Skip to the text

Articulus 9

De multiplici, copioso singularique præmio virginum.

IN Apocalypsi quædam magna, specialia et gloriosa de virginibus earumque gloria et præmiis describuntur :1 Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Et rursus : Cantabant canticum novum, quod nemo potest dicere, nisi qui cum mulieribus non sunt coinquinati ; hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo et Agno, etc.2 Quod totum simul dici potest de virginibus sexus feminei, quæ cum viris non sunt inquinatæ.

Itaque virgines dicuntur sequi Agnum, utputa Christum, quocumque ierit : quia pro eo quod eminenter et singulariter dominatæ sunt concupiscentiis carnis, meruerunt præcipua quadam libertate uti cum Christo in patria ; et sicut imitatæ sunt Salvatorem in via non solum per iter mandatorum, sed etiam per viam consiliorum atque per mentis et corporis integritatem, sic specialibus gaudiis et privilegiis magnis conformantur ei in patria, et offerunt ei canticum laudis et gratiarum actionis pro specialibus gratia et gloria virginitatis : quod nemo potest Deo pro se canere et offerre, nisi cui collatum est tantum divini beneficii munus. Sicque per canticum istud insinuatur aureola virginum, id est speciale gaudium quod pro sua virginitate sortiuntur in cœlis. Aureola namque vocatur speciale gaudium mentis, datum pro victoria operis specialiter ardui, eminentis ac privilegiati, ut sunt virginitas, martyrium et prædicatio efficax : quibus tribus, in quantum ex caritate nascuntur, servantur aut sustinentur, debetur essentiale præmium, quod est superdignissimæ Trinitatis visio fruitiva et clara ; sed ratione difficultatis privilegiatique operis ac perfecti triumphi, debetur eis aureola, quæ est quoddam præmium accidentale et ornamentum præmii essentialis, quod corona seu aurea nuncupatur. Quemadmodum enim ex gaudio præmii essentialis resultat quidam decor in corpore, qui gloria corporis appellatur; ita ex gaudio aureolæ existente in mente, redundat decor in corpore : sicque aureola principaliter consistit in mente, atque per redundantiam fulget in carne glorificata.

Itaque virginibus debetur aureola, quia de proprio corpore specialem victoriam ac plenam obtinent. Idcirco viduis non debetur aureola, quia aliquando acquieverunt desideriis carnis usque ad operis consummationem, virgines autem nunquam. Nec illis dumtaxat virginibus datur aureola quæ ad virginitatem observandam adstrinxerunt se voto vel juramento, nec etiam omnibus illis quæ usque ad mortem manent incognitæ viro, quum aliquæ tales ante usum rationis decedant, et aliquæ nubere aut viro misceri proponant, quamvis ab opere impediantur ; sed illis virginibus infertur pro mercede aureola, quæ ex caritate proponunt virginitatem inviolabiliter observare, et sic manent usque in finem. Et quamvis interdum a suo laberentur proposito, aut aliter peccarent mortaliter, non tamen privarentur aureola, dummodo pœniteant, et in bono moriantur proposito: quia virginitas mentis potest per pœnitentiam reparari, non autem virginitas seu integritas corporis. Quod si aliqua omnino violenter opprimeretur et nullatenus consentiret, non ex hoc aureolam perderet.

Studeat igitur virgo in suæ virginitatis proposito inflexibiliter permanere; et si (quod absit) interdum a suo proposito declinaverit, mox pœniteat, resipiscat, et in sancto perseveret intento, ut pro temporali virginitate æternaliter gaudeat et ornetur in anima sua et corpore. Quemadmodum enim sertum factum de rosis et floribus speciosis superpositum diademati regis illud decorat, et regis exornat caput; sic aureola virginum beatitudinem earum principalem efficit magis decoram, et mentem ac corpus earum ornabit.

Footnotes

  1. Apoc. xiv, 4. ↩

  2. Ibid. 3, 4. ↩

Chapter 10 of 15