eccli. xvi, 3; xxxix, 15. ↩

  5. Eccli. xvi, 3, 4. ↩

  6. I Cor. iv, 15. ↩

  7. Eccle. ix. 13-16; ↩

Chapter 13 of 15